Quæstio 1
HIs ergo suppositis, ulterius quæritur, An fieri potuit creatura intellectualis, cui ex sua natura competeteret impeccabilitas, id est non posse peccare.
Videtur quod sic, quia secundum philosophos, præsertim Peripateticos, supra sphæram lunæ non potest contingere malum: ergo animæ nobiles et intelligentiæ ex sua natura hoc habent quod non quunt peccare. — Secundo, comprehensores per dona gloriæ ita immobilitati sunt in bono, quod peccare non valent; sed perfectio gloriæ non excedit infinite perfectionem naturæ: ergo Deus omnipotens posset creare mentem tam altam et excellentem, quod perfectio illa gloriæ esset perfectio naturalis specifica, sicque ex intrinseco gradu suæ naturæ specificæ haberet non posse peccare. — Tertio, nullum creatum est simpliciter infinitum; omne quoque finitum per ablationem finiti tandem consumitur: potentia ergo seu aptitudo peccandi in se ipsa, et in omni mente creata exstat finita, ergo et consumptibilis ac totaliter auferibilis per naturam. — Quanto etiam creatura fuerit Creatori vicinior, tanto et similior. Quumque ipse Deus ex sua natura prorsus impeccabilis invariabilisque consistat, potest creaturæ tantam sui similitudinem ac participationem naturalem conferre, ut naturalis illa peccabilitas plene tollatur.
Ad hæc Thomas respondet: Nulli creaturæ communicatum est nec communicabile fuit quod ex conditione suæ naturæ non possit peccare. Quum enim omne creatum a Deo dependeat tanquam a causa sui esse, hinc si sibi relinquatur, mox deficit; quamdiu autem causæ influentiam recipit, conservatur. Applicatio autem causati ad suam causam potest esse dupliciter: primo sic quod sit in potestate causati a causa sua recedere quantum ad aliquid, vel non recedere; secundo ita quod hoc non sit in potestate ipsius. Primum horum ad liberum spectat arbitrium, cui essentiale est posse facere et non facere. Quod si suæ non adhæreat causæ, oportet ipsum deficere. Unde octavo super Genesim loquitur Augustinus: Homo præsente sibi Deo illuminatur, absente quoque illo obtenebratur. Implicat ergo, quod servata libertate arbitrii, detur creaturæ non posse peccare ex conditione naturæ. Hæc Thomas in Scripto.
In Summa quoque contra gentiles, tertio libro ait: In omnibus in quibus finis rei distat ab ipsa re, ita quod res non est sibi ipsi finis, sed ad aliquid altius ordinatur, potest malum culpæ ex natura rei accidere, per recessum rei a suo fine, nisi per dona eminentiora in ipso suo beatifico fine firmetur. Quumque creatura non possit sibi in se sufficere, necessario ordinatur ad Creatorem tanquam ad summum finem, in quo solo salus creaturæ consistit. Idcirco per aversionem ab ipso potest peccare. Ab ipso autem posse averti, convenit ei ex sua natura, quoniam eo ipso quo ex nihilo est producta, convenit ei ex sua natura posse deficere et peccare: quod etiam competit ei ex ingenita libertate. Hæc Thomas ibidem. — Concordant Albertus, Petrus, Richardus, Udalricus, et alii multi.
Porro Alexander circa hoc scribit, quod Deus non potuit potentia ordinata conferre creaturæ impeccabilitatem per naturam, nec libero arbitrio naturalem invertibilitatem ad malum; potuit tamen hoc potentia absoluta. Et dico, inquit, potentiam ordinatam, qua influit rebus esse, secundum quod prævidit et præordinavit ab æterno eas fiendas ac ordinandas. Potestatem vero absolutam dico, qua potuit aliter ab æterno prævidisse res fiendas ac ordinandas, et illis naturas alias in tempore indidisse. Potuit namque ab æterno prævidisse primum hominem futurum invertibilem quantum ad liberum arbitrium, et illum talis naturæ condidisse in tempore. Itaque impossibile fuit primum hominem, seu aliquam creaturam rationalem, habere liberum arbitrium invertibile ad malum. Si enim naturaliter invertibile esset ad malum, hoc esset vel propter ipsius arctationem ad bonum, et ita non esset liberum, nec mereretur; vel propter determinationem ejus ad bonum, ita quod sic potens esset ad bonum per suam naturam, quod non posset verti ad malum, quemadmodum liberum arbitrium Dei. Jam tale liberum arbitrium careret naturaliter vanitate, et ita non esset creatura. — Si autem objiciatur, quod Deus de potentia absoluta posset contulisse rebus naturam sic invertibilem, et nihilo minus essent creaturæ; dico, quod Deus de potentia absoluta non posset creaturæ rationali contulisse talem naturam, quod scilicet staret per propriam naturam in tali invertibilitate præfata. Hæc Alexander.
Cujus responsionis hæc ultima clausula non videtur primæ parti ejusdem responsionis omniformiter concordare: imo præinductæ positioni Thomæ et aliorum consona esse censetur.
Durandus vero hinc partim recedens : rationalem impeccabilem per naturam, respondet : quia non potuit facere Deum. Augustinus quoque in libro contra Maximinum testatur: Cuicumque creaturæ rationali præstatur quod peccare non possit, non est naturæ propriæ, sed gratiæ Dei. Propter has auctoritates magis quam aliunde, sic teneo. Hæc Scotus.
Qui in hac quæstione satis subtiles tangit rationes pro parte utraque. Verumtamen rationes aliorum, quas dicit non concludere, satis concludunt, quæ ab Alexandro, Antisiodorensi, Thoma, Alberto, Bonaventura, aliisque inducuntur. Et si rite pensetur, improbatio Scoti non triumphat adversus eas : quod prolixitatem devitans, prosequi hic omitto. Sicut et argumenta Durandi contra positionem primam non convincunt. Nam dato quod non sit peccatum in voluntate nisi aliquis præcedat defectus in ratione seu intellectu, quod tamen Henricus et alii quidam negant, non sequitur adhuc Durandi intentum. Quamvis enim ex hoc sequatur, quod defectus ille rationis sit causa sine qua in voluntate peccatum esse non valeat, non tamen quod sit causa sufficiens et totalis.
B
C
D
Durandus.
Amplius Scotus communi consentit opinioni, videlicet Deum non posse facere rationalem creaturam ex sua natura impeccabilem, præsertim quoniam ad hoc sunt expressæ auctoritates Sanctorum. Hieronymus namque in libro de Filio prodigo ait, quod solus est Deus in quem non potest cadere peccatum. Atque Anselmus in libro Cur Deus homo, quærenti discipulo, cur Deus non potuit facere creaturam
Chapter 171 of 271