Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum ex sola costa viri formatum et factum sit corpus primæ mulieris.
Videtur quod non. Primo, quoniam costa illa non continebat totam substantiam corporis mulieris illius: ergo aliquid materiale est additum ei. — Secundo, in prima rerum institutione Deus unumquodque produxit prout suæ conveniebat naturæ, Augustino super Genesim protestante: In rerum creatione non quæritur quid Deus sua omnipotentia facere potuit, sed quid rerum natura sustinuit seu exegit. Feminam vero ex costa viri produci, non est naturale. — Tertio, costa illa ad viri integritatem pertinuit: ergo ea illi subtracta, mansit truncatus et imperfectus. Et quæritur, in quo amborum costa illa resurget. — Quarto, in ceteris animalibus perfectis prima individua, masculus et femina, sunt simul producta, non unum ex alio: ergo in humana specie ceteris nobiliori, sic fieri debuit. — Quinto, in costa illa non potuit alia forma substantialis induci, nisi priori sublata: ergo costa illa corrupta fuit antequam ex ea mulier formaretur.
In oppositum est Scriptura.1
Ad hoc Thomas respondet: Secundum Catholicos dubium non est quin mulier de costa viri sit facta, quamvis Judæi multa circa hoc fabulentur. Non enim magis impossibile est Omnipotenti, mulierem ex costa viri formari, quam virum de limo terræ produci, quum utrumque secundum naturam impossibile reputetur. Modum vero quo id factum est, diversimode diversi assignant. Magister enim in textu et Hugo de S. Victore, dicunt ex costa viri corpus mulieris esse formatum sine additione alicujus seu novæ materiæ creatione. Quod intelligibile non videtur. Si etenim per multiplicationem materiæ dicant hoc fa-
Actum, oportet multiplicationem hanc aut secundum quantitatem tantum attendi, aut secundum materiæ essentiam. Si primo modo, sic oportet ut eadem materia numero, quæ primo stetit sub dimensionibus parvis, postmodum majores dimensiones receperit: et hoc est rarefieri, ut quarto dicitur Physicorum; sicque corpus mulieris per rarefactionem esset formatum: quod est impossibile manifeste, quoniam sic corpus mulieris fuisset rarius aere. Si autem multiplicatio essentiam attingat materiæ, quum nil aliud sit multiplicari, quam aliquid quod prius non fuit, fieri, oportet aliquid nunc esse sub forma corporis mulieris, quod prius sub forma costæ non fuit. Quod necessario est vel per conversionem alterius corporis in corpus mulieris, cujus materia sub forma corporis mulieris permaneat, aut per hoc quod aliquid materiæ sit de novo creatum: et hoc esset per additionem novæ materiæ de novo creatæ, aut aliunde acceptæ. Sic quoque panum multiplicatio accipi potest. Potius tamen videtur factum per additionem materiæ præexsistentis, quum omnia simul esse creata saltem in materia, Sancti communiter tradant. Verumtamen corpus mulieris non dicitur factum ex illo adjecto, quia adjectum illud non venit in materiam mulieris nisi per costam viri: quemadmodum menstruum dicitur materia embryonis, quamvis oporteat ex cibis acceptis corpus embryonis augeri; ita et aqua mediante vino in sanguinem Christi transsubstantiatur, quamvis esset major quantitas aquæ, dummodo virtute vini fortioris posset absorberi.
