Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An omnium rerum quæ fiunt aut generantur, sint ponendæ in materia rationes seminales.

Quocirca multa occurrunt discutienda, videlicet: quid sint hujusmodi rationes seminales, et utrum sint idem quod rationes causales, radicales et naturales, seu primordiales aut exemplares; et rursum, an rationes seminales sint ipsæ inchoationes formarum, hoc est, an formæ naturales generabilium sint in materia inchoatæ, et quid sit inchoatio illa seu forma sic inchoata. Hæc est una præcipuarum difficultatum in philosophia, in qua etiam magni theologi diversimode sentiunt : ideo immorari oportet perscrutationi istorum.

Videtur quod rationes seminales non sint in materia statuendæ. Ratio enim dicit quid spirituale, materia vero corporeitatis est fundamentum. — Secundo, res dupliciter et in duobus habet esse, videlicet in intellectu, et in propria subsistentia, exsistentia seu natura; et esse in intellectu, est ratio rei : ergo rationes seminales non in materia sed in mente sunt collocandæ. — Tertio, materia est pura potentia secundum se sumpta : quod de potentia passiva accipitur. In pura autem potentia non est ratio seminalis eorum quæ fiunt ex ea, quum semen sit activum principium. — Quarto, omne ens est substantia vel accidens. Quæritur ergo quid realiter sit ratio seminalis. Non enim videtur esse substantia. Aut enim esset ipsa materia : quod nullus admittit; aut forma : quod non apparet, quum forma substantialis non recipiat magis et minus. Nec in materia sunt plures formæ substantiales, nec formarum latitatio Anaxagorica est ponenda, ut Aristoteles probat.

Verumtamen super Genesim nono asserit Augustinus : Omnis iste usitatissimus naturæ cursus quasdam naturales habet leges quibus progreditur. Unde apparet quod rationes seminales sint naturales leges, et ita videntur esse accidentales dispositiones et proprietates. Sed contrarium hujus videtur ex eo quod rursus super Genesim loquitur Augustinus, quod et supra distinctione septima continetur : Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam elementorum textura jam cuncta creata sunt, atque acceptis opportunitatibus prodeunt. Talis autem textura videtur non aliud esse quam ipsæmet rerum essentiæ inchoatæ, ac ipsi materiæ radicaliter concreatæ. — Iterum, quarto super Genesim disserit Augustinus : Omnia hæc ex illis insitis rationibus quas tanquam seminaliter in mundo sparsit, prodierunt. Ergo ratio causalis et ratio seminalis sunt idem in re. — Denique libro de Trinitate Augustinus fatetur : Omnium quippe rerum quæ corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quædam semina in corporeis mundi hujus elementis latent. Ipse namque Creator universorum creator est invisibilium seminum : quia quæcumque nascendo ad nostros prodeunt oculos, ex occultis illis seminibus sumunt progrediti primordia, ac debitæ magnitudinis incrementa, et figurarum sive formarum distinctiones. Ex quibus elicitur, quod rationes istæ seminales sunt originales et causales rerum radices, et quasi immediati ac proprii quidam effectus ac emanationes idealium exemplarium atque simpliciter primordialium rationum mentis divinæ; et videntur realiter esse formæ tertio de Trinitate dist. vii, K in fine. in materia inchoatæ, quum aliud nihil in materia videatur posse assignari, imo nec fingi, quod sit omnium horum nascentium causa ita intrinseca, radicalis, fontana et quasi coelementaris.

Summ. th. 2ª part. q. 31.

Ad hæc respondet Albertus : Quemadmodum ait Glossa Genesis primo super illud, In principio creavit Deus cœlum et terram, Deus quatuor modis operatur. Primo, in Verbo æterno, in quo omnia æternaliter prædefinita sunt, disposita et prævisa. Secundo, in materia et forma, juxta illud Ecclesiastici : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul.1 Tertio, in operibus sex dierum novas creaturas distinxit. Quarto, ex primordialibus seminibus non incognitæ oriuntur naturæ, et natæ ne pereant sæpius reparantur seu reformantur. Sic quatuor sunt rationes causales, quæ sub eisdem differentiis exprimuntur. Rationes namque quæ sunt in Verbo æterno, simpliciter primordiales et exemplares vocantur, in quibus omnia æternaliter præluxerunt, in quibus prædefinitum est, quid, quando, ubi, et qualiter ad esse perveniat unumquodque. Illæ etenim ab æterno sunt, et in illis primo orsus est Deus quidquid in operibus naturæ et gratiæ ac gloriæ naturaliter aut supernaturaliter operatur. — De secundo modo scribit Augustinus super illud Geneseos, Et omne virgultum agri antequam oriretur in terra : Intelligitur terra causaliter produxisse herbam2 et lignum, id est, virtutem producendi accepisse, in qua tanquam in radice facta erant quæ per tempora erant futura. Fecit ergo ea Deus antequam essent secundum formabilitatem materiæ, quæ consequenter erant exsecutive formanda. Et istæ rationes quas Deus sic indidit materiæ quatuor elementorum, secundum Augustinum, radicales vocantur, quoniam aliæ, scilicet rationes seminales radicantur in eis ; nec vocantur primordiales simpliciter, sed secundum quid, utpote quoad rationes seminales sequentes. — Tertiæ sunt rationes distinctivæ et ornativæ, per quas unumquodque distinctionem sortitur, atque ad suum locum et actum movetur. — Quarto modo dicuntur rationes seminales, quas Deus indidit naturæ, ut ex similibus similia valeat procreare, quum dixit :3 Germinet terra herbam virentem; et quum dixit hominibus ac jumentis : Crescite et multiplicamini, etc.4 Rationesque istæ sunt aliquo modo efficientes in virtute primi principii, nec sunt primordiales nisi quoad ea quæ oriuntur ex eis. delicet ante rationes radicales et distinctivas ac seminales, insunt omni naturæ creatæ rationes obedientiales, secundum quas (ut Augustinus testatur) nihil justius, nihil rationabilius, quam ut omnis creatura suo obediat Creatori in omni quod ipse voluerit. Quæ rationes quamvis obedientialiter sint in creatura, causaliter tamen sunt in Creatore : quoniam solo Creatore causante deducuntur in actum. Denique præfatæ rationes realiter coincidere possunt, sed differunt ratione formali, et respectu diversorum nomina sortiuntur diversa. Sed ad ea quæ miraculose et supernaturaliter fiunt, non sunt proprie in materia rationes seminales, sed obedientiales. Sunt itaque rationes simpliciter primordiales et ideales, quæ sunt in Verbo æterno. Et sunt rationes originales, primitus inditæ mundo. Sunt quoque rationes obedientiales, quæ sunt in creatura, prout secundum rationem debiti ad Creatorem refertur. Sunt item rationes radicales, secundum quas elementata omnia radicantur in rationibus virtutum elementorum. Et sunt rationes naturales quæ e principio intrinseco, quod est natura, faciunt pullulare consimile. Sunt præterea rationes seminales secundum quas ex similibus in specie et forma producuntur similia. Sunt etiam rationes causales, secundum quas tam ex causa supernaturali quæ Deus est, quam ex inferioribus et naturalibus causis rationabiliter procedunt causata.

Præterea possibilitates seu habilitates rerum considerari queunt dupliciter. Primo, penes primam radicem possibilitatis generatione univoca, sive in generatione obedientiæ, secundum quam unicuique rei creatæ inest, non ut ex ea fiat, sed ut ex ea fieri possit quidquid Deus voluerit. Sicque possibilitas tam ad consuetum cursum naturæ quam ad miracula, in principio conditionis inserta est materiæ naturali. Potest etiam considerari secundum potentiam ad actum relatam, virtute educentis potentiam ad actum: quæ virtus secundum causales rationes causæ efficientis determinatur. Et sic quod consueto cursu naturæ fit, materiæ naturali est insitum. B Quod autem miraculose fit, in dispositione ac omnipotentia Dei absconditum est. Disposuit etenim ab æterno in Verbo sibi coæterno, quid, ex quo, et quando aliquid talium faceret: contra quam dispositionem, ut dicit Augustinus, nil unquam fecit aut faciet. Itaque potentiæ seu virtutes vel rationes ad miracula non sunt materiæ inditæ nisi per obedientialem potentiam.

