Distinctio 20
A. De modo procreationis filiorum si non peccassent primi parentes, et quales nascerentur filii.
POST hæc videndum est, qualiter primi parentes, si non peccassent, filios procreassent, et quales ipsi filii nascerentur. Quidam putant, ad gignendos filios primos homines in paradiso misceri non potuisse nisi post peccatum, dicentes concubitum sine corruptione vel macula non posse fieri. Sed ante peccatum nec corruptio nec macula in homine esse poterat, quoniam ex peccato hæc consecuta sunt. Ad quod dicendum est, quod si non peccassent primi homines, sine omni peccato et macula in paradiso carnali copula convenissent, et esset ibi torus immaculatus, et commixtio sine concupiscentia; atque genitalibus membris sicut ceteris imperarent, ut ibi nullum motum illicitum sentirent; et sicut alia membra corporis aliis admovemus, ut manum ori, sine ardore libidinis, ita genitalibus uterentur membris sine aliquo pruritu carnis. Hæc enim letalis ægritudo membris humanis ex peccato inhæsit. Genuissent itaque filios in paradiso per coitum immaculatum et sine corruptione. Unde Augustinus super Genesim : Cur non credamus primos homines ante peccatum genitalibus membris ad procreationem imperare potuisse, sicut ceteris in quolibet opere sine voluptatis pruritu utimur? Incredibile enim non est Deum talia fecisse illa corpora, ut si non peccassent, illis membris sicut pedibus imperarent, nec cum ardore seminarent, vel cum dolore parerent; sed post peccatum motum illum illicitum meruerunt, quem nuptiæ ordinant, continentia cohibet. Infirmitas enim prona in ruinam turpitudinis excipitur honestate nuptiali, Hebr. xiii, 4. Aug. de Genesi ad litt. lib. ix, n. 18. Ibid. n. 12. et quod sanis esset officium, ægrotis est remedium. Emissi quidem de paradiso, convenerunt et genuerunt; sed potuerunt in paradiso eis esse nuptiæ honorabiles et torus immaculatus, sine ardore libidinis et sine labore pariendi. Aug. de Genesi ad litt. lib. ix, n. 6.
B. Quare in paradiso non coierunt, duobus modis solvit.
Cur ergo non coierunt in paradiso? Quia creata muliere, mox transgressio facta est, et ejecti sunt de paradiso; vel quia nondum Deus jusserat ut coirent, et poterat divina exspectari auctoritas, ubi concupiscentia non angebat. Deus vero non jusserat, quia casum eorum præsciebat, de quibus homo propagandus erat. Ecce expresse habes de modo propagationis filiorum. Ibid. n. 8.
C. De termino illius inferioris vitæ, utrum natis filiis, per successiones an simul omnes transferendi essent.
De termino vero temporis quo transferrentur ad spiritualem cœlestemque vitam, certum aliquid Scriptura non tradit. Et ideo ambiguum est, utrum parentes, genitis filiis perfectaque humani officii justitia, ad meliorem statum transferrentur, non per mortem, sed per aliquam mutationem; an parentes in aliquo statu vitæ remanerent, ligno vitæ utentes, donec filii ad eumdem statum pervenirent, et sic impleto numero, omnes simul ad meliora transferrentur, ut essent sicut sancti angeli in cœlis. De quo Augustinus ambigue disserit super Genesim, ita inquiens: Potuerunt primi homines in paradiso filios gignere, non ut morientibus patribus succederent filii, sed in aliquo formæ statu manentibus, et de ligno vitæ vigorem sumentibus, et filii ad eumdem perducerentur statum, donec impleto numero, sine morte animalia corpora in aliam qualitatem transirent, in qua omnino regenti spiritui deservirent, et solo spiritu vivificante, sine corporeis alimentis viverent. Vel potuerunt parentes filiis cedere, ut per successiones numerus impleretur: qui genitis filiis perfectaque humani officii justitia, ad meliora transferrentur, non per mortem, sed per aliquam mutationem. Ecce hic habemus de transitu hominis ad meliora, sed incertum nobis relinquitur, utrum simul transferrentur, an per successiones. Ibid. n. 10.