Et per hoc patet ad primum solutio. — Ad secundum dicendum, quod institutio naturalium rerum dupliciter potest considerari: primo, quantum ad modum fiendi; secundo, quantum ad proprietates consequentes res institutas. Modus autem fiendi in principio mundi naturalis esse non potuit, quum non præcesserint aliqua principia naturalia quorum actiones et passiones sufficerent ad effectus naturaliter producendos : idcirco oportuit per a Christo sumit exordium. Unde Apostolus : Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia.2 divinam supernaturalem virtutem prima principia in naturis constitui, ut quod corpus hominis formaretur ex terra, corpus mulieris ex costa, sicque de aliis. Sed proprietates consequentes naturas institutas non sunt miraculo adscribendæ, ut quod aquæ super cœlos miraculose consistant. — Ad tertium, quod aliquid dicitur esse de perfectione alterius dupliciter. Primo, quia requiritur ad esse individui : sicque costa illa non fuit de perfectione integritateque viri. Secundo, quia exigitur ad conservationem speciei, prout semen dicitur superfluum respectu individui, quod tamen necessarium est ad conservationem speciei : et ita costa exstitit de perfectione Adæ, in quantum principium generis humani. Hinc costa illa resurget in Eva, quum sit de personali integritate corporis ejus. Porro quod reservatur et ordinatur ad conservationem speciei, non solum sine dolore, sed etiam cum delectatione rescinditur : ideo sine afflictione Adæ costa illa separabatur ab eo. Vel dici potest, quod divina virtute hoc accidit quod dolorem non sensit. — Ad quartum satis respondetur in littera. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in prima parte, quæstione nonagesima secunda :3 Conveniens, inquit, fuit in prima rerum institutione, mulierem formari ex viro magis quam in animalibus aliis. Primo, ut in hoc quædam dignitas primo homini servaretur, quatenus sicut Deus est principium totius universi, sic primus homo esset principium totius generis humani. Secundo, ut mulierem tanquam ex se sumptam magis diligeret, et ei fidelius adhæreret. Tertio, quia (ut octavo dicitur Ethicorum) in genere humano vir et uxor conveniunt non solum ad generandum, sed etiam in relevamen curæ domesticæ ac mutuæ provisionis, in quibus quædam aptius fiunt per mulierem, in quibus tamen vir caput est mulieris : idcirco ex viro tanquam ex suo principio est formata. Quarta est ratio sacramentalis. Figuratur enim per hoc, quod Ecclesia a Christo sumit exordium. Unde Apostolus : Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Convenienter demum facta est Eva de costa Adæ. Primo, ad significandum quod inter virum et mulierem debet esse socialis conjunctio, atque quod mulier non debet viro dominari, neque ab eo contemni :4 ideo non est facta de capite aut pedibus viri. Secundo, propter sacramentum : quia de latere Christi dormientis in cruce fluxerunt sacramenta, videlicet sanguis et aqua, quibus Ecclesia est formata.5 — Fuit quoque corpus Evæ immediate a Deo formatum. Naturalis quippe generatio cujuslibet speciei est ex determinata materia. Materia vero ex qua homo naturaliter generatur, est semen humanum, nec ex alia potest materia naturaliter generari. Verum solus Deus qui est institutor naturæ, potest præter ordinem naturalem res ipsas producere : ideo sicut ipse solus potuit virum de limo terræ formare, ita et mulierem de costa Adæ. Atque ut nono super Genesim loquitur Augustinus, quod ministerium angeli Deo exhibuerunt in formatione mulieris, ignotum est nobis. — Hæc Thomas in Summa.
Unde super Joannem asserit Augustinus, quod Deus misit soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus, non ideo ne ipse Adam in abstractione costæ doleret. Quis enim sic dormit, ut ei non evigilanti ossa evellantur? An ideo Adam non sensit quoniam Deus avulsit? Potuit ergo et vigilanti sine ipsius dolore avellere. Sed ideo misit soporem in Adam, ad præfigurandum quod sicut de costa dormientis formata est femina, ita de latere Christi jam dormientis in cruce emanarent Ecclesiæ sacramenta, quibus formatur Ecclesia. Unus enim militum latus ejus lancea aperuit, etc.67
Insuper Petrus : Quamvis (ait) sapientia Dei appareat in productione omnium rerum, excellentius tamen declaratur in constitutione rationalium creaturarum. Hinc quamvis sexus hominibus et bestiis sit communis, in hominibus tamen est dignior ob eminentiam animæ rationalis. Ideo congruebat differentem esse modum formationis eorum. Nempe in sexu humano, ex superaddita ratione est tripliciter addita comparationis differentia : una, ad Deum efficientem; secunda, ad genus humanum ex se producendum; tertia, ad se invicem, scilicet viri ad mulierem et econverso. Prima est, quoniam solus homo inter animalia est Dei imago : ad quod insinuandum, voluit Deus quod sicut ab ipso est emanatio universorum, ita ex primo homine esset cunctorum processio hominum. Secunda est, quoniam individua speciei humanæ non solum confœderantur fœdere naturæ, sed et amicitiæ : idcirco ut omnes majori amicitia colligarentur, voluit Deus ut omnes ex uno procederent homine. Tertia est, quia in homine solo sexus virilis atque femineus miscentur secundum matrimonii legem : idcirco legem matrimonii exprimi decuit in ipsorum formatione. In qua lege principalitas regiminis est in viro : ideo mulier est formata ex eo. Sed penes utrumque est æqualitas obligationis, quantum ad actum conjugalem : ideo mulier facta est de latere viri; et quia a viro firmitatem sortitur, facta est de osse illius. Immisit quoque Dominus soporem contemplationis in Adam, ut eum supernaturaliter erudiret de horum significatione, quoniam exercitium sensuum a contemplatione impedit hominem. Gen. II, 23. Hinc ad se reversus, mox dixit : Hoc nunc os, etc. Hæc Petrus.
