Distinctio 18
A. De formatione mulieris.
costa Gen. II, 21, 22.
In eodem quoque paradiso mulierem formavit Deus de substantia viri, sicut post plantatum paradisum hominemque in eo positum, et post universa animalia ad eum ducta, suisque nominibus designata, subnectit Scriptura: Immisit Deus soporem in Adam. Quumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et formavit eam in mulierem.
B. Quare virum prius, et postea de viro mulierem creavit, non simul utrumque.
Hic attendendum est, quare non creavit simul virum et mulierem, sicut angelos, sed prius virum, deinde mulierem de viro.1 Ideo scilicet, ut unum esset generis humani principium, quatenus in hoc et superbia diaboli confunderetur, et hominis humilitas Dei similitudine sublimaretur. Diabolus quippe aliud a Deo principium esse concupierat. Ideoque, ut ejus superbia retunderetur, hoc homo in munere accepit quod diabolus perverse rapere voluit, sed obtinere non potuit. Et per hoc imago Dei in homine apparuit, quia sicut Deus omnibus rebus exsistit principium creationis, ita homo omnibus hominibus principium generationis. Ideo etiam ex uno homine omnes esse voluit Deus, ut dum cognoscerent se ab uno esse omnes, se quasi unum amarent.
C. Quare de latere viri, non de alia corporis parte formata sit.
Quum autem his de causis facta sit mulier de viro, non de qualibet parte corporis viri, sed de latere ejus formata est, ut ostenderetur quia in consortium creabatur dilectionis; ne forte si fuisset de capite viri facta, viro ad dominationem videretur præferenda; aut si de pedibus, ad servitutem subjicienda. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur, sed socia, nec de capite nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut juxta se ponendam cognosceret quam de suo latere sumptam didicisset.
Hugo. de Sacram. lib. I, p. IV, c. 35.
D. Quare dormienti, et non vigilanti costa subtracta sit.
Non sine causa dormienti quoque viro potius quam vigilanti detracta est costa, de qua mulier in adjutorium generationis viro est formata, sed ut nullam in eo sensisse pœnam monstraretur, et divinæ simul potentiæ opus mirabile ostenderetur, quæ hominis dormientis latus aperuit, nec eum tamen a quiete soporis excitavit. In quo etiam opere sacramentum Christi et Ecclesiæ figuratum est: quia sicut mulier de latere viri dormientis formata est, ita Ecclesia ex sacramentis, quæ de latere Christi in cruce dormientis profluxerunt, scilicet sanguine et aqua, quibus redimimur a pœnis, atque abluimur a culpis.
Ibid. c. 36.
E. Quod de illa costa sine extrinseco additamento facta fuit mulier per Dei potentiam, sicut quinque panes in se multiplicati sunt.
Solet etiam quæri, utrum de illa costa sine adjectione rei extrinsecæ facta sit mulier. Quod quibusdam non placuit. Ceterum si ad perficiendum corpus mulieris Deus extrinsecum augmentum addidisset, majus illud esset quam ipsa costa. Ideoque potius de illo addito quam de ipsa costa mulier facta deberet dici, de quo plures accepisset substantiæ partes. Restat ergo ut de sola ipsius costæ substantia sine omni extrinseco additamento per divinam potentiam in semetipsa multiplicata, mulieris corpus factum dicatur: eo sane miraculo, quo postea de quinque panibus Jesu cœlesti benedictione multiplicatis, quinque millia hominum satiata sunt.2 Illud etiam sciri oportet, quod quum angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, non est eis tamen tribuenda creationis potentia. Angeli enim nullam possunt creare naturam, ergo nec formare costam in mulierem, nec carnis supplementum in locum costæ: non quod nihil agant ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt, sicut nec agricolæ segetum vel arborum. Solus Deus, id est Trinitas, est creator. Facta est ergo femina a Deo, etiam si costa ministrata sit per angelos.
Id. Summa Sent. tract. III, c. 3.
Aug. de Genesi ad litt. lib. IX, n. 26.
F. Utrum secundum superiores an secundum inferiores causas ita illa facta sit mulier, id est, an ratio seminalis id haberet ut ita fieret, an tantum ut ita fieri posset, sed ut sic fieret, in Deo tantum esset causa.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 3. primordialis Aug. de Genesi ad litt. lib. IX, n. 32.
Sed quæritur, an ratio quam Deus primis operibus concreavit, id haberet ut secundum ipsam ex virili latere feminam fieri necesse foret, an hoc tantum ut fieri posset. Ad quod sciendum est, omnium rerum causas in Deo ab æterno esse. Ut enim homo sic fieret, vel equus, et hujusmodi, in Dei potentia et dispositione ab æterno fuit. Et hæ dicuntur primordiales causæ: quia istas aliæ non præcedunt, sed istæ alias, quæ sunt causæ causarum. Quumque unum sit divina potentia, dispositione sive voluntas, et ideo una omnium principalis causa, tamen propter effectus diversos pluraliter dicit Augustinus causas primordiales omnium rerum in Deo esse, inducens similitudinem artificis, in cujus dispositione est, qualis futura sit arca. Ita et in Deo uniuscujusque rei futuræ causa præcessit. In creaturis vero, quarumdam rerum sed non omnium causæ sunt, ut ait Augustinus, quia inseruit Deus seminales rationes rebus, secundum quas alia ex aliis proveniunt: ut de hoc semine tale granum, de hac arbore talis fructus, et hujusmodi. Et hæ quoque dicuntur primordiales causæ, etsi non adeo proprie: quia habent ante se causam æternam, quæ proprie et universaliter prima est. Illæ vero ad res aliquas dicuntur primæ, quæ scilicet ex eis proveniunt. Ideo etiam primordiales dicuntur, quia in prima rerum conditione rebus a Deo insitæ sunt: et sicut creaturæ mutabiles sunt, ita et hæ causæ mutari possunt; quæ autem in immutabili Deo causa est, mutari non potest.