D. Quales procreassent filios, utrum perfectionem staturæ et usum membrorum habentes, qualis homo primus fuit conditus.
Si vero quæritur, quales, si non peccasset homo, filios genuisset, utrum videlicet sicut ipse primus homo secundum staturam corporis et usum membrorum perfectus mox conditus exstitit, ita etiam ejus filii in ipso nativitatis exordio perfecti exsisterent, qui ambulare et loqui et cuncta facere possent; responderi potest, quod filios parvulos nasci oportebat, propter materni uteri necessitatem. Sed utrum mox nati, perfectionem staturæ et membrorum usum haberent; an parvuli et in minori Hugo. Summa Sent. tract III, c. 4. ætate constituti, uti possent membrorum officiis; an per intervalla temporum eo modo quo nunc fit, perfectionem staturæ et usum membrorum recepturi essent, de auctoritatibus definitum non habemus.
E. Ambigua Augustini verba ponit, ubi tamen videtur innuere quod filii et parvuli possent membrorum uti officiis.
Aug. de Peccat. meritis, lib. I, n. 68.
Ibid. n. 69.
Et super hoc Augustinus ambigue loquitur. Movet nos, inquit, si primi homines non peccassent, utrum tales filios essent habituri, qui nec lingua, nec manibus, nec pedibus uterentur. Nam propter uteri necessitatem forte necesse erat parvulos nasci; sed quamvis exigua pars corporis sit costa, non propter hoc parvulam viro conjugem fecit: unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox natos grandes facere. Sed ut hoc omittam, poterat certe eis præstare quod multis animalibus præstitit, quorum pulli quamvis sint parvuli, tamen mox ut nascuntur, currunt et matrem sequuntur. Econtra homini nato nec ad incessum pedes idonei sunt, nec manus saltem ad scalpendum habiles, et juxta se mammis positis, nascentes magis possunt esurientes flere quam sugere, propriæque infirmitati mentis congruit hæc infirmitas carnis. His verbis videtur insinuari, quod filii etiam parvuli officiis membrorum valerent uti.
F. Quibusdam non absurde placuit, quod filii parvi nascerentur, et per accessum temporis in statura et in aliis sicut nunc proficerent: quod non esset vitio imputandum.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 4.
Sed quum Augustinus sub assertione de his nihil tradat, non irrationabiliter quibusdam placuit, primorum parentum filios nascituros parvos, ac deinde per intervalla temporum eadem lege qua et nunc nativitatem humanam ordinatam cernimus, staturæ incrementum et membrorum usum recepturos, ut in illis exspectaretur ætas ad ambulandum et loquendum, sicut modo in nobis: quod utique non esset vitio imputandum, sed conditioni naturæ; sicut a cibo abstinere penitus non valebant, nec tamen illud erat ex vitio, sed ex natura conditionis.
G. Oppositio quorumdam volentium probare eos posse vivere sine alimonia.
Ibidem. vesci
Ad hoc autem opponitur ita: Si non peccarent, non morerentur; sed non peccarent, si non comederent: poterant igitur sine alimonia vivere. Ceterum, sicut supra diximus, non solum peccarent, si de ligno vetito ederent, sed etiam si concessis non uterentur: quia sicut erat eis præceptum non illo ligno uti*, ita aliis vesci. Præterea, contra naturalem rationem facerent, qua intelligebant de illis esse edendum, quod et naturaliter appetebant. — Item opponitur: Quum fames sit* pœna peccati, si non peccarent, famem non sentirent; sed sine fame superfluum videretur comedere. Unde putant quidam, eos cibis non indiguisse ante peccatum, quia non poterant esurire, si non peccassent. Ad quod dici potest, quod fames vere defectus est et pœna peccati. Est enim immoderatus appetitus edendi, cui non subjacuisset homo, si non peccasset; sed procul dubio peccaret, nisi hunc defectum cibo præveniret. Habebat enim naturalem appetitum et moderatum, cui ita satisfaciendum erat, ne defectum famis sentiret. Sicut ergo non ex vitio, sed ex naturæ conditione erat, quod ante peccatum homo cibis indigebat; ita non ex vitio esset, sed de natura, si hominis conditio in principio suo, id est in primo parente, a perfecto inchoata, in subsequenti propagatione a modico ad majora proficeret, ut scilicet per intervalla temporis staturæ corporeæ incrementum usumque membrorum susciperet.
H. Utrum sicut statura corporis, ita etiam sensu mentis, parvuli nascerentur, et per accessum temporis proficerent in sensu et notitia veritatis, an mox nati in his essent perfecti.