Postremo, omnes potentiæ sive sint secundum rationes seminales, sive secundum rationes causales ad causam quæ super naturam est, sive secundum rationes obedientiales creaturæ ad Creatorem, ab exordio creationis simul sunt insitæ materiæ a Creatore. Et quamvis potentiæ illæ sint genere una, diversæ tamen sunt specie: potentiæ namque, præsertim passivæ, determinantur per actus, ut secundo de Anima dicitur. Conformiter, potentia obedientialis est una et plures. Porro semen se habet et in ratione causæ materialis ad actum dispositæ, atque in ratione causæ efficientis, et in ratione formæ per virtutem formativam quæ est in ea. — Hæc Albertus in Summa.

Porro in libro de Coæquævis, tractatu de Materia, breviter de his aliqua tangit, quæ infra poterunt tangi. — In libro quoque de Homine, circa finem: Secundum Augustinum, inquit, tria inveniuntur differentia secundum rationem, videlicet: causæ seminales, rationes causales, et causæ simpliciter. Et causæ seminales proprie referuntur ad naturam seminantem, sive in æquivoca, sive in generatione per putrefactionem. Rationes vero causales sunt simplices, et sunt in materia quoad ea quæ ad aliquem finem rationis educuntur de illa, operatione intrinseca, scilicet naturali, aut extrinseca, ut arte seu voluntate divina. Causæ autem simpliciter, sunt materialis causa, formalis, efficiens et finalis. Augustinus tamen interdum ponit unum istorum pro alio, et asserit hæc esse inserta seu indita et concreata materiæ. — Denique in commentario suo super librum de Causis, hinc inde insinuat formas naturales educibiles esse in materia inchoatas, et habere ibi esse formale formabile, quod est quasi esse confusum, incompletum seu indeterminatum, quemadmodum species seu differentiæ habent in genere esse formale formabile indistinctum, ut rationale et irrationale in animali.

Præterea, Udalricus in his Alberto consentiens, multa de his scribit in Summa sua, libro quarto, satis obscure et prolixe tractans de his; quod tamen plane et breviter exprimi potuisset. Itaque verbis sæpe reiteratis evolvit, qualiter forma aliter habet esse in lumine primæ causæ, in qua per esse ideale relucet; et in luminibus intelligentiarum, quæ per suorum orbium motus formas educunt; et in materia in qua recepta est. Ponit autem inchoationem formarum, sicut Albertus, asserens formas in materia inchoatas, et esse ibi in potentia habituali formali, et in habitu quodam formabili. Quædam (inquit) formæ sunt causæ atque principia, ut omnes formæ naturales, quæ de potentia educuntur materiæ. Et hæ habent triplex esse, videlicet esse privationis, quum sint in materia potentia confusa habituali. Secundo habent esse cujusdam fieri, ut dum sunt in motu egressus potentiæ: sicque habent rationem principii. Tertio habent esse quietum et perfectum in termino motus: et ita sunt causæ esse compositi. Hinc secundum Platonem, materia transumptive dicitur mater, quoniam præconcepit in se formam, quæ quasi pariendo producitur, quando ex ipsa de potentia ad actum educitur.

Quod autem materia potentia habitus confusi habeat in se formam secundum esse incompletum, probatur per hoc, quod in generatione rei ex materia, vel tota forma est in materia, sed propter dispositiones contrarias non apparet, ita quod efficiens causa non movet ad formam, sed tantum removet a materia contrarias dispositiones, ut forma effulgeat; vel tota forma est ab extra a datore formarum, ita quod totum opus naturæ non est nisi præparatio materiæ ad formam recipiendam; vel forma est partim ab intra, et partim ab extra. Primum est falsum: quia ut probat Philosophus, sic generatio non esset nisi alteratio, ita quod forma latens egrederetur in publicum, quodlibet quoque esset in quolibet. Secundum fuit Platonis positio, et videtur interdum Avicenna ei consentire; non tamen consentit, quia loquendo de principiis corporis, ponit tria principia, sicut Philosophus. Attamen a quocumque dicatur, falsum esse probatur. Aut enim dicere oporteret quod forma de essentia materiæ educatur, ut dicunt qui materiam et formam dicunt esse unam essentiam: quod falsum est, quum sint primo diversa, nec actus et ejus potentia sunt idem realiter. Aut dicere oportebit, quod forma ex nihilo suæ essentiæ in materiam inducatur luce datoris formarum. Sicque ex nihilo aliquid fieret secundum naturam: quod est contra communem animi conceptionem apud omnes philosophos. Nec compositum fieret per se, sed per accidens: quoniam actus datoris formarum non terminatur ad esse compositi per se, sed in exsistentia formæ. Nec ipsum compositum esset unum, quum ista sint duo agentia non conjuncta, utpote intelligentia seu dator formæ, et natura quæ dispositiones causat materiæ; taliumque duorum agentium non potest esse terminus unus. Quæ omnia impossibilia sunt. Ergo tertium membrum est verum. Vel igitur illud intelligitur de essentia formæ tantum, vel de forma secundum duo quæ sunt in ipsa, videlicet essentia et esse. Non potest dici primo modo, quoniam forma est simplex essentia, quæ partem et partem non habet. Ergo secundus sensus est verus, quod scilicet forma est in materia per essentiam, secundum esse imperfectum et confusum atque potentiale, et ipsa eadem numero est ab extra secundum esse suum actuale, determinatum et perfectum, per virtutem formativam agentis immissam materiæ, quam tangit agens, quemadmodum semen masculi movet sanguinem menstruum. Quumque utrumque prædictorum dicat totam formam, quamvis non totaliter, hinc quidam sub eodem sensu dicunt, quod non sit formæ pars ab intus, et pars ab agente, sed quod tota forma est ab intus, et tota est ab extra, secundum esse diversum. — Hæc Udalricus.

Qui in tribus pluribusve capitulis loquendo de his, videtur propemodum quasi Platonicus factus, affirmans Platonem de his multa vera scripsisse, nec Aristotelem reprehendisse sensum aut mentem Platonis, sed verba et modum loquendi, quia sub tegumentis metaphorarum in naturalibus est locutus. Fatetur quoque doctrinam istam de formarum essentia, distinctione et productione, non posse plene exponi nisi ad Platonicorum dogmata recurrendo.

At vero Thomas in his aliter sentiens: Emanatio (inquit) creaturarum a Deo est sicut exitus artificatorum a suo artifice. Hinc sicut ab arte artificis effluunt formæ artificiales in materiam, sic ab ideis mentis divinæ fluunt omnes formæ et virtutes naturales. Sed quia secundum B. Dionysium secundo de Divinis nominibus capitulo, perfectiones causatorum præexcellenter insunt causis, potissime primæ causæ, formæ receptæ in materia non adæquant perfectionem idealium rationum mentis æternæ. Ideo manet in Deo virtus aliter operandi circa creata, quibus non est Creatoris omnipotentia alligata. Conformiter in potestate est Dei aliquid posse creatis addere, subtrahere et mutare. Verumtamen in duobus differt operatio Creatoris ab operatione creati artificis. Primo, ex parte materiæ: quia quum artifex materiam non producat, sed ex præjacente materia operetur, non confert materiæ potentiam recipiendi formas quas materiæ influit; verum Deus, omnium auctor, non solum contulit rebus virtutes naturales ac formas, imo etiam potentiam recipiendi id quod ipse in materia facere vult. Secundo, ex parte formæ: quoniam formæ quas artifex introducit, non producunt similes sibi. Nam lectus putrescens non pullulat in lectum, sed in plantam. Formæ autem naturales producere sibi similes queunt: hinc proprietatem seminis habent, et seminales possunt vocari. Formæ itaque rerum prout in arte divina et increata consistunt, primordiales vocantur; potentia vero indita rebus ad recipiendum quod divina disponit voluntas, nominatur a quibusdam rationes obedientiales, ex quibus inest materiæ ut ex ea fieri queat quod voluerit Deus. Ipsæ autem virtutes in materia positæ, per quas naturales fiunt effectus, rationes seminales dicuntur. Verum quid in re sint rationes hæ seminales, a diversis diversimode assignatur.

