Quæstio 2
Secundo quæritur, Utrum homo in statu innocentiæ habuit cognitionem sui creatoris et sui ipsius ceterarumque rerum.
In quæstione hac tria tanguntur. Primo, an Adam in paradiso perfecte cognoverit Deum. Videtur quod non, quia erat viator et quotidie proficere habuit, ergo non novit per speciem Deum, sed per speculum in ænigmate : quod est imperfecte cognoscere. — Secundo, potuit peccare, ut probavit eventus, quia peccavit; qui autem vident Deum clare per essentiam, sunt confirmati in bono nec valent peccare. — Tertio, visio Dei per speciem est vera felicitas, ut asserit Filius Dei : Hæc est (in-
I Cor. xiii, 12.
Joann. xvii, 3. quiens) vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Status autem innocentiæ non erat status felicitatis, sed inter statum hujus exsilii et statum beatitudinis exstitit medius.
In oppositum videntur esse auctoritates Scripturæ. Vidit enim Deum clarius quam viatores hujus exsilii, quorum quidam Deum in hac vita facialiter vidisse creduntur, præsertim Paulus in raptu et Moyses, prout in libro de Videndo Deum Augustinus affirmat. Insuper sanctus Job dixit : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Et patriarcha Jacob:1 Vidi (ait) Dominum facie ad faciem.
Summ. th. 2ª part. q. 89.
De Cœlest.2 hier. c. iv.
Ad hoc respondet Albertus : Adam in statu innocentiæ Deum facie ad faciem non cognovit, nec aliquis Sanctorum unquam in hac vita præsenti, ut expresse divinus Dionysius ac Beda fatentur. Etenim Beda effatur : Deus per essentiam suam mortalibus nunquam apparuit; sed cunctæ visiones quæ in veteri Testamento factæ leguntur, per ministeria angelorum et per creaturam assumptam factæ creduntur, in qua sicut in signo per virtutem et operationem agnoscebatur Deus esse præsens, quemadmodum dixit ad Moysen :3 Facies mea præcedet te, id est præsentia gratiæ meæ, secundum Glossam. Hinc quod Deus dicitur facie ad faciem locutus ad Moysen, sicut solet loqui homo ad amicum suum, intelligendum est modo prætacto.4 Moyses quippe non aliter vidit Deum, nisi illuminatione intellectuali, quæ a B. Dionysio theophania, id est apparitio, nominatur, qua Deus apparuit suis amicis, quibus revelavit sua secreta.
Sed objici potest, quod de Moyse Dominus testatur : Si quis fuerit inter vos propheta, per visiones et ænigmata apparebo ei; at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est : palam enim et non per ænigmata videt Deum.5 — Insuper quarto Sententiarum, distinctione prima, habetur, quod Adam sine medio vidit Deum.
A Et respondendum, quod in verbis illis, Numerorum duodecimo, fit comparatio in modo videndi Deum, secundum quod etiam Augustinus comparationem facit duodecimo Confessionum : Quidam etenim vident visione corporali, quidam visione somniali et imaginaria; sicque vident boni et mali. Et illi non vident clare seu palam, nisi id quod figuratur in imagine splendeat in lumine intellectus. Et quibus sic splendet, vident palam, quoniam cernunt in lumine intellectus, in quo Deus secundum veritatem est et apparet, juxta illud ad Timotheum : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. — Denique medium duplex est, puta impediens et promovens. Medium impediens est, quod obstat videnti ne clare intelligat, ut est peccatum atque corruptio corporis quod subjectum est vitiis, et sine tali medio vidit Adam Deum ante transgressionem.6 Aliud est medium promovens, ut fides et sapientiæ donum, nec sine hujusmodi medio Adam Deum vidit. — Hæc Albertus.
