Quæstio 1
Hic quæritur primo, Quid sit virtus. Et Magister in littera specialiter ponit definitionem Augustini, dicentis: Virtus est bona qualitas mentis, qua nullus male utitur, et quam solus Deus operatur in nobis. Contra quam argui potest. Nam ex suis virtutibus aliqui extolluntur. Aristoteles quoque in Ethicis docet, qualiter homo acquirere possit ac debeat virtutes, ita quod virtus est habitus acquisitus, non ex sola infusione concessus. — Rursus, virtutum infusio est justificatio hominis; sed Augustino testante, qui creavit te sine te, non justificabit te sine te, id est absque tua cooperatione: ergo virtus nobis non inest ex sola infusione.
In oppositum est Augustini auctoritas.
Ad hoc respondet Albertus: Ex dictis Aristotelis trahitur, quod virtus est habitus circa bonum atque difficile, optimorum operativus, estque medium tenens inter duas extremas malitias in passionibus et operationibus.1 Tullius vero primo Rhetoricæ: Virtus, inquit, est habitus in modum naturæ, rationi consentaneus. Anselmus quoque: Virtus, ait, est dispositio mentis bene constitutæ. Verum inter omnes has definitiones optima est definitio Augustini. Dicitur enim virtus, bona qualitas mentis, eo modo quo omnis forma accidentalis prædicatur in quale. Nec aliquis utitur virtute male directe, et per se seu elicitive: quia ex ipsa virtute non derivatur actio prava; per accidens tamen aliquis virtutis operatione abutitur, non referendo eam ad debitum finem. Ad infusionem quoque virtutis nihil operatur homo ut causa, sed ut removens contrarium, ne scilicet ponatur obstaculum Spiritui Sancto. Deus namque non justificat invitum, sed volentem et consentientem. Hocque intendit dicere Augustinus. Hæc Albertus.
Circa hæc Bonaventura effatur: Virtus tripliciter sumitur. Primo communiter, sicque comprehendit virtutem moralem ac naturalem; et ita dupliciter definitur: primo, in comparatione ad actum; secundo, in comparatione ad actum ac ultimum finem. Primo modo definitur a Philosopho, libro de Cœlo et mundo, quum ait: Virtus est ultimum potentiæ de re. Secundo modo definitur ab eo septimo Physicorum, dicente: Virtus est dispositio perfecti ad optimum.
Secundo, virtus sumitur proprie, prout comprehendit moralem tantum, extenditur tamen ad politicam atque gratuitam. Et sic consideratur dupliciter: primo, in comparatione ad actum; secundo, in comparatione ad principium directivum. Per comparationem ad actum, ita definitur a Philosopho secundo Ethicorum: Virtus est habitus qui habentem perficit, et opus ejus bonum reddit. Per comparationem autem ad directionem, definitur ab eodem ibidem: Virtus est habitus electivus in medietate consistens, recta ratione determinatus, prout sapiens determinabit. Sic quoque a Tullio definitur his verbis: Virtus est habitus mentis per modum naturæ, rationi consentaneus. Atque secundum hanc duplicem comparationem definitur ab Augustino virtus moralis per alia verba idem signantia, in libro de Spiritu et anima: Virtus est habitus mentis bene compositæ; et in libro de Quantitate animæ: Virtus est æqualitas vitæ, rationi undique consentiens. Et ista intelliguntur de virtutibus acquisitis.
Tertio, sumitur virtus magis proprie, pro virtute gratuita seu infusa; sicque quadrupliciter potest comparari, puta ad finem, ad subjectum, ad actum, et ad suum principium, secundum quadruplex genus causæ, videlicet finalis, materialis, formalis, et efficientis. Per comparationem ad finem, definitur ab Augustino in Soliloquiis ita: Virtus est ratio recta ad finem suum perveniens. Per comparationem vero ad subjectum quod informat, quod est voluntas, definitur ab Augustino libro de Civitate
A Dei: Virtus est bona voluntas. Porro in comparatione ad suum proprium actum seu complementum, definitur ab Augustino libro de Moribus Ecclesiæ: Virtus est ordo amoris, seu amor ordinatus. Sed in comparatione ad suum principium effectivum datur definitio in littera ista:2 Virtus est bona qualitas mentis, etc. Ubi bona qualitas ponitur pro genere, et subduntur tres differentiæ: per quarum unam, videlicet, qua recte vivitur, separatur a corporalibus bonis; per secundam, qua dicitur, qua nemo male utitur, separatur a proprietatibus naturalibus et spiritualibus; per hanc tertiam, quam Deus in nobis sine nobis operatur, secernitur a proprietatibus spiritualibus et consuetudinibus.