Quidam namque affirmant, quod forma speciei non recipitur in materia nisi mediante generis forma, in tantum ut sit alia numero forma per quam ignis est ignis, et per quam est corpus. Sicque formam illam generalem et incompletam, rationem seminalem appellant: quia per talem formam generalem inest materiæ inclinatio ad formas specificas. Quod esse non potest, quum supra probatum sit plures formas substantiales in eodem simul esse non posse.

Hinc alii dicunt, quod quum omnes formæ (secundum Philosophum) de potentia materiæ educantur, oportet in materia ipsas præexsistere formas secundum quamdam inchoationem; et quia non sunt in esse suo perfecto, non habent virtutem agendi completam: hinc nec exire valent in actum, nisi sit agens exterius quod formam incompletam excitet ad agendum, quatenus cooperetur exteriori agenti. Alias non esset generatio naturalis, sed violenta: quia ut tertio dicitur Ethicorum, violentum est cujus principium est ab extra, non conferente vim passo. Has igitur virtutes et formas incompletas nuncupant rationes seminales, quoniam sunt secundum esse incompletum in materia, sicut virtus formativa in semine. — Sed hoc non videtur verum. Nam quamvis formæ educantur de potentia materiæ, illa tamen potentia non est activa, sed passiva dumtaxat. Quemadmodum etenim, ut Commentator ait Physicorum octavo, in motu locali oportet aliud esse movens, et aliud motum, similiter in motu alterationis: ut dum corpus sanatur, naturaliter cor est sanans, et alia membra sanata. Hinc sicut corpora simplicia non dicimus a se ipsis mota secundum locum, quoniam ignis dividi nequit in movens et motum; sic quoque non potest test esse alteratum ex se, quasi aliqua potentia exsistens in materia, aliquo modo in ipsam agat materiam in qua est, ipsam educendo in actum. Utrumque vero contingit in animatis, quia sunt mota secundum locum ex se, et etiam alterata. Idcirco in aliis rebus sumi non potest ratio seminalis, sicut in animatis. Nec tamen sequitur, si in materia est potentia tantum passiva, quod non sit generatio naturalis: quia materia coadjuvat ad generationem non agendo, sed in quantum est habilis ad recipiendum hujusmodi actionem: quæ habilitas appetitus materiæ nominatur, et inchoatio formæ. Non enim eodem modo omnes motus dicuntur naturales, ut secundo Physicorum et primo Cœli loquitur Commentator; sed quidam propter principium activum intus exsistens, ut motus localis gravium ac levium; quidam propter principium passivum, quod est secundum potentiam ab agente naturali natam in actum educi, sicut in generatione et alteratione simplicium corporum. Unde et natura in materiam ac formam dividitur. Hinc concedo, quod in materia nulla potentia activa est, sed tantum passiva; atque quod rationes seminales dicuntur virtutes activæ completæ in natura cum propriis passivis, ut calor et frigus, et forma ignis et virtus solis. Dicunturque seminales, non propter imperfectum esse quod habeant, sed quia individuis rerum primo creatis collatæ sunt per opera sex dierum, quatenus ex eis tanquam ex quibusdam seminibus producerentur et multiplicarentur res naturales.

Hinc hujusmodi virtutes activæ in natura dicuntur rationes, non quod sint in materia per modum intentionis, sed quia ab arte producuntur divina, et manet in eis ordo ac directio intellectus divini, sicut in re artificiata manet directio artificis in finem determinatum. — Rationes etiam seminales dicuntur materiæ inditæ, non quod præexsistant in materia ante adventum formæ completæ, quasi pertinentes ad essentiam materiæ, vel ad rationem ejus, secundum quod est materia, sed per modum quo etiam formæ completæ in materia esse dicuntur. — Sub rationibus quoque seminalibus comprehenduntur tam virtutes activæ quam passivæ, quæ per agentia naturalia perfici possunt: sicut et in generatione animalis semen extento nomine non solum dicitur sperma, sed etiam menstruum. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima parte, quæstione centesima decima quinta: Denominationes, ait, fieri consueverunt a perfectiori, ut fertur secundo de Anima. In tota autem natura corporea perfectiora sunt corpora viva:5 hinc nomen naturæ translatum est a viventibus ad omnes res naturales. Nam et nomen naturæ, ut quinto Metaphysicæ dicitur, primo impositum fuit ad significandum generationem viventium, quæ nativitas appellatur. Quumque viventia generentur ex conjuncto principio, ut pomum ex arbore, proles ex matre, consequenter tractum est nomen naturæ ad omne principium motus quod est in eo quod movetur. Principia autem activa et passiva generationis viventium sunt semina, ex quibus viventia generantur. Ideo Augustinus omnes virtutes activas et passivas, quæ sunt principia generationis et motuum naturalium rerum, rationes nominat seminales. Hæ virtutes primo considerantur, ut sunt in Deo secundum rationes ideales; secundo, ut sunt in elementis mundi, in quibus simul a principio mundi productæ sunt, ut in universalibus causis; ac deinde tertio, secundum temporum successiones producuntur, in hac planta, et in hoc animali, tanquam in particularibus causis; quarto sunt in seminibus quæ ex animalibus et plantis producuntur, quæ denuo comparantur ad alios particulares effectus sicut primordiales causæ ad primos effectus productos. Hæc in Summa.

Præterea in Summa contra gentiles, libro secundo, capitulo quadragesimo tertio probat, quod prima formarum productio et inductio in materiam, non sit nisi a Deo. Primo, nam omne quod fit, ad hoc fit ut sit, quum fieri sit via ad esse. Sic ergo unicuique creato convenit fieri, sicut sibi convenit esse. Esse autem non convenit formæ tantum, nec materiæ tantum, sed composito: materia namque non est nisi in potentia, forma vero est qua aliquid est. Solius ergo compositi est proprie esse et fieri, non materiæ præter formam. Non ergo est aliud agens creans materiam solam, et aliud formam inducens.

Amplius, prima formarum inductio non potest esse ab aliquo agente per motum tantum. Omnis enim motus ad formam est ex forma determinata in formam determinatam. Quumque materia esse non valeat sine omni forma, præsupponitur aliqua forma in materia. Sed omne agens ad formam solam materialem, oportet esse agens per motum. Quum enim formæ materiales non sint per se subsistentes, sed earum esse sit in esse materiæ, non possunt produci in esse, nisi vel per creationem totius compositi, vel per transmutationem materiæ ad talem vel talem formam. Impossibile est igitur quod prima inductio formarum in materia sit ab aliquo creante formam tantum, sed est ab eo qui est creator totius compositi.

Amplius, motus ad formam est naturaliter posterior motu locali, quum sit actus magis imperfecti. Posteriora autem in entibus, ordine naturali causantur a perfectioribus. Motus ergo ad formam causatur a motu secundum locum. Primus vero motus secundum locum, est motus cœlestis. Omnis ergo motus ad formam fit mediante motu cœlesti. Ea igitur quæ non possunt fieri mediante motu cœlesti, non possunt fieri ab agente non valente agere nisi per motum. Per motum autem cœlestem non possunt produci multæ formæ sensibiles, nisi mediantibus principiis determinatis suppositis, quemadmodum animalia quædam non fiunt nisi ex semine. Ergo prima institutio harum formarum, ad quarum productionem non sufficit motus cœlestis sine præexsistentia similium formarum in specie, oportet quod sit a solo creante.

