Skip to the text

Quæstio 3

Nunc perscrutandum, An homo in statu innocentiæ habuit omnium rerum notitiam.

Videtur quod non, quia ut dictum est, etiam in statu innocentiæ in scientia profecisset, et multa per experientiam didicisset. Quod autem ante jam scitum est, non discitur. — Item, si anima Adæ fuit perfecta in scientiis a suæ creationis exordio, frustra fuisset corpori unita : quia ad hoc conjungitur corpori, ut in eo scientias et virtutes adipiscatur. Nempe quum forma sit finis materiæ, non conjungitur ipsi materiæ nisi principaliter ob suum profectum. — Ad hæc, prima rerum institutio exstitit naturalis; sed naturale est homini scientiam paulatim ministerio sensuum adipisci, non subito per infusionem accipere : ergo et sic factum est homini protoplasto.

In contrarium est quod Adam mox ut creatus est et in paradisum translatus, imposuit nomina rebus secundum proprieta- Gen. II, 20.tes earum.1 In Ecclesiastico quoque scriptum est : Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum.

Ad hoc Alexander respondet : Homo primus ab exordio suæ conditionis habuit scientiæ complementum, secundum Hugonem et Magistrum Sententiarum. Et hoc homini conveniebat tum per comparationem sui ad suum principium productivum ab ipso colendum, tum per comparationem ad genus humanum ab ipso propagandum, tum per comparationem ejus ad animalia ab ipso gubernanda. Quantum ad primum, id decuit: quia quum Deus cetera opera sua fecit perfecta, juxta illud, Dei perfecta sunt opera;2 quanto magis decuit Deum, illum in scientia rerum ad ipsum pertinentium facere perfectum, quem instituit esse debere principium totius generis sui, et qui quodammodo finis est ceterorum? Quumque factus fuerit ad Deum colendum, debuit scire leges divinas, secundum quarum observationem posset Deo placere atque in via morum virtuose incedere. Similiter quoad secundum, quoniam factus fuit ut principium totius suæ posteritatis, oportuit eum scire qualiter suam domum et prolem instrueret, ædificaret, præiret ac regeret. Quoad tertium quoque, non decuit ut Deus cuncta homini inferiora traderet ad regendum ut ei obedirent, ac nominandum, nisi eorumdem sufficientem notitiam contulisset homini ipsi. Idem probatur ex parte status primi, quia quum homo in statu illo deberet esse perfectus et rectus in actibus affectus, ne deviaret debuit esse perfectus in actibus intellectus.

Verumtamen proficere potuit. Profectus quippe scientiæ triplici potest via considerari: primo, ex parte scibilium; secundo, ex parte majoris habilitatis ad intelligendum; tertio, ex parte modorum sciendi. Quantum ad primum, sciendum quod quædam fiunt cursu naturali, quædam supernaturali, quædam autem voluntario. In eorum ergo notitia quæ naturaliter fiunt, non profecisset homo per novi habitus acquisitionem, quia secundum Hugonem et Magistrum, accepit a Creatore scientiam omnium generum rerum.3 Profecisset tamen in modo sciendi, quia quod scivit ex infusione simplici cognitione, agnovisset et propria experientia ac magis in particulari: et quod scivit intellectualiter, novisset et sensibiliter. Insuper ex assuefactione atque frequentia considerandi, profecisset quoad majorem habitationem sciendi et judicandi de rebus: quamvis enim non habuisset tarditatem hebetudinis ex aggravatione corruptelaque corporis sequentem culpam transgressionis, habuisset tamen velocitatem tardiorem seu minorem propter animalis corporis vegetabilitatem. In cognitione demum eorum quæ supernaturaliter aut voluntarie fiunt, simpliciter profecisset: imo ad talia cognoscenda indiguit illustratione superna, et ad cognoscendum secreta alterius indiguisset detectione ipsius. Nec talis profectus statui innocentiæ derogabat, quum et angeli sancti in talium cognitione proficiant.