G. Distinctio causarum et rerum perutilis, scilicet quod quædam in Deo et in creaturis, quædam in Deo tantum sunt.
Hugo, ubi supra.
Aug. op. cit. n. 33. naturæ
Omnium ergo rerum causæ in Deo sunt, sed quarumdam causæ et in Deo sunt et in creaturis, quarumdam vero causæ in Deo tantum sunt; et illarum rerum causæ dicuntur absconditæ in Deo, quia ita est in divina dispositione, ut hoc vel illud fiat, quod non est in seminali creaturæ ratione. Et illa quidem quæ secundum causam seminalem fiunt, dicuntur naturaliter fieri, quia ita cursus naturæ hominibus innotuit; alia vero præter naturam, quorum causæ tantum sunt in Deo. Hæc autem dicit Augustinus esse illa quæ per gratiam fiunt, vel ad ea significanda non naturaliter sed mirabiliter fiunt. Inter quæ mulieris facturam de costa viri ponit, ita dicens: Ut mulierem ita fieri necesse foret, non in rebus conditum, sed in Deo absconditum erat. Omnis creaturæ cursus habet naturales leges. Super hunc naturalem cursum Creator habet apud se posse de omnibus facere aliud quam eorum naturalis ratio habet, ut scilicet virga arida repente floreat, fructum gignat, et in juventute sterilis femina in senectute pariat, ut asina loquatur, et hujusmodi.34 Dedit autem naturis, ut ex his etiam hæc fieri possent, non ut in naturali motu5 haberent. Habet ergo Deus in se absconditas quorumdam futurorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet non opere providentiæ quo naturæ subsistunt ut sint, sed quo illas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Omnium ergo quæ ad gratiam significandam, non naturali motu rerum sed mirabiliter facta sunt, absconditæ causæ in Deo fuerunt : quorum unum erat, quod mulier facta est de latere viri dormientis. Non habuit prima rerum conditio ut femina sic fieret, sed ut fieri posset, ne contra causas quas Deus voluntarie instituit, mutabili voluntate aliquid facere putaretur.
H. De anima mulieris, quæ non est ex anima viri, ut quidam putaverunt, dicentes animas esse ex traduce.
Quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, ita putaverunt aliqui ipsius animam de viri anima propagatam, et omnes animas præter primam de traduce esse sicut corpora.6 Alii autem putaverunt, simul omnes animas ab initio creatas. Catholica autem Ecclesia nec simul nec ex traduce factas esse animas docet, sed in corporibus per coitum seminatis atque formatis infundi, et infundendo creari. Unde in Ecclesiasticis dogmatibus : Animas hominum non esse ab initio inter ceteras intellectuales creaturas , nec simul creatas, sicut Origenes fingit, dicimus, neque in corporibus per coitum seminari, sicut Luciferiani, Cyrillus et quidam Latinorum præsumptores affirmant.7 Sed dicimus corpus tantum per conjugii copulam seminari ; creationem vero animæ solum Creatorem nosse, ejusque judicio corpus coagulari in vulva, et compingi atque formari, ac formato jam corpore, animam creari atque infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero, plenus humana substantia. Hieronymus etiam anathematis vinculo illos condemnat qui animas ex traduce dicunt, inducens auctoritatem Prophetæ :8 Qui finxit sigillatim corda eorum. Hoc satis, inquit, innuit Propheta quod non ipsam animam de anima facit Deus, sed sigillatim animas de nihilo creat.
SUMMA
DISTINCTIONIS OCTAVÆDECIMÆ
IN duabus præcedentibus distinctionibus tractavit Magister de homine protoplasto, videlicet viro. Hic agitur de femina prima, illius uxore. Et primo ostendit causam ejus materialem, deinde causam efficientem, quia a Deo ex costa viri formata est supernaturaliter seu miraculose. Et circa hoc movet dubia aliqua, utpote : cur Deus non simul produxit utrumque; et cur potius de costa viri, quam de alia parte corporis ejus sit facta; cur item ex costa dormientis magis quam vigilantis. Amplius circa hoc tangit duas difficultates. Prima est, an de sola costa viri formatum sit corpus mulieris sine alterius materiæ additione. Secunda, an in costa viri fuit ratio seminalis ad hoc quod ex ea formaretur feminæ corpus. Quocirca tangit distinctionem inter rationes primordiales et seminales, et inter effectus naturales ac miraculosos. Ultimo sciscitatur ac docet, quando et qualiter producta sit anima mulieris, imo et ceterorum, ac circa hoc excludit errores.
Footnotes
Chapter 149 of 271