Item, sicut idem est motus localis totius et partis, ut totius terræ et glebæ, ita mutatio generationis est eadem totius et partis. Sed partes generabilium et corruptibilium horum generantur, acquirentes formas in actu a formis quæ sunt in materia, non autem a formis extra materiam exsistentibus, quum oporteat generans esse simile generato, ut probat Philosophus septimo Metaphysicæ. Neque ergo totalis acquisitio formarum in materia potest fieri per motum ab aliqua substantia separata, sed oportet hoc fieri vel mediante agente corporeo, vel a causa creante quæ agit sine motu. Hinc Genesis primo quum Moyses dixisset Deum in principio cœlum et terram creasse, subdidit quomodo ipse omnia in propriis formis distinxit. Alias demum rationes ad idem probandum inducit sanctus Doctor ibidem.

At vero in eadem Summa, libro secundo, capitulo octogesimo nono disserit : Dici non potest quod in semine a suo principio sit anima secundum completam suam essentiam. Sequeretur enim quod generatio animalis esset per solam decisionem, sicut in animalibus annulosis ex uno fiunt duo. Nec dici potest, ut aliqui dicunt, quod quamvis a principio decisionis seminis non sit anima actu in semine propter deficientiam organorum, est tamen ibi virtute: et primo esse ibi animam plantæ in actu, quoniam organizationem minorem requirit; deinde eamdem virtutem fieri animam sensitivam, organizatione sufficienti peracta, sicque ulterius. Sequeretur enim quod aliqua virtus eadem numero, nunc esset anima vegetativa, postmodum sensitiva, etc., sicque forma substantialis continue magis ac magis perficeretur. Et sequeretur ulterius quod non simul, sed successive educeretur forma substantialis de potentia in actum; et ultra quod generatio esset motus continuus, sicut alteratio: quæ omnia sunt absurda in philosophia. Hinc virtus quæ dicitur formativa, et cum semine deciditur, non est anima, nec in processu generationis fit anima; sed quum ipsa fundetur in spiritu corporali, ut in proprio subjecto, cujus spiritus est semen contentivum tanquam quoddam spumosum, operatur formationem corporis, prout agit ex virtute animæ patris, cui attribuitur generatio ut principali generanti, non ex virtute seu vi animæ concepti, etiam postquam anima ei inest. Non enim conceptum gignit se ipsum, sed generatur a patre. — Hæc ibi.

Et de his alibi multa conscribit : Quia si forma substantialis realiter esset in materia inchoata, reciperet magis et minus, et perficeretur paulatim, ut qualitates, etc.

Amplius Petrus : Quæritur, inquit, qualiter distinguantur rationes primordiales, rationes causales, rationes naturales, et rationes seminales. Dicendum : Nihil fit cujus ortum legitima causa non præcedat, secundum Platonem. Causa autem ratio appellatur. Causa vero aut est generalis et indeterminata respectu diversorum effectuum, aut specialis et determinata. Si generalis et indeterminata, aut ergo est primi opificis : et hæc proprie dicitur primordialis; aut secundaria, quæ est in rebus conditis, qua Deus facit de eis quod vult : et hæc proprie nuncupatur ratio causalis. Si specialis et determinata, aut ergo extrinseca, ut homo causa est hominis : et hæc est proprie ratio seu causa naturalis; aut intrinseca, ut semen hominis : et hæc est ratio seminalis. In costa autem Adæ non fuit ratio naturalis aut seminalis, ut ex ipsa fieret Eva, quia in illa costa non fuit ad hoc activum principium, aut dispositio naturalis : ideo factum est hoc secundum rationem causalem et primordialem. Præterea aliqui dicunt, quod ratio seminalis in materia non est aliqua forma activa, sed dispositio solum passiva ad formam recipiendam : quoniam ratio seminalis dicit principium materiale; materia autem habet rationem passivi, non activi, etc. — Hæc Petrus prosequitur prout ex Scripto Thomæ inductum est, et narrat opiniones diversas, magisque consentire videtur opinioni Alberti, solvendo objecta contra eam.

Richardus quoque circa hæc scribit : Ratio (inquiens) seminalis potest accipi proprie, atque communiter. Primo modo est quædam vis activa in semine, connaturalis eidem, per quam materia seminis determinatam respicit formam seu speciem, et transmutatur naturaliter et per se ad formam qua in specie illa reponitur. Quod autem sit vis activa, insinuare videtur Augustinus quinto super Genesim, ubi loquens de cujuscumque arboris pulchridine, quantum ad robur, ramos, frondes et poma, dicit quod in semine omnia illa primitus erant non mole, sed vi potenti atque causali. Rursus, tertio super Genesim loquens de animalibus quæ gignuntur de cadaveribus mortuorum, ait hoc ideo fieri, quoniam in corporibus animantium est quædam vis naturalis et quasi præseminata materia, et quodammodo initiata primordia animalium quæ inde nascuntur. Quod item per eam respiciat materia determinatam speciem, patet per Augustinum, nono super Genesim protestantem : Per rationem seminalem ex grano tritici producitur triticum, et non faba; atque ex faba oritur faba, non triticum. Ratio igitur seminalis proprie dicta, non est principium pure potentiale, quoniam est vis activa.

Patet quoque quod si in semine fiat quandoque aliqua impressio extranea, non connaturalis, per quam semen interdum degenerat, ita ut ex grano tritici producatur herba ex qua oritur granum non triticum, quod talis impressio non est proprie ratio seminalis grani triticei. Patet etiam quod ratio seminalis non est nisi in viventibus aliqua vita, vel quæ vitam habuerunt, aut ex re vivente producta sunt : quia de solis viventibus dicitur Genesis primo, quod habent in se sementem generis sui, et ratio seminalis non est proprie nisi in semine.6 Iterum patet quod non est quid transmutabile in formam materiæ inducendam, quia quum sit vis activa, est quædam forma in actu ; et una forma in actu sive substantialis, sive accidentalis, non transmutatur naturaliter in aliam. Nec potest dici quod sit tota essentia sub esse incompleto, aut aliqua portio ejus in actu imperfecto, quæ introducenda sit in materiam seminis. Nam quamvis possibilitas ad formam illam sit connaturalis materiæ seminis, attamen dici non potest quod dum est sub forma seminis, alia forma introducenda aut aliqua ejus portio sit connaturalis eidem. Patet rursus quod ratio seminalis non est substantialis forma seminis : quia materia per suam substantialem formam non transmutatur ad aliam formam naturaliter per se; nulla enim forma naturaliter per se agit ad sui corruptionem. Materia autem seminis per rationem seminalem transmutatur naturaliter et per se ad aliam formam. Restat ergo quod ratio seminalis proprie dicta, sit vis activa in semine, causata a creante aut generante, juvans ad servandum in materia formam illam ad quam determinavit ac transmutavit materiam illam. Unde Philosophus sextodecimo de Animalibus, loquens de formativa virtute membrorum, quam asserit esse in embryo, dicit quod sermo dicentis quod illud quod operatur corrumpitur, postquam fecerit omnia membra, est falsus. Nec est intelligendum quod virtus illa sit in semine, ut in subjecto: quoniam nulla virtus naturalis exsistens in materia mediante forma substantiali, ita quod sit connaturalis composito, agit per se ad corruptionem illius formæ. Sed vis illa subjective est in spiritu corporeo incluso in semine. Hinc si spiritus ille corrumperetur, non maneret in semine ratio seminalis.

