Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur hic de productione Evæ quantum ad animam. Et circa hoc diversi varias inserunt quæstiones, videlicet: An omnium hominum sit anima una, an omnes animæ rationales simul productæ sint, an animæ rationales producantur immediate a Deo, et utrum sint ex traduce, et an animæ irrationales ex traduce nascantur.

Verum ad has quæstiones jam supra satis videtur responsum, quia probatum est et ostensum, quod impossibile sit in cunctis hominibus eumdem numero esse intellectum seu intellectivum principium;1 quod item unumquodque compositum propriam habet formam substantialem.2 Ostensum est insuper, quod intellectualis seu rationalis anima creando infunditur, et infundendo creatur, et quod in corpore, non extra corpus conveniat ei creari.3 Insuper demonstratum est, quod soli altissimo Deo conveniat per creationem producere;4 quodque erroneæ sint opiniones dicentium, quod una intelligentia creaverit aliam, et quod animæ ab intelligentiis sint creatæ. Jam vero ostensum est, quod animæ irrationales et formæ inferiores de potentia materiæ educantur, ita quod partim sunt ab intra, partim ab extra :5 ideo non sunt creatæ. Nec anima rationalis ex traduce habet originem, et de hoc ultimo aliquid est addendum.

Quocirca in Scripto loquitur Thomas :

Traductio duo designat, videlicet originem et divisionem. Non enim ignis generatus ab igne generante traduci proprie perhibetur; nec ligno diviso, dicitur una pars ejus traduci ab alia. Hinc traductio proprie in generatione est animatorum, quæ est per seminis decisionem. Dividitur autem aliquid dupliciter, puta : per se, ut corpus; et per accidens, ut forma corporalis impressa materiæ. Quumque anima rationalis sit simplex et incorporalis, nec virtus in corpore, neque ab ipso dependens, constat eam ex traduce nullatenus esse : ideo anima filii non est traducta ab anima patris. Intellectus namque, secundum Philosophum, est ab extra, quum habeat actionem a corpore separatam, alienam et liberam. Nec una anima potest producere aliam. Nempe quum duplex sit agens : unum, quod habet causalitatem respectu totius speciei, quemadmodum sol est omnium generabilium et corruptibilium causa; aliud, quod est causa respectu individui tantum, sicut hic ignis est causa illius ignis : neutro modo potest anima unius esse causa animæ alterius. In causis enim quæ essentialiter habent causalitatem et ordinem ad totam speciem, oportet causam et causatum specie differre ac ordine : alioqui aliquid esset sui ipsius productivum. Nec secundo modo potest id esse. Quod enim aliquid in una specie est causa alterius in specie eadem, est per hoc quod agens movet materiam ad talem formam. Anima vero rationalis non est ex materia præexsistente, nec est forma materialis de potentia materiæ educibilis, sicut ostensum est.6 Idcirco principium originis est causa separata et creans. Quod vero in Scripturis dicuntur animæ egressæ de femore Jacob, per synecdochen dictum est, per animam intelligendo hominem totum :7 juxta quem modum animæ illæ dicuntur ingressæ Ægyptum.

Si vero objiciatur sicut objecit Apollinaris hæreticus, quia si animæ rationales non sunt ex traduce, sequitur Deum cooperari fornicariis atque adulteris. Qui enim dat formam complementumque operi, cooperatur agenti. Ergo si Deus creat animas fetuum qui per tales vitiosos generantur concubitus, apparet quod Deus cooperetur ita peccantibus. — Dicendum, quod actiones illæ considerantur dupliciter : primo, quantum ad esse suum morale, quo procedunt a perversa et impia voluntate, et ita non cooperatur illis Deus; secundo, quoad esse suum naturale, prout procedunt a naturali potentia generativa, et ita Deus illis cooperatur.