Idem Richardus, et addit : In conjugio magnum est sacramentum, id est sacrum signum unionis animæ cum Deo, et humanitatis cum Verbo æterno, Ecclesiæ quoque cum Christo. — Dicunt etiam Petrus, Richardus et alii quidam, quod secundum quosdam, corpus Evæ factum est de sola costa Adæ supernaturaliter multiplicata virtute divina, sicut de pane fit corpus Christi.
Ait item Albertus : Costa os durum est, non habens medullam.8 Ideo dicit Isidorus libro Etymologiarum, capitulo decimo : Deus fecit homini viginti quatuor costas, tanquam totidem radios semicirculares, de spina dorsi contra se invicem procedentes ad viscerum munimentum. Quumque mulier formanda fuit de viro sapienter, oporttuit quod ex ea viri parte formaretur in qua potissima est adjutorii virtus et ratio æqualitatis. Hoc autem est latus, quia in latere dextro est virtus ex qua est motus, et in sinistro est virtus per quam regyratio fit virtutis motivæ in dexterum, ut iterum moveat. Secunda ratio est, quia cor nulla corporis membra æqualiter respicit nisi duo latera. Situs etenim cordis est in sinistro; ventriculum autem majorem apertum porrigit in dextrum : idcirco in partem dexteri lateris magis exsufflat spiritum et calorem, quam in sinistrum. Hinc partes laterum vicinius referuntur ad cor quam alia membra. Ideo quum mulier facta sit non ut subjicienda ancillariter, sed ut diligenda socialiter in ædificationem domus, quæ consistit in pueris atque familia; ideo potissime facta est de latere viri. — Et formatum est corpus ejus in instanti divina virtute : quod a Deo dumtaxat fieri potuit. Angeli tamen ministraverunt exhibueruntque costam ad formandum illud ex ea. Non autem producunt effectum, nisi semina rerum colligendo et adhibendo : quod instantanee fieri nequit, quamvis fiat velocius quam per naturam.
Si præterea quæratur, cur Deus pro costa supplevit carnem, et non potius os seu costam; dicendum, quod opera Dei ad instructionem sunt futurorum. Hinc dixerunt antiqui, quod mulier ex complexione mollis ac fragilis, facta est ex osse viri, ut sciat se a viro debere accipere disciplinam continentiæ ac virtutis. Caro autem suppleta est, et non os, ut vir sciat se a muliere debere accipere emollitionem ad pietatem, severitatisque relaxationem ad conjugem, tanquam ad infirmius vasculum.9 Verumtamen caro illa suppleta est in viro, in figura et fortitudine costæ, quæ et usum costæ accepit in viscerum defensionem. — Hæc Albertus. Qui etiam commendat ac sequitur responsionem Magistri, dicentis quod sine additamento extrinseci factum est corpus mulieris ex costa viri. Verum circa hæc oritur quæstio, quia si costa illa fuit in viro non ad ejus pertinens personalem integritatem, sed ut in principio speciei, videtur quod caro pro ea suppleta, non sit in costam mutata.