Si vero sumatur communiter, potest dici etiam de principio pure potentiali, transmutabili in formam educibilem per naturam de potentia materiæ: sicque in natura unius elementi est ratio seminalis ad formam alterius elementi, atque in elementis ad ea quæ naturaliter producuntur ex eis. Et secundum hunc sensum aliquando loquitur Augustinus de ratione seminali. Communiter etiam accipi potest pro influentia recepta in materia unius elementi ab alio, et item pro quadam possibilitate obedientiali, quæ est in materia ad hoc ut Deus de ea et ex ea faciat quidquid voluerit. — Hæc Richardus.

Cujus positio consonat Thomæ, quoad inchoationem formarum, dempto quod rationem seminalem asserit esse proprie vim activam, non pure potentialem seu passivum principium.

Præterea, Bonaventura de his scribit prolixe, sed quæ scribit sententialiter pro maxima parte sunt introducta. Itaque inter cetera scribit: Constat (dicens) rationem seminalem esse potentiam activam materiæ inditam. Item constat potentiam hanc activam esse essentiam formæ, quum ex ea fiat forma operatione naturæ, quæ non producit aliquid ex nihilo. Hinc rationabiliter ponitur, quod ratio seminalis est essentia formæ substantialis educendæ, differens ab illa secundum esse completum et incompletum, sive secundum esse in potentia et in actu.

Deinde inquirit, an ratio seminalis sit forma universalis vel particularis, prout supra de hoc duæ opiniones sunt tactæ, quarum utramque dicit esse magnorum et valde probabilem. — Sed ut supra probatum est, opinio dicentium quod sit forma universalis, stare non valet. Unde et Bonaventura magis declinat ad aliam.

Porro quæ hic dicit de inchoatione formarum, consonant his quæ supra, distinctione septima, quæstione quinta, ex Scripto ejus prolata sunt.7 Apertissime quippe ponit hanc inchoationem, in tantum ut fateatur formam eductam et completam, formæ educendæ et inchoatæ esse coelementalem seu consubstantialem, nec differre realiter quantum ad quidditatem, sed quoad esse completum et incompletum, quemadmodum differunt rosa et globus ejus: sicque ex forma inchoata sit forma completa, ut ly ex dicat consubstantialitatem, sicut ex globo fit rosa. — Hæc quoque opinio etiam est Alberti, quamvis tam expresse et evidenter non dicat hæc.

Amplius super his scribens Alexander, verba commemorat Augustini diffuse: Aliquid (inquiens) dicitur esse in alio seminaliter duplici modo. Primo communiter, et sic ratio seminalis vocatur, quidquid inditum est creaturæ a Creatore ab exordio, ut de illa fieri queat: sicque corpus Evæ fuit in costa Adæ secundum rationem seminalem. Secundo proprie, et sic ratio seminalis appellatur natura insita rei, qua simile a simili, cursu naturali producitur, ut planta de planta, granum de grano.

Insuper quærit, utrum vita in plantis et brutis sit immediate a Deo. Quocirca recitat varias opiniones de productione formarum, de origine animarum, de participationibus vitæ. Tandem mentem suam humiliter exprimens, præfatis opinionibus reprobatis, quarum nihilo minus una videtur vera, si bene intelligatur, subjungit: Aliter videtur insipientiæ meæ dicendum, videlicet quod elementis a Creatore indita est quædam natura, alia a natura elementari, utpote simplex et incorporea, ut possit esse principium substantiæ simplicis. Unde Philosophus libro de Animalibus, omnia ista inferiora dicit virtute animæ esse plena. Augustinus vero rationes seminales ait inditas mundo sive partibus ejus, quibus mundus est gravidus, ex quibus opportunitate accepta prodeunt plantæ et animalia, non tantum secundum corpora, sed quodammodo secundum animas. Hinc tertio de Trinitate loquitur Augustinus: Aliud est, ex intimo et summo causarum cardine condere atque administrare creaturam, quod solius est Creatoris; aliud, juxta distributas ab illo vires aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic aut sic, exeat quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta jam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres gravidæ sunt fetibus, sic mundus causis nascentium, quæ in mundo non creantur nisi a summa illa essentia.

Præterea virtus primi orbis inferiorumque orbium cooperatur vitæ et productioni viventium. Hinc secundo de Cœlo et mundo, secundum veterem translationem, asseritur quod primus orbis est principium et virtus et causa in vita cujuslibet vivi, plus quam alii orbes; et per naturam lucis suæ quam ubique diffundit, vitam et motum operatur in omnibus in quibus est vita et motus localis. Sed hoc solum potest esse per modum disponentis atque cooperantis seu adjuvantis, quoniam quodlibet corpus, sive cœleste, sive aliud, a virtute corporis quinti in naturam incorpoream non attingit. Idcirco non potest esse sicut ex quo fiat substantia spiritualis, nec sicut a quo, quum sit indignius illa. Ex his igitur partibus mundi quæ plenæ sunt virtute animæ secundum Philosophum, seu rationibus seminalibus secundum Augustinum, opportunitate accepta, sicut dum confluunt virtus primi orbis inferiorumque orbium, et virtus generativa in planta et in animali, virtus quoque simplex indita elementis, fit corporis organizatio, et animæ sensitivæ ac vegetativæ productio. Unde Augustinus: Animalium animæ non sunt per se exsistentes substantiæ, sed cum carne ipsa et carnis vivacitate nascentur.

Quemadmodum autem Creator ab initio rerum creavit corporalium substantiarum principia, scilicet elementa; ita in elementis corporalibus creavit simplicium substantiarum, quæ dependent a corpore, elementa sive principia quædam. Et sicut corpora ex elementis generantur, elementa tamen non sunt generata, sed creata; sic animæ irrationales habent principia unde generantur, tamen illa principia non sunt generata, sed creata. Et iterum, sicut corpora quæ fiunt ex elementis, sunt corruptibilia, elementa tamen in quæ resolvuntur, incorruptibilia; sic animæ vegetabilium et sensibilium sunt corruptibiles, semina tamen earum incorruptibilia sunt. — Quamvis autem virtutes seu naturæ simplices elementis impressæ modo prætacto, dici valeant corporales, quoniam in corporibus seu naturis corporalibus radicantur; tamen sunt simplices, quoniam corporea carent mole: et ex tali corporali potest fieri spirituale, scilicet forma seu anima, non autem ex corporali molem habente. Illam ergo naturam incorporalem et simplicem dico esse principium ex quo est ipsum quod est animarum hujusmodi, et potest illa virtus substantia fieri. — Hæc Alexander.

Qui de his loquitur intricate et opinative, nec facile innotescit ex verbis ejus, an velit concedere quod formæ sint substantialiter in materia inchoatæ, ut ponit Bonaventura, vel potentialiter tantum. Multa quoque occurrerent circa opinionem hanc inquirenda et objicienda. Sed quia tam modeste et sobrie hæc deprompsit, ad aliorum scripta est procedendum.

Adhuc autem de ista materia Doctor solennis quarto Quodlibeto scribit diffuse: Hæc (inquiens) quinque se habent per ordinem in eodem: materia, potentia, subjectum, ratio seminalis, et semen. Materia nominat quamdam substantiam absolutam, in quantum materia per essentiam suam differt a qualibet forma, atque a qualibet dispositione formali, estque fundamentum omnium susceptivum. Potentia vero nominat essentiam materiæ sub quodam respectu ad formas suscipiendas, sub indifferentia ad omnes, prout non est in motu, neque in transmutatione ad ullam earum, neque in actu sub aliqua earumdem, nec ut disposita ad transmutationem in aliquam formam determinatam: sicque potentia dicit respectum in essentia materiæ fundatum. Subjectum vero appellatur ipsa materia, in quantum est actu sub tali forma: quæ materia per corruptionem illius unica transmutatione et immediate transmutari potest in aliam formam: quod certum est non semper convenire materiæ. Nempe, ut asserit Commentator, aqua non est materia aceti, nisi prius mutetur in vinum. Et juxta hoc distinguit Philosophus duplicem materiæ potentiam, puta propinquam seu immediatam, et remotam seu mediatam. Ratio autem seminalis secundum quod de ea omnes consentiunt, est aliquid in materia, aliud ab ejus essentia, quod inclinat atque determinat materiam in transmutationem ad actum formæ. Semen vero proprie appellatur subjectum quod est materia, habens in se rationem seminalem per alicujus formæ determinationem, ita quod non nisi sub illa forma habet ratio illa esse in materia, quemadmodum spermam est hominis semen.