C In quibus sensisse videtur, quod nullus viatorum in hac vita viderit Deum per speciem : quod dictis Augustini non consonat. Sed ad hoc excludendum idem Albertus subjungit : Secundum Augustinum, spiritus est vis quædam animæ inferiormente, in quo spiritu rerum imagines imprimuntur. Sicque visio intellectualis cœlum tertium perhibetur, in qua refulgent rerum veritates sicuti sunt. Et hæc visio proprie est Prophetarum. Verumtamen quoniam Paulus dicit se raptum usque ad tertium cœlum, et exponit hoc glossa quædam, quod vidit Deum sicut angeli de tertia hierarchia, qui vident facie ad faciem : hinc communiter dicitur, quod rapti quando sic vident vi superioris luminis, exaltantur in id quod est patriæ, et non viæ; tuncque vident facie ad faciem, sed non diu permanent ibi. Ita et hoc dicunt sensisse Apostolum quando dixit : Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit; et Augustinum decimo Confessionum, quo
II Cor. xii, 2.
Ibidem. loquitur: Aliquando intromittis me, Domine, introrsum in quamdam dulcedinem, quæ si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sic quoque dicunt Adam raptum in sopore in quo tulit Deus unam de costis ejus, quando reversus ad se, prophetavit quod Ecclesia esset ædificanda de latere Christi sicut Eva de latere suo.
Præterea quæritur a quibusdam, an Adam profecit in cognitione quæ est per vestigium atque imaginem et per speculum creaturarum. Si profecit, ergo non est perfectus creatus in anima sicut in corpore. Verum hæc quæstio stulta videtur, quum certum sit quod Adam in primo statu sensibus utebatur, per quorum usum si proficere nequivisset, deterioris conditionis fuisset quam nos in isto exsilio. Imo secundum Augustinum, angeli longa experientia multa didicerunt, et ex prædicatione Apostolorum aliqua de mysteriis Christi noverunt. Si ergo angeli ita proficiunt, quanto magis Adam in primo statu? Et quamvis perfectus creatus fuit cognitione infusæ scientiæ, nihilo minus alia via, utpote experimentali cognitione, profecit. — Hæc Albertus.
Quocirca pensandum, quod verba illa Augustini duodecimo Confessionum non oportet intelligi de visione Dei per speciem, nec etiam præfatum Adæ soporem, sed de contemplatione quadam theologica per donum sapientiæ et revelationem internam, seu de mystica theologia et degustatione valde suavi, prout in peregrinatione ista potest haberi. Sed quod Adam in sopore illo viderit Deum per speciem, in nullo doctore authentico recolo me legisse: imo si tunc per speciem Deum vidisset, non puto quod paulo post tam graviter corruisset.
Præterea Thomas: Modus, inquit, quo Adam Deum cognovit, sicut in littera dicitur, medius fuit inter cognitionem viæ qua nunc Deum videmus, et cognitionem Beatorum in patria.7 Tripliciter quippe Deus videri potest: primo, per suam essentiam; secundo, per aliquem ejus effectum effluentem in intellectum videntis; tertio, per effectum ipsius extra videntis intellectum, in quo divina similitudo resultat. Cujus exemplum est in corporea visione. Lux namque non videtur per aliquam similitudinem sui in oculo relictam, sed oculum ipsum informans. Et huic comparatur primus modus visionis divinæ, qui est per essentiam: qui modus videndi Deum, nulli debetur naturæ ex conditione suæ naturæ, nisi divinæ et increatæ. Lapis vero videtur ab oculo per similitudinem suam in oculo derelictam; huicque modo comparatur secundus, qui est per effectum relictum in intellectu videntis. Qui modus convenit angelo ex suæ conditione naturæ: quia ut dicitur libro de Causis, omnis intelligentia scit id quod est supra se, per hoc quod est causa ei: hinc cognoscens lumen naturæ suæ, quod est similitudo luminis increati, videt Deum naturali cognitione. Sed vultus hominis relucens in speculo, videtur non per similitudinem suam immediate relictam in oculo, sed per similitudinem ejus relucentem in speculo, ex quo resultat in pupilla. Et huic visioni assimilatur visio qua Deus videtur per effectum extra intellectum videntis, videlicet per effectum naturalem, quemadmodum per cognitionem creaturarum naturali cognitione philosophi devenerunt in Deum; sive per effectum spiritualem, ut est in visione fidei, quam habet ille qui adhæret his quæ aliis revelata sunt per influentiam luminis spiritualis. Ideo dicimur nunc in speculo videre, secundum Apostolum. Modus etenim iste competit homini secundum suæ conditionem naturæ, quoniam intellectus noster nec se ipsum intelligere potest, nisi per species rerum quas apud se habet: per objecta namque venit in notitiam actuum, atque per actus in cognitionem potentiarum.