Sed circa hoc quæri potest, an in tali statu decipi potuisset. Videtur quod imo, quoniam teste Apostolo, mulier seducta fuit;4 vir quoque putavit veniale quod fuit mortale, ut dictum est, et in hoc judicavit erronee.5 Ad hoc quidam respondent per distinctionem. Nam quædam sunt proprie scibilia, ut objecta scientiæ; quædam opinabilia, ut sunt mentis secreta, futura contingentia, atque fortuita ac mere voluntaria: quæ non certitudinaliter, sed conjecturaliter agnoscuntur. In scibilibus Adam falli nequivit, eo quod talium certam haberet scientiam sibi connatam. In opinabilibus vero contingit falli dupliciter: primo, falsis firmiter adhærendo, et talis adhæsio error est, nec in statu innocentiæ habuit locum; secundo, qualitercumque æstimando, quæ æstimatio est opinio falsa sine pleno consensu, et hæc potuit esse in Adam in primo statu absque ipsius prævia culpa et pœna, præsertim quum ex hujusmodi æstimatione non incideret culpam, neque incurreret damnum. Et per hanc distinctionem solverentur hinc inde auctoritates diversæ, quæ videntur invicem repugnare, aliudve prætendere.

Verum quoniam ista responsio non plene satisfacit rationi, nec concordat sententiæ Augustini, ideo alii dicunt: Quum secundum Augustinum in Enchiridio, non aliud sit errare, quam verum falsum putare, aut certum pro incerto tenere (quod ad hujus vitæ spectat miseriam), constat quod Augustinus generaliter vocat errorem omnem deceptionem, et illum nominat indecorum. Deceptio quoque ultra nescientiam addit judicii obliquationem, quæ in Adam in statu innocentiæ non fuisset, sicut nec passio corporalis. Quemadmodum enim dupliciter accidit aliquem lædi aut pati, videlicet, ab intrinseca causa, et a causa extrinseca (ut expressum est supra), et nullo horum modorum fuisset homo in statu innocentiæ passus, quoniam virtus animæ regitiva perfecte corpori præsidebat, illudque ab extrinseca passione præservabat; ita dupliciter potest quis decipi: primo a causa intrinseca, ipso paralogizante se ipsum; secundo a causa extrinseca, alio ipsum circumveniente. Et neutro modo tunc accidisset, quia judicium rationis in omnibus præsidebat perfecte inferioribus viribus, quamdiu culpa non adfuit; et si quis ab extra fallaciter persuaderet, divina inspiratio seu angelica illustratio obviaret. Aliqui tamen oppositum sentiunt, sed prædicta responsio consonat Augustino. Non poterat etiam in statu innocentiæ inesse homini somnium ex perpessione phantasiarum aut illusione hostili. Hæc Alexander. — Idem Bonaventura, cujus responsio ex Alexandro est sumpta.

At vero Thomas: Illam (inquit) scientiam oportet nos attribuere homini primo in statu innocentiæ, sine qua imperfectus fuisset, et amplius nihil. Tunc autem scientia alicujus dicitur imperfecta, quando ignorat aliquid pertinentium ad se: hinc nulla notitia eorum quæ ad hominem pertinebant, primo homini in statu innocentiæ defuisset. Pertinebat autem ad ipsum dispositio sui ipsius in actibus propriis: hinc habuisse asseritur perfectam eorum cognitionem quæ ab ipso agenda erant aut vitanda. Ad ipsum quoque pertinebant aliæ creaturæ, in quantum factæ fuerunt propter ipsum ut regerentur ab ipso: ideo tantum de unaquaque re cognoscebat, quantum ad usum hominis pertinebat. Nec oportet plus cognitionis sibi pro illo adscribere statu. Hanc demum cognitionem aliter habuit Adam, aliter posteri ejus ad eam venissent: quia natura, ut ait Boetius, a perfectis sumit exordium, et Dei perfecta sunt opera.6 Ideo Adam tanquam principium totius humani generis, omnem perfectionem humanæ naturæ competentem in primordio sui accepit, sicut secundum corpus, ita secundum animam, ut esset potens ad propagandum alios corporaliter, atque ad instruendum intellectualiter. Filii vero ejus quia cum originali justitia nati fuissent, quæ sine prudentia esse nequit, sicut nec aliqua virtus, ut sexto dicitur Ethicorum, statim quum nati fuissent, habitum habuissent cognitionis illius per quam eligere potuissent quid agere, quid vitare deberent, quamvis forsan usus rationis in ipsis impeditus fuisset propter organorum indispositionem, secundum unam opinionem. Habitum autem cognitionis aliarum rerum in sua nativitate non habuissent de necessitate, sed per inventionem et doctrinam, ut simul cum corporis incremento compleretur cognitionis perfectio. Nam et Philosophus sexto loquitur Ethicorum, quod prudentia atque hujusmodi habitus ad rerum a nobis agendarum cognitionem spectantes, sunt nobis plus naturales quam aliarum scientia rerum. Aliqui vero dicunt, quod etiam habitus cognitionis omnium rerum accepissent mox nati: quod necessarium non videtur, nec quantum ad integritatem naturæ, nec quantum ad originalem justitiam.