Est itaque quæstio, utrum rationes seminales oporteat ponere quæ sint inchoationes formarum in materia et per essentiam aliquid formæ generandæ. Necesse est enim ponere eas, si fateamur aliquid naturaliter generari, et non per violentiam neque per creationem, sed per naturam sicut ex materia. Si namque nil conferat passum, est actio violenta, non generatio naturalis. In generatione ergo aliquid confert passum. Et id quo confert, est ratio seminalis ac naturale principium intra. Quum ergo ratio seminalis sit principium generationis naturalis, vel tenet se ex parte materiæ tantum, aut ex parte formæ tantum, aut certe ex parte utriusque. Et quamvis aliqui non attendentes nominis significationem sicut oportet, dicant quod pertineat ad materiam solum, ut nihil aliud sit ratio seminalis quam potentia seu habilitas in materia ad formam, aut quod pertineat ad utrumque simul, ut nil aliud sit quam vis potentiæ activæ in naturalibus rebus cum suis passivis; tamen si ad naturam rei significatæ attendamus, plane apparet nobis quod solum pertineat ad formæ naturam. Quum enim formæ proprium sit agere, materiæ pati, omne quod habet rationem agentis, ad naturam pertinet quæ est forma. Tale vero est ratio seminalis. Est quippe ratio seminalis, potentia seu vis activa ducens ad speciem seu formam id in quo est, ut vere dici queat natura, secundum illud secundi Physicorum: Natura est quo pullulans pullulat; et est in eo, secundum quod verba resonant Augustini tertio de Trinitate, et super Genesim tertio.

Verum quæstionis hujus est difficultas, quid per rationem hanc seminalem sit intelligendum, quibusdam dicentibus quod sit aliquid formæ in materia existens naturaliter per creationem, ingenerabile et incorruptibile per naturam, sicut et ipsa substantia materiæ, ne generatio sit creatio, et ne corruptio sit annihilatio. Et dirunt, quod sit quiddam in potentia ad recipiendum perfectionem per agens generans, educens ipsum per transmutationem ad actum, ita quod ratio seminalis sit essentia formæ imperfectæ, cui per generationem acquiritur complementum, et esse in actu. Et ad hanc suam positionem adducunt et applicant omnia verba Augustini de rationibus seminalibus, tertio de Trinitate, et nono super Genesim, in quibus tamen nunquam inveniunt rationem seminalem vocari formam aut formæ inchoationem; imo semper nominat eam vim vel potentiam seu virtutem, aut hujusmodi aliquid quod activi principii rationem importat.

Verum huic opinioni obviant multæ difficultates. Si enim aliquid formæ sit in materia ante generationem, ex quo forma generatur seu fit, eo modo quo sibi convenit fieri in esse completo, atque in quod per corruptionem resolvitur, ne generatio sit ex nihilo et corruptio in nihilum, quæro de illo quod ita per generationem acquiritur super id quod naturaliter est materiæ inditum, utrum re sit idem cum illo quod inditum est, differens solum penes esse completum et incompletum, an sit aliquid aliud in re. Si primo modo, tunc generatio naturalis non est transmutatio in substantiam seu in esse substantiale, sed accidentale: quia ab una forma substantiali, secundum rem non est nisi unum esse substantiale, quod dat forma per suam substantiam statim quum habet esse in materia. Vel si est idem esse substantiale prius habitum in materia, et postea acquisitum per transmutationem naturalem, differens penes esse completum et incompletum, tunc forma substantialis susciperet magis et minus; similiter substantiale esse ipsius, quoniam esse substantiale semper et uniformiter sequitur formam substantialem. — Præterea si esset inchoatio formæ in materia ante generationem, tunc subjectum generationis non esset ens in potentia et materia pura, sed compositum ex materia et forma: sicque esse superveniens ei per generationem, esset ei accidentale. Propter quod, juxta antiquorum errorem, generatio esset alteratio magis quam generatio. — Insuper de illo esse, quæro an sit res aliqua absoluta, aut respectus quidam in re quæ subjecta est et absoluta. Secundum dici non potest, quoniam quum relatio non sit per se terminus motus aut transmutationis, oportet aliquid aliud in materia generari super quod fundetur ille respectus, et de illo quæretur sicut de ipso respectu, eritque processus in infinitum, aut stabitur in absoluto. Si ergo ponatur res absoluta, redit quæstio prima, an sit idem re cum forma quæ præcedit in materia, an aliud. Si idem aut absolutum esse ipsius, ergo idem re absolute prius esset in re, quam ei per generationem esse acquireretur, et esset idem in re prius posteriusque se ipso. Si ergo per generationem acquiritur aliqua forma seu esse super id quod est ratio seminalis et generationem præcedit, oportet quod sit res absoluta et alia, ita quod nihil suæ essentiæ præcedit in materia, atque quod essentialiter differat a forma in materia præcedente, seminalique ratione, sicut ab ipsa materia. Hinc rursus quæro de illo, an generetur ex aliquo quod in suam cadit essentiam, an de nihilo. Non de aliquo, quoniam per positionem forma præcedens in materia realiter differt ab ista: ergo generatur de nihilo, non minus quam si nulla forma in materia præcessisse dicatur. Remanet ergo et sequitur eadem difficultas, si ponatur inchoatio ista formarum, sicut si non ponatur.

Hanc disputationem copiosissime prosequitur doctor ille, inquirendo an forma ista quæ de potentia materiæ educitur, sit eadem numero cum forma inchoata, an eadem specie. Et quidquid horum concedatur, multa sequuntur absurda. Nempe si omnium rerum producendarum principia seminalia naturaliter essent in materia modo præfato a creationis exordio, quum naturaliter ex qualibet materia quodlibet uniuscujusque rei naturalis fieri habeat, quamvis per transmutationes intermedias multas, quælibet ergo forma cujuslibet rei ex materia generandæ, esset seminaliter in ipsa materia. Sicque innumerabilium rerum formæ inchoatæ essent in qualibet parte materiæ; imo et ea quæ Deus supernaturaliter in materia operatur, quæ tamen secundum alium modum agendi naturaliter fieri valent ab ipso et a causis secundis, ipse Deus ex seminalibus rationibus et formis jam in materia inchoatis operaretur. — Amplius, si forma educta in rationem seminalem resolvitur, idem realiter corrumperetur et maneret, quum forma illa sit realiter idem cum forma inchoata seu ratione seminali. Itaque secundum Augustinum, rationes seminales proprie nuncupantur virtutes in seminibus exsistentes, seu in his quæ loco sunt seminum. — Hæc Henricus. Cujus positio est, quod præter seminalem rationem nihil de essentia formæ ante ejus eductionem seu productionem in materia continetur; non tamen creatur, quia ad ejus productionem præsupponitur materia cum vi formativa et aliis causis secundis causaliter concurrentibus; et ipsum compositum proprie generatur ex materia. Ratio quoque seminalis est activum principium.

Præterea Guillelmus de istis hinc inde aliqua tangit. Siquidem prima parte de Universo, exponens illud Geneseos, Terra autem erat inanis et vacua : Duo sunt (inquit) plenitudinis genera. Una enim plenitudo est interior, et ex illa fiunt exuberantiæ generationum, quemadmodum vides ex interna quadam plenitudine exuberare et quasi eructare generationes vegetabilium animaliumque multorum. Plenitudo secunda vocatur exterior, prout terra fertur plena habitatoribus. Terra autem ex sua natura est sicca et frigida, nec inde est productiva : ideo postea additæ sunt ei virtutes fecundæ, causales et productivæ.