Ad primum ergo modum videndi Deum, perducuntur homo et angelus per gloriam. Hinc illa est visio Beatorum, quam homo in primo statu non habuit. Porro ad secundum modum videndi cognoscendive Deum, qui naturalis est angelo et supra naturam hominis, elevatur homo per gratiam, etiam post lapsum naturæ, ut patet in viris contemplativis, qui revelationes merentur divinas; et multo plus fuit hoc in statu innocentiæ per gratiam originalis justitiæ. Tertius vero modus est communiter viatorum. Sicque constat quod modus quo Adam in statu innocentiæ Deum videbat, medius est inter utrumque. Verumtamen Adam dicitur Deum in primo statu sine medio cognovisse, quia ad Dei notitiam non processit per medium argumentationis ex sensibilibus creaturis.
Præterea si quæratur, an Adam in statu innocentiæ vidit Deum in ænigmate; dicendum, quod ænigma obscuritatem quamdam cognitionis importat : quia ut ait Donatus, ænigma est quæstio verborum obscuritate involuta. Triplex autem obscuritas intellectui potest accidere. Primo ex hoc quod ex nihilo est, quia per hoc differt a claritate intellectus increati : sicque omnis intellectus creatus ænigmaticus est. Secundo ex hoc quod intelligit inquirendo, et per continuum et per tempus : et talis obscuritas convenit intellectui hominis per comparationem ad intellectum angelicum, qui dicitur deiformis; intellectus vero humanus ratiocinativus est et acceptivus cognitionis a sensibilibus secundum conditionem naturæ humanæ : et secundum utrumque modum homo, etiam in primo statu, in ænigmate cognovisset. Porro obscuritas tertia consequitur intellectum humanum ex peccato originali, et ex corruptione carnis animam aggravantis :8 sicque in ænigmate homo nunc videt, tunc vero non ita. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte, quæstione nonagesima quarta, asserit : Primus homo per essentiam Deum non vidit, nisi forte dicatur quod sic viderit eum in raptu, quando Deus misit in eum soporem : quia quum Dei essentia sit ipsa beatitudo, ita se habet intellectus videntis divinam essentiam ad Deum, sicut se habet quilibet homo ad beatitudinem.9 Manifestum est autem quod nullus homo potest a beatitudine per voluntatem averti : naturaliter enim appetit eam et fugit miseriam. Hinc nullus Deum per essentiam videns, potest voluntate ab eo averti : quod est peccare. Quumque Adam peccaverit, constat quod Deum per essentiam non conspexit. — Attamen visio Dei per essentiam, dividitur contra visionem Dei per creaturam; et quanto creatura est altior ac Deo similior, tanto clarius cernitur Deus per illam : hinc evidentius cognoscitur per intelligibiles quam per sensibiles creaturas. Verum a consideratione intelligibilium seu spiritualium creaturarum plena ac lucida, impeditur homo in statu præsenti per sensibilium distractionem. Sed ut in Ecclesiaste scriptum est, Deus fecit hominem rectum :10 quæ rectitudo fuit, ut in homine inferiora superioribus subderentur, et superiora ab inferioribus non impedirentur. Hinc primus homo per inferiora et sensibilia non impediebatur a contemplatione intelligibilium firma et clara, quam ex irradiatione primæ veritatis accepit, vel naturali vel gratuita cognitione. Propter quod undecimo super Genesim loquitur Augustinus : Fortassis Deus primis loquebatur parentibus ante lapsum quemadmodum angelis, ipsa incommutabili veritate illustrans mentes eorum, etsi non tanta divinæ participatione essentiæ quantam capiunt angeli. — Verumtamen in statu illo non potuit homo cognoscere angelos secundum eorum quidditates, quia et tunc fuit ei naturale per conversionem ad phantasmata intelligere; excellentiori tamen notitia, utpote certiori et magis fixa eos cognovit quam nos in statu isto. Propter quod in quarto Dialogorum dicit Gregorius : Homo in paradiso assueverat Dei verbis perfrui, angelorum beatorum spiritibus cordis munditia et celsitudine visionis interesse. Hæc Thomas in Summa.11
Istud vero de cognitione angelorum recitatorie tango. Procedit enim juxta imaart. 1. ginationem phantasmaticorum. Responsioni autem Thomæ, quantum ad principale, consonant Petrus, Richardus, Hannibal.