Insuper (ut dictum est sæpe) formas in materia exsistentes Plato dixit a formis idealibus derivari;8 Avicenna vero, Algazel, Themistius, ab intelligentia agente ultima. Aristoteles autem et Commentator ejus, qui dixerunt formas hujusmodi de potentia materiæ educi virtute agentium naturalium cœlestiumque causarum, animas sensitivas et vegetativas ex traduce esse dixerunt, quoniam tales formæ non sunt per se subsistentes, sed partes subsistentium compositorum : ideo formis illis non convenit proprie fieri, generari aut operari, sed ipsis compositis. Quumque genерatum generetur a simili, ipsa composita subsistentia generant, imprimendo genitis suas formas. Alii vero philosophi considerant formas has quasi eis per se et proprie conveniret esse et fieri et agere.

Verum positio Aristotelis multo rationabilior est : idcirco cum ipso concedimus animam sensitivam et vegetativam ex traduce procedere hoc modo : Omne agens univocum et proximum inducit formam suam in patiens. Cibus quoque secundum quod est patiens et alteratum, in nutrimentum corporis cedit, quoniam nutrit secundum quod est potentia caro, ut primo de Generatione habetur : unde oportet ut in fine alterationis speciem et virtutem nutriti recipiat; et antequam fiat hoc, virtus speciei est in eo indeterminate ad hoc vel ad illud. Quumque semen sit residuum ultimi cibi digesti, propinquissimi ad conversionem in ipsum cibatum, ideo totum potentialiter in eo est, et non actu pars aliqua. Sed antequam resolvatur per actum virtutis generativæ, separatum a reliquo sui generis, est in eo potentia illa indistincta, quemadmodum forma totius non est in parte nisi in potentia. Porro dum separatur, efficitur actu habens talem potentiam sive formam : sicut videmus in animalibus annulosis, in quibus, secundum Philosophum, una est anima actu, sed plures potentia; unde dum dividuntur, efficitur quælibet pars animata, animam habens propriam ac distinctam.

In hoc tamen differunt, quoniam propter parvam differentiam organorum in illis, pars est fere toti consimilis : ideo in parte remanet anima perfecta sicut erat in toto; semen autem decisum nondum est actu simile toti : idcirco post decisionem ejus non est anima actu in eo, sed in potentia tantum. Propter quod dicitur secundo de Anima, quod semen in potentia vivit, non actu. Hæc autem potentia non est passiva in semine maris sicut ligna et lapides sunt in potentia ad formam domus (sic namque, scilicet passive, potentia est in menstruo mulieris), sed est activa potentia sicut forma domus est in mente artificis. Hancque potentiam Avicenna et Averroes vocant virtutem formativam, quæ quantum ad modum operandi, media est inter intellectum et alias animæ vires. Unde et sextodecimo de Animalibus arti eam comparat Philosophus. Aliæ quippe vires in operationibus suis utuntur organis determinatis, intellectus nullo. Sed hæc virtus aliquo utitur corporali in sua operatione, quod nondum habet speciem determinatam. Subjectum autem et organum hujus virtutis est spiritus vitalis inclusus in semine : hinc ad continendum hujusmodi spiritum, semen est spumosum, et hæc est causa albedinis ejus. Denique huic spiritui virtus conjungitur formativa, magis per modum motoris quam per formæ modum, quamvis sit aliquo modo forma ejus. Hinc Commentator septimo Metaphysicæ loquitur, quod in semine virtus illa includitur quodammodo sicut uniuntur motores orbibus suis. Illi vero spiritui corporali conjungitur triplex calor, videlicet: calor elementaris, qui est sicut instrumentum resolvens atque consumens et operans; calor quoque animæ, qui est vivificans; et calor cœli, cujus virtute movet ad speciem determinatam. Sed et virtute triplicis hujus caloris, virtus formativa materiam a muliere præparatam convertit in substantiam membrorum, per modum quo est transmutatio corporis in augmento, ut sextodecimo de Animalibus dicitur. Et juxta modum quo proceditur in perfectione organorum, secundum hunc anima incipit magis ac magis esse actu in semine, quæ prius erat in potentia: ita quod conceptum primo participat opera vitæ nutritivæ, tuncque dicitur vivere vita plantæ; et ita deinceps quousque perveniat ad similitudinem generantis perfectam. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima parte, quæstione centesima decima octava: Quanto, ait, agens est potentius, tanto potest actionem suam diffundere ad magis distans:9 sicut quo corpus exstat calidius, tanto in aere etiam remotiori citius calefactionem producit. Hinc corpora non viventia, utpote inferiora, generant simile sibi non per medium, quemadmodum ignis ignem; corpora vero viventia tanquam potentiora, generant sibi similia tam per medium quam sine medio. Sine medio in opere nutritionis, in quo caro generat carnem; per medium, sicut in actu generationis: quia ex anima generantis derivatur virtus activa et formativa ad semen animalis seu plantæ, sicut a principali agente derivatur vis motiva ad instrumentum. Et ita non refert dicere quod anima generati causetur ab anima generantis, vel a vi derivata ab anima, quæ vis consistit in semine, quod in virtute animæ operatur. Hæc Thomas in Summa.