Rursus in eodem volumine asserit : Sol per lucem suam colores non imprimit superficiebus corporum quæ illustrat, sed juvat colores qui potentia inexsistunt corporibus : quemadmodum calor arenæ vel pulveris non imprimit materiæ quæ est in ovo struthionis formam struthionis, sed adjuvat materiam illam ad hoc ut exeat in effectum in forma struthionis. Potentia namque quæ est in materia illa, est incompleta, nec sufficiens per semetipsam educere in effectum formam struthionis sine adjutorio caloris : sicut vides manifeste in solis calore, quod ipse non imprimit vegetabilium formas, sed adjuvat semina ad hoc ut ex eis educantur in effectum ea et formæ eorum quæ potentialiter sunt in ipsis seminibus. Verum ut intelligas me de possibilitatibus et receptibilitatibus rerum creatarum et creandarum, considera in qualibet specierum : quoniam verbi gratia, species leonina non est susceptibilis perfectionis humanæ, sive sit essentialis, sive accidentalis, sive spiritualis, seu corporalis. Nequaquam ergo intelligas quod possibilitates seu receptibilitates rerum aptent sive modificent sibi influentias descendentes a datore perfectionum : quin potius ipse per increatam sapientiam suam influit super unumquodque, et aptat atque præstituit illi quod sibi conveniat de suæ influentiis largitatis. — Rursus scribit ibidem : Colores a sole non recipiunt [corpora], sed operatione solis juvantur, ut quod in potentia habent, educant in actum. Sic et semina non a calore aut humore recipiunt vegetabilium aut animalium formas : illas namque imprimere nullatenus possunt calor et humor; sed seminum potentialitas adjuvatur calore atque humore, et impedimenta tolluntur quæ formas hujusmodi prohiberent exire in effectum seu actum.

In his verbis videtur hic doctor insinuare formas in materia præexsistere quodammodo, prout ex Alberto et Bonaventura inductum est. Porro quod ait possibilitates receptibilitatesque rerum non modificare, neque aptare sibi influentias primæ causæ, sed econtrario, videtur multis philosophorum et theologorum auctoritatibus obviare, dicentium quod causa prima unicuique influit juxta illius capacitatem et dispositionem. Et Plato asseruit formas infundi juxta merita, id est dispositiones materiarum seu corporum. Christus quoque in Evangelio contestatur, quod dominus unicuique dedit juxta propriam virtutem, id est capacitatem seu dignitatem.8 Circa quod ait Hieronymus : Non pro sua parcitate aut largitate alteri plus, alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus. Nihilo minus verbum illud Guillelmi, si rite intelligatur, est verum: quoniam diversitas capacitatum, distinctio graduum ordoque rerum originaliter atque causaliter ex fonte infinitæ omnipotentisque sapientiæ Dei fluxerunt, institutæ sunt ac dependent.

Insuper Scotus: Utrum, inquit, in materia sit ratio seminalis ad formam naturalem educendam de ipsa? Quod sic. Quæro enim, an aliquid formæ præcedit in materia, an nihil. Si nihil, ergo creatur, et per corruptionem annihilatur. A quo enim res incipit, in illud resolvitur. Ergo agens naturale potest creare et annihilare. Si vero aliquid præcedit, habetur propositum. Item generatio est naturalis, ergo habet in se principium intrinsecum naturale activum: quia ut secundo dicitur Physicorum, natura est principium quitis et motus ejus in quo est per se. Natura quoque magis est forma quam materia, ut dicitur ibi. Ergo oportet quod non tantum sit passivum principium, sed activum. Illud vero activum principium non est forma inducenda, quoniam nondum est: ergo est inchoatio formæ, quæ est ratio seminalis. — In contrarium est, quia si est ratio seminalis ponenda: aut est eadem respectu contrariarum formarum; aut singulæ rationes seminales sunt singularum specificarum formarum. Non potest dici quod sit eadem respectu earum, quia in isto non conveniunt. Si vero sint singulæ singularum, vel ergo una earum informabit materiam, et non aliæ. Si una, ergo aliæ erunt subsistentes. Si omnes informant et sunt distinctæ secundum speciem, tunc ista materia est informata diversis formis substantialibus: quod est impossibile, quia non magis repugnat formas non remissas differentes specie, informare materiam, quam remissas.

Respondendum, quod in materia tria sunt, utpote: potentia passiva, potentia receptiva, et actus. Potentia autem passiva materiæ seu ipsa materia, non potest esse ratio seminalis, imo realiter differunt. Augustinus namque decimo super Genesim ait, quod Levi fuit in Abraham, et etiam Christus, secundum Apostolum septimo ad Hebræos;9 sed diversimode, quia secundum Augustinum, Levi fuit in Abraham secundum rationem seminalem, Christus vero non fuit in Abraham secundum rationem seminalem, sed tantum secundum corpulentam substantiam. Uterque tamen fuit in Abraham secundum passivam potentiam materiæ, imo et secundum materiam. Non ergo materia aut passiva ejus potentia, est ratio seminalis. Nec ratio seminalis est receptiva materiæ potentia : quia secundum Augustinum super Genesim (et habetur in littera), Deus multa producit de materia, ad quæ non fuit ratio seminalis in ea. Sed Deus nihil potest creare vel de materia producere, ad quod ipsa non sit in potentia receptiva. Oportet ergo quod ratio seminalis sit actus. Et hujusmodi actus ponitur a quibusdam ejusdem rationis seu essentiæ cum forma inducenda, quæ imperfecta præexsistens, est ratio seminalis, et quamvis imperfminalis est receptiva materiæ potentia : quia secundum Augustinum super Genesim (et habetur in littera), Deus multa producit de materia, ad quæ non fuit ratio seminalis in ea. Sed Deus nihil potest creare vel de materia producere, ad quod ipsa non sit in potentia receptiva. Oportet ergo quod ratio seminalis sit actus. Et hujusmodi actus ponitur a quibusdam ejusdem rationis seu essentiæ cum forma inducenda, quæ imperfecta præexsistens, est ratio seminalis, et quamvis imperfcta, tamen nata est coagere generanti extrinseco: sicque volunt salvare, quod non sit ibi creatio, sed generatio naturalis. Sed contra hæc arguo: Pars formæ de novo adveniens, vel præfuit ibi, aut non. Si non, ergo creatur; si sic, ergo nihil novum per generationem acquiritur: imo et sic quodlibet esset in quolibet. Idcirco dicendum, quod non est ibi creatio, quamvis forma non fuerit inchoata, quia creatio est productio omnem aliam causalitatem excludens, tam causæ materialis, quam formalis et efficientis creati, et talis productio non convenit producenti creato. Patet ergo responsio ad argumentum de creatione, quod licet forma ista perfecta seu nova non sit de aliquo, prout ly de notat circumstantiam rei materialis, tamen ad rationem creationis requiritur quod nihil præcesserit necessario requisitum ad esse suum. Et per idem patet responsio de annihilatione.

Præterea, contuendum quod quædam producunt dissimilia sibi, ut agentia æquivoca, sicut sol ranam. Alia producunt sibi similia: et hoc vel immediate, ut ignis ignem; vel mediate, ut mediante propagatione. In primis duobus non requiritur ratio seminalis, mediante qua forma inducatur, sed in tertio. Nihil enim est dicere, quod ignis producendo ignem in aqua vel de aqua, primo causet ibi rationem seminalem, quæ sibi coagit vel universali agenti: quoniam elementa sunt imperfectissima entia in genere substantiæ, secundum Commentatorem tertio Cœli. Semen vero cujuslibet entis est imperfectius eo. Non ergo ratio illa seminalis ad perfectam ageret formam. Rursus, Philosophus septimodecimo Metaphysicæ loquitur, quod sicut in artificialibus, ita in naturalibus fit aliquid tantum ab extra, ut ignis ab igne. Igitur non præcessit in materia ratio seminalis.