Si autem objiciatur, quod definitio ista etiam convenit donis ac gratiæ, aliisque habitibus; dicendum, quod virtus non definitur hic prout distinguitur contra dona aliosve gratuitos habitus, sed prout nomine virtutis comprehenditur omnis gratuita qualitas mentis. Posset etiam dici, quod per appropriationem, recte vivere sit virtutum, et expedite vivere sit donorum, perfecte vero vivere sit beatitudinum. Quod demum subjungitur, Quam Deus sine nobis, etc., non excludit dispositionem susceptivam virtutis, sed potestatem productivam ipsius. — Hæc Bonaventura.
At vero sanctus Doctor: Effectus, inquit, proportionatur suæ causæ. Hinc rationalis potentiæ actum oportet suæ causæ esse proportionatum. In actu autem virtutis non solum consideratur substantia actus, sed et modus agendi: non enim qui caste operatur quocumque modo, est castus, sed qui faciliter ac delectabiliter, ut primo Ethicorum habetur. Delectatio autem ex convenientia causatur, utpote ex conjunctione convenientis cum convenienti. Oportet ergo quod actus virtutis procedat a potentia adaptata et assimilata ad actum hunc. Hoc autem potentia rationalis non habet ex se ipsa, quum sit ad utrumlibet. Oportet ergo aliquid superaddi potentiæ tanquam ejus perfectionem, per quod talem actum educat, undecumque illud causetur: et hoc dicimus esse habitum virtutis. Ideo ait Philosophus secundo Ethicorum, quod signum virtutis seu habitus generati oportet accipere delectationem fientem in opere. Hinc potentia per habitum virtutis perfecta tendit in actum consimilem per modum naturæ. Propter quod asserit Tullius, quod virtus est habitus mentis in modum naturæ, rationi consentaneus: quemadmodum enim gravitas tendit deorsum, sic castitas casta operatur. Hinc in natura completa, cujus potentia ad malum flecti non potest, non requiritur habitus quo mediante agat, quoniam ipsa potentia ex se ipsa proportionata est ad actum perfectum, ut patet in Deo.
Si vero quis instet, quia potentiæ naturales, quæ sunt minus perfectæ quam rationales, possunt suos producere actus sine habitibus mediis: ergo multo plus possunt hoc potentiæ rationales. Dicendum, quod naturales potentiæ ex se ipsis sunt ad proprios actus determinatæ, non autem vires rationales, quæ ad utrumlibet sunt: idcirco non illæ, sed istæ habitibus indigent. Verumtamen, quamvis virtus per modum naturæ inclinet potentiam ad agendum, non tamen consequitur quod potentia rationalis sit indesinenter in actu secundo, qui est operatio, quoniam virtus naturam potentiæ talis non tollit, natura vero talis potentiæ est libere operari, non cogi. Hinc opinio dicentium, quod virtutes indesinenter habent in anima quosdam actus, quamvis frequenter nos lateant, stare non valet. Non enim contingit aliquem actum seu operationem ex libero arbitrio esse cum electione, sine qua actus virtutis esse nequit, quin percipiatur a nobis.
Denique Augustinus in prætacta definitione non intendit definire virtutem quamlibet, sed infusam; hancque completissime definit, ponendo ejus formalia, utpote genus et differentiam, dicendo, bona qualitas; et subjectum, quum addit, mentis; et actum seu finem ipsius, subdendo, qua nemo male utitur; et causam efficientem, adjiciendo, quam Deus operatur, etc. Contingit tamen uti virtute dupliciter. Primo, ut forma, quæ est principium usus seu actionis, et sic nullus utitur male ipsa virtute. Secundo, sicut objecto, et sic quidam ea male utuntur, ut qui de ea superbiunt. — Hæc Thomas in Scripto.