Concordat per omnia Petrus.

Richardus quoque animam intellectivam probat ex traduce non esse, per ea quibus probatur esse immaterialis, separabilis, immortalis, rediens ad se ipsam, et reflexiva supra proprios actus, atque nobilior omni dispositione corporea, ac liberæ potestatis. tem cadit utramque. Sic anima quum sit impertibilis, non dividitur, sed ad divisionem seu decisionem materiæ suæ tota cedit utrobique in partibus diversis: sequitur enim materiam suam. Hoc autem falsum videtur, nec est simile: quia si punctus actu esset in linea aut linea esset ex punctis, quemadmodum anima est actu in corpore, nec punctus divideretur in linea, neque in duo caderet: imo si secantis actionem susciperet, destrueretur. Nunc vero quum solum sit ibi in potentia, quod in potentia erat, in actum deducitur; nec quod erat unus punctus in potentia, efficitur duo, sed potentialiter duo reducuntur in actu, fiuntque duo. — Alii dicunt multiplicationem hanc fieri animarum per modum quo lux seu ignis unius candelæ undique se diffundit et generat sibi similia absque sui diminutione. Sed non est hoc verum, nec simile: quoniam multiplicatio ignis et lucis non est per divisionem aut decisionem materiæ, sicut de animarum multiplicatione jam tactum est.

D — Alii dixerunt has animas ex elementorum formis constitui: quod manifeste absurdum est, quum una forma substantialis ex pluribus substantialibus formis non possit constitui. — Alii opinantur animas brutorum progredi ex traduce, et educi de potentia in actum, mediantibus corporibus cœlestibus ac eorum motoribus. Quod reprobatur, quoniam operatio intelligentiæ est velut operatio artis, quæ non causat formam substantialem, et spiritus brutales nobiliores sunt corporibus orbium. Hæc Alep. 174 D'. xander. Cujus positio paulo ante est recitata. A de materiæ educunt potentia; non tamen Verumtamen ultima ista positio quam repellere nititur, vera ad bonum intellectum videtur: quia (ut ait Philosophus) homo generat hominem et sol; ceteraque cœlestia corpora, orbes, planetæ et sidera, suas habent influentias efficaces, fortes ac varias ad inferiorum productionem. Et sicut cœlestia corpora motu suo, lumine ac influentia, corpora inferiorum disponunt, sic virtute suorum motorum, vel potius motores eorum virtute a prima causa collata, per orbes, planetas ac stellas, formas naturales, corruptibiles, substantiales in quorum virtute tanquam instrumenta agunt orbes ipsi ac astra.

Footnotes

  1. dist. xvii, q. 1. ↩

  2. Cf. p. 130 C, D. ↩

  3. dist. xvii, q. 3. ↩

  4. dist. 1, q. 3. ↩

  5. dist. xv, q. 2. ↩

  6. dist. xvii, q. 1. ↩

  7. Gen. XLVI, 26. ↩

  8. Cf. dist. 1, q. 1, 3, 5; VII, q. 5; XVIII, q. 2. ↩

  9. art. 1. ↩

Chapter 152 of 271