Quæritur ergo quid sit semen, et quid ratio seminalis. Dico, quod semen est corpus cujus forma non est intenta propter se, sed propter alterum, ut ex illo aliquid generetur simile generanti. Atque ut hoc melius intelligatur, potest distingui duplex processus in natura. Unus ascendendo, ut a forma seminis ad formam sanguinis, et a forma sanguinis ad formam embryonis: et iste processus est ab imperfecto ad perfectius. Alius est processus, descendendo a perfecto ad imperfectius, resolvendo videlicet in cadaver aut in fæces, sicque procedendo usque ad elementa, et usque ad materiam primam. Id demum a quo incipit natura in primo processu, est semen. Constat autem, per se naturam in eo non sistere, sed ultra procedere ascendendo usque ad ultimam formam perfectam; in descendendo quoque non sistit citra ultimam. Et tota natura inferiorum istorum est huic ordini processuique adstricta. Semen ergo est quoddam corpus imperfectum, a generante productum, ut sit via ascendendi ad formas ulteriores perfectas. — Porro ratio seminalis est aliqua forma seminis, in quantum est semen; et illa vel est substantialis forma seminis, vel qualitas necessario consequens eam. Nec semen, nec ratio seminalis sunt coæquæva materiæ: quoniam semen fit ex nutrimento, in quo semine est ratio seminalis ut in subjecto; nec semper est semen in seminante, quum fiat de superfluo alimenti. — Hæc Scotus. De cujus dictis quid videatur, paulo post exprimetur.

At vero Durandus: Videndum est, ait, an aliquid sit in materia quod convertatur in formam, quia hoc aliqui dixerunt rationem seminalem. Et de hoc recitabimus opinionem magis novam, quæ ponit purum possibile sua corruptione converti in formam. In generatione, inquiens, naturalium est quatuor considerare per ordinnem: primo, ipsum nihil, quod est totius entitatis negatio; secundo, purum possibile, quod de proximo se habet ad nihil; tertio, materiam; quarto, formam substantialem. Generatur ergo aliquid (ut dicunt) naturaliter per hoc quod purum possibile quod est in materia, transmutatur in naturam formæ non sua perfectione, id est, non per hoc quod perficiatur tanquam aliquid exsistens sub forma, et perfectum seu completum per formam: quia quod ita perficitur, est materia quæ manet sub forma rei factæ; sed transmutatur in formam sua corruptione, nec tamen annihilatur, quoniam virtualiter manet in forma. Istud quoque purum possibile dicunt multiplicari multiplicatione formarum, in quas est transmutabile, et esse minoris entitatis et actualitatis quam materiam, quia materia manet in re facta, non illud. — Cujus opinionis duplex fuit motivum. Primum, quia timebant quod nisi aliquid converteretur in naturam formæ, forma crearetur. Aliud, quia super duodecimum Metaphysicæ ait Averroes, quod numerus potentiarum est secundum numerum specierum generabilium et corruptibilium: quod non potest de materia accipi, quum ipsa sit una, sed (ut dicunt) de isto puro possibili.

In ista opinione (ait Durandus) sunt inconvenientia tria. Primum est, quia quod dicunt est ficticium. Philosophus namque primo Physicorum inquirens de principiis naturalium rerum, nunquam posuit tale purum possibile nisi materiam; et tamen si esset, posuisset, quum magis requiratur ad generationem quam privatio de qua tractat. Augustinus quoque fatetur, quod materia facta sit prope nihil et infimum entium, estque primum subjectum: idcirco est pura potentia. Secundum inconveniens est, quod sibimet contradicunt. Si enim purum istud possibile, est minoris entitatis quam materia, ergo plus distat a forma quam ipsa materia: idcirco non potest esse medium per quod forma unitur materiæ. Tertium inconveniens est, quoniam incidunt in id quod volunt vitare. Nempe si purum possibile illud corrumpitur, ergo saltem ordine naturæ prius est nihil quam forma producatur: ergo forma fit ex nihilo seu post nihil.

Hinc dicendum, quod ante generationem nil in materia præexsistit quod convertatur in formam. Quemadmodum enim forma præexsistit in potentia passiva materiæ, sic, imo et verius, in potentia activa agentis; et tamen in potentia activa agentis seu generantis non præexsistit forma, ita quod ipsa realiter eadem sit in illa, aut aliquid generantis convertatur in ipsam: minus ergo in potentia passiva materiæ. Porro rationes seminales sunt virtutes activæ et passivæ rebus collatæ, secundum quas simile generatur ex simili: sicut in generatione animalis semen vocatur non solum quod ex masculo ministratur, sed etiam quod ex femina, principalius tamen illud in quo est virtus activa. — Hæc Durandus.

Qui quamvis auctorem hujus recentioris opinionis non nominet, tamen in Scripto ejus fuit annotatum quod esset opinio Scoti. Verumtamen ex præinducta Scoti opinione non videtur hoc evidenter. Nihilo minus plura sunt scripta seu lecturæ Joannis Scoti super Sententias, et forsan in alia sic sensit lectura. Atque ut Durandus tangit, opinio illa censetur ficticium. In prænarrata quoque ejus opinione multa contenta sunt quæ dictis B. Augustini et communi doctrinæ præallegatorum contrariari videntur: ut quod ait rationem seminalem non esse coævam materiæ, et quod ea non fiunt ex ratione seminali quæ producuntur a simili in natura immediata productione, ut ignis ex igne. Rationes namque seminales sunt innatæ et concreatæ materiæ, secundum Augustinum, qui nono super Genesim protestatur: Horum effectuum ac modorum rationes non tantum in Deo primordialiter æternaliterque consistunt, imo etiam ab ipso rebus creatis sunt inditæ et concreatæ. Itemque, elementa hujus mundi habent definitam vim qualitatemque suam, qua unumquodque valeat aut non valeat quid de quo fieri possit vel non possit. Ex his velut rerum primordiis, omnia quæ gignuntur tempore suo, suos exortus sumunt atque processus, fines quoque et decessiones generis sui. Unde fit ut de grano tritici non nascatur faba, sed triticum. Hunc autem motum cursumque naturalem potestas Creatoris habet apud se, potens de his omnibus facere aliud quam eorum seminales continent rationes, non tamen quod non in eis posuit, ut ab ipso ex eis fieri queat. Neque enim temeraria, sed sapientiali virtute omnipotens est, et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod antea in ea fecit ut fieri possit. Itemque, sicut præhabitum est, asserit ipsum mundum seminalibus rationibus ab exordio gravidum exstitisse ac fecundum, et quidquid per temporum vices producitur, ab initio rerum originaliter, causaliter ac seminaliter præstitutum fuisse, inditum ac præfixum. — Rursum, quod in materia dicit esse tria, videlicet potentiam passivam, potentiam receptivam, et actum, non videtur rite prolatum, quum potentia passiva et receptiva re et ratione in materia coincidere videantur, sicut et ipsum recipere dicitur quoddam pati, atque ob hoc patientia materiæ vocatur passiva, quia formarum est receptiva. Alia plura contra illam opinionem objici possent, prout ex præhabitis verbis Thomæ, Alberti, Henrici et Richardi patet legenti.

Postremo, inter opiniones narratas, positio illa Thomæ, Henrici, Richardi, Durandi, rationabilior esse videtur : et quæ contra eam objiciuntur, satis soluta sunt.

Footnotes

  1. Eccl. xviii, 1. ↩

  2. Gen. ii, 5. ↩

  3. Gen. 1, 11. ↩

  4. Ibid. 22, 28. ↩

  5. art. 2. ↩

  6. Gen. 1, 29. ↩

  7. t. XXI, p. 424 A' et s. ↩

  8. Matth.xxv, 15. ↩

  9. Hebr. vii, 9, 10, 14. ↩

Chapter 151 of 271