De his itidem scribit Thomas in prima secundæ, quæstione quinquagesima quinta, et quæ ibi conscribit, in præhabitis continentur.
Concordant Petrus et Richardus, qui etiam quærunt hic, an virtutes sint semper in actu. Ad quod respondent sicut modo ex S. Thoma responsum est.
Amplius quærit Richardus, an aliqua virtus valeat esse sine gratia gratum faciente. Respondet: De virtutibus contingit loqui dupliciter. Primo, secundum esse earum informe, insufficiens et imperfectum, secundum quod non faciunt habentem Deo placentem et gratum, ut virtutes morales acquisitæ, et etiam quædam infusæ quæ non sunt caritati inseparabiliter conjunctæ, ut fides et spes: et sic haberi possunt sine gratia gratum faciente. Secundo, quantum ad esse virtutis sufficiens, formatum atque perfectum: sicque sine gratia non potest haberi virtus, quum gratia sit forma virtutum, et eas gratificet Deo.
Præterea Guillelmus Parisiensis, circa exordium tractatus sui de Vitiis et virtutibus, grandem inducit disputationem de hoc, an virtutes sint habitus aliquid reale superaddentes potentiis: Habet, inquiens, quæstionem, quid differt potentia ab habitu, et jam aliqui æstimaverunt, quod subjecto unum sunt potentiæ et habitus, atque quod habitus nihil addit super potentiam nisi expeditionem, quæ non est nisi sublatio seu privatio impedimenti, quo impeditur potentia bene agere actum suum, et ita se habet de libertate. Hujus autem exemplum est virtus gressibilis in homine compedito, cujus pedes ligati sunt, ita tamen ut ambulare quoquomodo queat. Quemadmodum igitur iste ambulando novam virtutem gressibilem non acquirit, ipse non eget, nec proficit, neque juvatur, juxta illud Psalmi : Bonorum meorum non eges. In libro Job quoque ait quidam : Si bene egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet ?3 — Sexto, pro beneficiis quæ Deus jam nobis contulit, non valemus ei æquivalens reddere : ergo pro meritis nostris nil amplius reddet nobis per modum condigni, sed liberalitate dumtaxat.
Hanc opinionem cum suis motivis doctor iste diffuse prosequitur, finaliter tamen reprobat eam. Atque ut Thomas fatetur, opinio illa a dictis Sanctorum discordat, et philosophiæ non convenit, sed ab auctoritatibus quibusdam male intellectis habuit ortum. Nec valet illud exemplum et argumentum de naturali potentia introductum, propter causam expressam.
In contrarium est illud Apostoli : Su- II Tim. IV, 8. perest mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus justus judex. Ergo corona illa ex justo judicio redditur, igitur ex condigno. — Item, impiis ex condigno rependitur æterna damnatio : ergo justis salus perpetua. Etenim sicut se habet culpa ad pœnam, sic actio meritoria ad gloriam. — Iterum, principalis motor et auctor in omni opere virtuoso est Spiritus Sanctus, cujus dignitas est immensa : ergo et operi tali debetur fruitio boni infiniti.
Ad hoc Thomas respondet : Circa hoc sunt duæ opiniones. Una, quod nemo potest de condigno promereri vitam æternam, sed solum de congruo; alia, quod de condigno. Porro de condigno quis promeretur, dum inter meritum et præmium æqualitas invenitur, secundum rectam existenceem; de congruo autem, dum talis deest æqualitas, et solum secundum liberalitatem dantis, munus seu merces rependitur quod condecet dantem. Videtur autem utraque opinio quantum ad aliquid diceere verum. Quum enim sit duplex æqualitas, videlicet quantitatis et proportionis, secundum æqualitatem quantitatis non meremur vitam æternam ex gratia de condigno; non enim tantum bonum est in quantitate actus virtutum, quantum est præmium gloriæ, quæ est finis illius. Secundum æqualitatem vero proportionis, etiam ex condigno meremur vitam æternam : attenditur namque æqualitas proportionis, quando æqualiter se habet hoc ad illud, sicut aliud ad alterum. Non autem majus est Deo vitam æternam tribuere, quam nobis
Footnotes
Chapter 197 of 271