Et quum de corpore humano non sit absurdum vel inconveniens hoc existimare quod diximus, quæri solet, utrum de sensu animæ et cognitione veritatis eodem modo sentiendum sit, ut scilicet hi qui sine peccato nascerentur, sensu et intelligentia mentis imperfecti exsisterent, et per accessum temporis in his proficerent usque ad perfectionem;1 an mox conditi perfectionem sensus et cognitionis perciperent. Illi qui sentiunt parvulos natos, in statura corporis et usu membrorum per accessum temporis profecturos, non diffitentur eosdem in exordio nativitatis sensu imperfectos exsistere, et per intervallum temporis in sensu et cognitione proficere usque ad perfectum.
I. Contra illorum sententiam opponunt quidam.
Ad quod quidam opponunt, dicentes: Si mox nati non haberent perfectionem sensus et intelligentiæ, ignorantia in eis esset; ignorantia autem peccati est pœna. Sed qui hoc dicunt, non satis diligenter considerant, quia non omnis qui aliquid nescit vel minus perfecte aliquid scit, statim ignorantiam habere sive in ignorantia esse dicendus est: quia ignorantia non dicitur nisi quum id quod sciri et non ignorari debet, nescitur. Talisque ignorantia pœna peccati est, quum mens vitio obscuratur, ne cognoscere valeat ea quæ scire deberet.
K. De hominis translatione in meliorem statum, et de duobus bonis, altero hic dato, altero promisso.
Talis erat hominis institutio ante peccatum, secundum corporis conditionem. De hoc autem statu transferendus erat cum universa posteritate sua ad meliorem Id. Summa Sent. tract. III, c. 4. dignioremque statum, ubi cœlesti et æterno bono in cœlis sibi parato frueretur: Sicut enim ex duplici natura compactus est homo, ita illi duo bona Conditor a principio præparavit: unum temporale, alterum æternum; unum visibile, alterum invisibile; unum carni, alterum spiritui. Et quia primum est quod est animale, deinde quod est spirituale, temporale ac visibile bonum prius dedit;2 invisibile autem et æternum promisit, et meritis quærendum proposuit. Ad illius autem custodiam quod dederat, et ad illud promerendum quod promiserat, naturali rationi in creatione animæ hominis inditæ, qua poterat inter bonum et malum discernere, præceptum addidit obedientiæ:3 per cujus observantiam datum non perderet, et promissum obtineret, ut per meritum veniret ad præmium.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ
DETERMINATO in præcedenti distinctione quales fuerunt primi parentes secundum corpus et animam in statu innocentiæ, nunc inquirit an et qualiter genuissent in statu illo, quales etiam proles procreassent. Et primo ostendit quod per coitum genuissent, tamen sine inordinata libidine et peccato. Secundo, cur in paradiso ante culpam non convenerunt. Tertio quærit, an successive fuissent translati ad gloriam, an simul: ad quod non datur certa responsio. Quarto tractat, quales fuissent parvuli mox nati, quantum ad membrorum teneritudinem aut soliditatem et usum, ac corporis quantitatem, figuram et incrementum. Quinto declarat, quemadmodum homini ex corpore et anima rationali composito, duplicem Deus paradisum paravit, puta terrestrem corporeum, atque cœlestem perpetuum, spiritualem.
A Videtur quod non, quia nil verecundum et indecens ac celandum tunc fuisset; sed coitus omnis, etiam ille qui sine peccato est, verecundiam habet, nec sine indecentia publice exhibetur. — Secundo, in illo statu nulla fuisset corruptio: ergo nec virginitatis amissio, quæ tamen per coitum necessario perditur. — Tertio, nil immundum, maculosum aut turpe fuisset in paradiso; sed in omni concubitu immunitia, turpitudo seu macula quædam consistit. — Quarto, secundum physicos, se men est superfluum alimenti; tunc autem non fuisset tale superfluum. — Quinto, si fuisset ibi tale alimenti superfluum, ergo et aliæ alimenti superfluitates, ut egestiones: quod indecens tali statui exstitisset. — Sexto, delectatio talis commixtionis a spirituali delectatione et contemplatione abducit, imo et rationem absorbet: ergo in vita illa tam spirituali locum non habuisset. — Septimo, sanctorum quorumdam ac præcipuorum doctorum auctoritates sic sentire videntur, ut Gregorii Nysseni et Damasceni.
In oppositum est quod in littera ex Augustino inducitur, imo et scriptura Genesis primo, quo legitur, Crescite et multiplicamini et replete terram:4 quod sine generatione carnali non agitur.
Circa hæc in Summa sua scribit Antisiodorensis, libro secundo: Postquam Dominus posuit hominem in paradiso, dedit ei duplex præceptum: unum naturæ, et
Footnotes
Chapter 156 of 271