Bonaventura vero prolixe hic recitat varias diversorum opiniones. Quarum una fuit, Deum nunquam videri a mente creata immediate per speciem, nec in via neque in patria. Alia econverso fuit, quod Deus gloriosus et excelsus videatur immediate per speciem a mentibus depuratis, tam in patria quam in via, atque in innocentiæ statu ita sit cognitus, nec differentia sit nisi secundum gradum claritatis majoris et minoris, secundum quod anima a sarcina seu onere impedimentisque corporis magis aut minus eripitur. Tertia est, quod in patria videbitur Deus immediate ac plene, quantum est ex parte videntis, in statu vero miseriæ cernitur mediate et semiplene; sed in statu innocentiæ videbatur medio modo, videlicet immediate et semiplene: nondum enim fuit ibi remuneratio ultimata; nulla tamen fuit ibi secundum istam opinionem velaminis interpositio. Et hoc videntur sonare verba Hugonis. Verumtamen non est putandum, quod homo in statu innocentiæ viderit Deum immediate facie ad faciem: alias fuisset vere beatus et confirmatus in bono. Quarta est ergo positio, quod cognitio status innocentiæ media fuit inter cognitionem patriæ ac hujus miseriæ, sicut et paradisus inter cœlum et istam miseriæ vallem; et sicut paradisus magis se tenet ad hujus miseriæ incolatum, sic cognitio Adæ propinquior fuit cognitioni viatorum quam comprehensorum. Quadruplex quippe est modus cognoscendi Deum. Unus per fidem, qui est gratiæ generalis; secundus est per contemplationem, qui est gratiæ excellentis; tertius apparitionis, qui est gratiæ specialis; quartus per apertam visionem, qui est gloriæ consummatæ. Primus modus et ultimus statui innocentiæ non competebant: non primus, propter ænigmaticam obscuritatem, et quia cognitio fidei ut plurimum, est ex auditu;12 nec ultimus, ob ejus perfectionem. Medii duo modi statui innocentiæ ac naturæ lapsæ conveniunt, præsertim modus contemplationis, qui amplius viguit ibi, propter animæ puritatem et carnis sensualitatisque sub ratione subjectionem.
Præterea si quæratur, an Deus in patria conspicietur per medium; dicendum, quod triplex est medium. Primum est medium disponens, et ita videbitur per medium quod est lumen gloriæ. Secundum est medium deferens, quod nullus hic ponit, quum Deus incircumscriptibilis sit ubique. Tertium est medium deducens sive contemperans, per quod aliqui dixerunt Beatos Deum videre, ne excellentia lucis immensæ acies mentis eorum obtundetur. Quod ponere exstat erroneum, quoniam lux divina est salvativa, non corruptiva: idcirco excellentia ejus ibi non obest, sed confert. Pax quoque et gaudium, et lux illa omnem superat sensum.13 Idcirco Beati undique illis complentur, ut nil aliud quærant, imo absorbeantur eisdem. Pro certo ergo tenendum est, quod Deus in patria clare videbitur in gloria atque substantia sua, nec licet oppositum opinari. Imo hoc est unus de decem articulis reprobatis ab universitate magistrorum Parisiensium, tempore episcopi Guillelmi, et Odonis cancellarii, et fratris Alexandri de Hales, patris et magistri nostri.