Præinductis etiam consonat Bonaventura, cujus responsionem compendiose expressit Petrus. Et addit Bonaventura, quod non ex sola costa Adæ sumptum et factum est corpus Evæ, sed et aliqua pars carnis ex carne Adæ assumpta est et ædificata in carnem corporis mulieris. Ad quod innuendum asseruit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.10 Omnium vero prætactorum dicta doctorum, in Scripto excellentissimi irrefragabilisque doctoris Alexandri habentur, qui et alia multa circa hæc sciscitatur ac scribit.
Postremo Durandus hic refert: Triplex opinio est de isto, utrum de costa Adæ facta sit mulier sine additione. Una, quod non solum virtute divina, imo etiam virtute naturæ, potest de parvo fieri magnum absque rarefactione et additione materiæ. Quod declarant ex suppositionibus tribus. Prima est, quod in omnibus rebus naturalibus, dare est minimum secundum materiam, ut minimam carnem, ut primo Physicorum habetur. Secunda est, quod elementa alternatim ex invicem generantur. Tertia, quod superiora generantur ex inferioribus secundum multiplicem analogiam: itaque ex uno pugillo terræ fiunt decem pugilli aquæ, sicque ulterius, ut secundo de Generatione habetur. Ex his ita arguitur: Unum minimum aeris potest converti in aquam ex suppositione secunda. Aut ergo convertitur in minimum aquæ, aut in minus minimo. Non in minus minimo, quum illud non sit dabile: ergo convertitur in minimam aquam. Sed ex uno minimo aquæ possunt decem fieri minima aeris, et hoc absque additione materiæ et rarefactione: quoniam æque rarum est minimum aeris quod primo convertitur in minimum aquæ, sicut decem minima aeris in quæ minimum aquæ conversum est.
Verum ratio ista non valet. Quamvis enim in naturalibus dare sit minimum, hoc tamen intelligendum est de minimo separato per se exsistente, ita quod in minori non salvaretur species rei. Minimum autem toti conjunctum non est dare. Quum ergo dicitur, quod minimum aeris convertitur in minimum aquæ, aut in minus minimo illo; dicendum, quod convertitur in aquam et in minus secundum decuplum minimo separabili. Illud tamen minus est conjunctum, non separatum. In minus enim separatum non potest converti, quia nec illud potest esse; sed bene potest converti in conjunctum minus minimo separato, quoniam in conjunctis non est minimum dare. Et si illud conjunctum minus minimo separato converteretur rursus in aerem, converteretur in decem partes aeris conjunctas, quæ non efficerent nisi unum minimum aeris separatum, et non decem minima separata, ut isti putant: et ita non fieret aer magnus ex parvo, sed æqualis ex æquali.
Alia opinio est, quod nec opere naturæ, nec virtute divina potest fieri magnum de parvo, nec fieri potuit corpus Evæ ex costa Adæ sine rarefactione vel additione materiæ: quod probant, ut supra in Thoma. Quam opinionem non reprobo. — Nihilo minus tenentes mediam viam, alii dicunt quod Deus potest facere magnum de parvo sine rarefactione et additione materiæ. Deus namque facere potest quidquid est in potentia materiæ non solum naturali, sed etiam obedientiali. Sed quælibet materia quantum est de se, est æqualiter in potentia ad magnum et parvum, ad rarum et densum. Materia namque secundum se non est qualis aut quanta, imo est in potentia ad quantitatem et qualitatem secundum quamlibet earum differentiam. Hinc si materia montis magni atque materia lapidis parvi, per intellectum separarentur ab omni forma substantiali et quantitate, stantia vel accidens. Quæritur ergo quid nulla erit differentia inter eas quantum ad susceptionem magnitudinis et parvitatis, rarefactionis et densitatis : idcirco æqualis magnitudo et densitas potest utrique induci. — Hæc Durandus.
Quæ recitative commemoro. Et si rite pensentur, positio S. Thomæ rationabilior esse videtur. Qui tamen evidenter non negat quin divina et supernaturali id fieri valeat potestate.
Footnotes
Chapter 150 of 271