Insuper, quia perfectio totius hominis primi pendebat ex perfectione superioris potentiæ suæ, qua Deo inhæsit, ideo illa durante, nec defectus in corpore, neque deceptio in anima ejus potuit esse. Unde, sicut juxta præhabita, Adam in statu illo poterat mori, videlicet si prius peccasset, et tamen fuit quodammodo immortalis, quia potentia moriendi non exisset in acp. 190 B'. tum nisi præcedente peccato : sic in statu dem. Hinc de talibus tantam primus homo innocentiæ, poterat decipi si prius peccaret, non aliter. Hinc Evæ seductio est secuta elationem ipsius, quam ex verbis concepit serpentis. Consimiliter fuit de p. 229 C et s. Adam, ut patuit. Eva quoque credidit serpentem usum loquendi accepisse divinitus, non conditione suæ naturæ, sed per spiritualis ministerium creaturæ; nec contulit an hoc fieret virtute angeli boni aut mali, et an Deo jubente vel permittente. — Hæc Thomas in Scripto.

In prima etiam parte, quæstione nonagesima quarta : Naturali (ait) ordine perfectum præcedit imperfectum, quemadmodum actus potentiam : quod enim in potentia est, non reducitur ad actum nisi per ens in actu. Quumque res primo a Deo sint institutæ, non solum ut essent in se, sed ut aliorum quoque essent principia, idcirco productæ sunt in statu perfecto, in quo possent producere alia.7 Homo autem potest esse aliorum principium non solum per corporalem generationem, sed etiam per instructionem et gubernationem. Hinc primus homo a sui exordio accepit a Deo universorum scientiam, in quibus homines nati sunt informari : et hæc sunt omnia quæ in primis principiis per se notis virtualiter continentur, quæ homines naturaliter valent cognoscere. Ad gubernationem vero propriæ vitæ ac aliorum non sufficit cognitio naturaliter scibilium, sed requiritur etiam supernaturalis quorumdam cognitio, quia ad supernaturalem beatitudinem vita ordinatur humana; talium autem cognitio spectat ad fi art. 3. C art. 4. Porro de deceptione quidam dixerunt, quod primus homo decipi nequivit quantum ad ea quæ scivit, sed bene quantum ad alia, deceptione large accepta (ut dictum est) : quoniam talis deceptio nec noxia fuit, neque culpabilis. Sed hoc integritati primi status non convenit, quum verum sit perfectio intellectus : ideo falsitas ei disconvenit. Verum sicut in corpore Adæ potuit esse carentia alicujus perfectionis, videlicet claritatis, non tamen aliquod malum; ita in anima ejus potuit esse nescientia quædam, non tamen æstimatio falsi. — Hæc Thomas in Summa.

Postremo quidam hic sciscitantur, an Adam fuit præscius sui casus. Ad quod respondendum est eo modo quo supra ad similem responsum est quæstionem, utpote istam : Utrum angeli fuerunt præscii suæ ruinæ. Et dato quod Adam in raptu cognoverit Deum incarnandum, non tamen sequitur quod suum præscierit casum, quia revelari ei poterat mysterium illud dignissimum sine revelatione causæ ipsius.8

Footnotes

  1. Eccl. XVII, 6. ↩

  2. Deut. xxxii, 4. ↩

  3. * Augustinum ↩

  4. 1 Tim. II, 14. ↩

  5. Cf. p. 227 A', etc. ↩

  6. Deut. xxxii, 4. ↩

  7. Cf. p. 256 B'. ↩

  8. dist. IV, q. 3. ↩

Chapter 173 of 271