Qui articuli ut evitentur subscripti sunt. Primus articulus est, quod divina essentia nec ab angelo nec ab homine potest videri. Secundus articulus est, quod licet divina essentia sit una in Patre et Filio et Spiritu Sancto, tamen ut in ratione formæ est una in Patre et Filio, et non in Patre et Filio ac Spiritu Sancto, et tamen forma idem est quod divina essentia. Tertius, quod Spiritus Sanctus ut amor seu nexus, non procedit a Filio, sed tantum a Patre. Quartus, quod animæ glorificatæ non sunt in cœlo empyreo, nec corpora glorificata erunt ibi, sed solum in cœlo crystallino seu aqueo, quod est supra firmamentum. Quintus, quod malus angelus in primo instanti suæ creationis fuit malus, et nunquam exstitit bonus. Sextus, quod angelus uno et eodem instanti potest esse in diversis locis, et etiam ubique si velit. Septimus, quod multæ sunt veritates æternæ quæ non sunt Deus. Octavus, quod primum nunc et passiva creatio, non est Creator nec creatura. Nonus, quod qui habet naturalia meliora, plus habebit de necessitate de gratia ac gloria. Decimus, quod malus angelus nunquam habuit unde stare posset, nec Adam in statu innocentiæ. — Hæc Bonaventura.
In cujus verbis videtur obscurum, quod ait Adæ in statu innocentiæ non convenisse modum cognoscendi Deum per fidem : cujus oppositum est inductum. Qualiter vero viderit in ænigmate, patuit. Verumtamen tota responsio Bonaventuræ jam tacta, quasi de verbo ad verbum sumpta est ex scripto Alexandri. Qui etiam Alexander sentire videtur, quod cognitio fidei non competebat homini in statu innocentiæ, eo quod fides per ænigma in cognitionem procedat. Sed ut alibi dictum est, cognitio per fidem, et cognitio per contemplationem, quæ est actus doni sapientiæ, simul stant. Et quamvis in Adam non fuit fides cum tali ac tanta ænigmatica cognitione sicut in nobis, nihilo minus fuit in eo fides et spes.
Insuper Durandus hic aliqua scribit, in principali conclusione consonans superius introductis : Adam, inquiens, in statu innocentiæ, quum esset viator sicut et nos, videbat Deum eodem genere visionis quo nos, ex creaturis sumens cognitionem, sed tanto perfectius quam nos, quanto perfectiorem habuit cognitionem de creaturis quam nos. Circa quod dico, quod cognitio creaturarum fuit sibi concreata; attamen, ut est dictum, ex consideratione creaturarum aliquo modo profecit. — Insuper dicit certum, quod nulla spiritualis substantia potest cognosci per speciem, neque Deus neque angelus. Verum istud supra destructum est, et ostensum quod omnis cognitio intellectualis fit per aliquam speciem seu similitudinem rei intellectæ, exsistentem in intellectu intelligentis, vel per aliquid habens se per modum intelligibilis formæ;14 imo et Deus adorandus ac supersublimis, tam in via quam in patria videtur per speciem : in patria quidem per speciem increatam, quæ est sua essentia, quæ est objectum et species, quod et quo, res et ratio, causa et exemplar; in via vero per speciem creaturæ, in quantum in ea relucet Creator. Intelligentia quoque plena est intelligibilibus formis.
Footnotes
Chapter 172 of 271