Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, Utrum non exsistens in gratia gratum faciente, valeat sibi ipsi aut alteri hujusmodi gratiam promereri.

De hac quæstione aliqui faciunt duas: unam, an non exsistens in gratia, possit eam sibi ipsi mereri; aliam, an alteri.

Videtur quod eam sibi queat mereri. Deus enim ultra posse nihil requirit ab homine: ergo dum homo facit quod in se est, conando secundum vires naturæ ad gratiæ infusionem, videtur se ad gratiam sufficienter disponere. — Insuper, quarere bonum alterius, præsertim bonum commune, potissime placet Deo: ergo si aliquis non exsistens in gratia, taliter oret pro aliis, apparet quod exaudibiliter oret.

Ad hæc Thomas respondet: In omni qui meretur, exigitur ut actus ejus sit aliquo modo proportionatus ad id quod promeretur. Nullus enim meretur id quod sibi secundum conditionem suam non convenit: quemadmodum servus non meretur a domino ut in hereditate filiorum admittatur, sed ut mercedem suam recipiat. Quumque gratia gratum faciens omnino transcendat conditionem, dignitatem, gradum et ordinem naturæ creatæ, quia in quodam supernaturali esse constituit, atque ad supernaturalem finem perducit eam, constat quod non exsistens in gratia, nequeat eam sibi ipsi mereri, etiam si in puris stet naturalibus, non depressus effectu prioris peccati; multoque minus valet alteri talem gratiam promereri. Hæc Thomas in Scripto.

Idem in prima secundæ, ultima quæstione, ostendit quod homo non potest sibi mereri reparationem post lapsum:1 nec merito condigni, quoniam tale meritum dependet ex gratia et motione Spiritus Sancti, quæ interrumpuntur per sequens peccatum; nec merito congrui, propter impedimentum peccati. Exsistens autem in gratia potest alteri gratiam promereri de congruo, non de condigno:2 quoniam gratia gratum faciens datur homini ad suam salutem, ut per eam moveatur a Spiritu Sancto ad operandum salubriter, ac pertingendum meritorie ad vitam beatam. Christus vero de condigno meruit gratiam aliis tanquam caput, de cujus plenitudine accepimus universi.3 Hæc Thomas.

Cujus dictis satis concordant Petrus et Richardus; tamen aliter loqui videntur. Petrus namque affirmat, quod duplex sit meritum, utpote verum, quod procedit ex caritate et gratia; et interpretativum, quod quamvis in se non sit verum meritum, acceptatur tamen ab alio quasi sit meritum, et hoc ex bonitate et liberalitate alterius. Loquendo de tali merito, is qui non est in gratia, potest gratiam promereri faciendo quod in se est, et potius sibi quam alii. Tale quoque meritum interdum vocatur meritum congrui. — Porro Richardus: Duplex est, inquit, meritum. Unum simpliciter dictum, et aliud secundum quid. Loquendo de merito simpliciter, is qui non est in gratia, non valet sibi gratiam promereri; potest tamen hoc, loquendo de merito secundum quid. — Thomas autem dicendo, quod homo post lapsum non potest sibi gratiæ reparationem mereri, nec de condigno, neque de congruo, strictius sumit meritum de congruo.

Insuper dicit in Scripto: Insufficientia causæ ad producendum effectum, interdum est ex parte causæ, sicut modicus ignis calefacere nequit; quandoque ex parte recipientis, aut subjecti sive effectus, ut quod ignis humida nequit ligna incendere.

A Sic quod quis alteri non potest primam gratiam promereri, est vel ex imperfectione gratiæ suæ, vel ex indignitate et vitiositate alterius. Hæc Thomas.

Insuper quæritur hic, an exsistens in gratia possit sibi mereri gratiæ augmentum.

Ad quod dicendum sicut super primum dictum est de caritatis augmento, decimaseptima distinctione.4

Hinc Bonaventura testatur: Eodem modo gratia et caritas habent augeri. Nam et gratia, secundum Augustinum, per actus bonos meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Modum vero merendi augmentum gratiæ videre sic possumus. Contingit aliquid mereri ex condigno, et contingit aliquid mereri ex congruo. Tuncque est meritum ex condigno, quando ratio meriti invenitur ibidem perfecte; et tunc est quædam commensuratio et adæquatio meriti ad præmium. Et quia hoc non potest esse dum gratia augetur, idcirco non potest homo mereri augmentum gratiæ merito condigni, sed congrui. Porro meritum congrui dicitur, in quo est aliqua dispositio congruitatis respectu ejus ad quod illa dispositio ordinatur, quæ deficit a ratione condignitatis. Aut enim est ibi congruitas sine dignitate: sicque peccator per opera bona extra caritatem facta meretur de congruo gratiam. Est enim ibi congruitas quædam, quoniam facit quod in se est; sed non est ibi condignitas, quia inimicus est Dei, et indignus pane quo vescitur. Aut est ibi dignitas cum indignitate, ut quando vir justus meretur peccatori gratiam primam. Dignitas est enim ibi ex parte justi, qui est Dei amicus, exaudirique dignus; indignitas vero ex parte peccatoris: ideo non est ibi perfecta ratio meriti. Aut est ibi dignitas cum gradus inferioritate; sicque habens gratiam minorem, meretur ejus augmentum: qui modus merendi ad meritum condigni magis propinquat. Hæc Bonaventura.

B Sic quod quis alteri non potest primam gratiam promereri, est vel ex imperfectione gratiæ suæ, vel ex indignitate et vitiositate alterius. Hæc Thomas.

C Hinc Bonaventura testatur: Eodem modo gratia et caritas habent augeri. Nam et gratia, secundum Augustinum, per actus bonos meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Modum vero merendi augmentum gratiæ videre sic possumus. Contingit aliquid mereri ex condigno, et contingit aliquid mereri ex congruo. Tuncque est meritum ex condigno, quando ratio meriti invenitur ibidem perfecte; et tunc est quædam commensuratio et adæquatio meriti ad præmium. Et quia hoc non potest esse dum gratia augetur, idcirco non potest homo mereri augmentum gratiæ merito condigni, sed congrui. Porro meritum congrui dicitur, in quo est aliqua dispositio congruitatis respectu ejus ad quod illa dispositio ordinatur, quæ deficit a ratione condignitatis. Aut enim est ibi congruitas sine dignitate: sicque peccator per opera bona extra caritatem facta meretur de congruo gratiam. Est enim ibi congruitas quædam, quoniam facit quod in se est; sed non est ibi condignitas, quia inimicus est Dei, et indignus pane quo vescitur. Aut est ibi dignitas cum indignitate, ut quando vir justus meretur peccatori gratiam primam. Dignitas est enim ibi ex parte justi, qui est Dei amicus, exaudirique dignus; indignitas vero ex parte peccatoris: ideo non est ibi perfecta ratio meriti. Aut est ibi dignitas cum gradus inferioritate; sicque habens gratiam minorem, meretur ejus augmentum: qui modus merendi ad meritum condigni magis propinquat. Hæc Bonaventura.

Verumtamen quibusdam apparet, quod consistens in gratia minori, meretur de condigno gratiæ incrementum; nec obstat inferioritas illa, quum juxta præhabita, existens in caritate mereatur de condigno vitam æternam, cujus gratia seu gloria multo plus excedit gradum caritatis et gratiæ viæ, quam minor caritas seu gratia viæ augmentum ejus in vita præsenti.5 Nec enim minor gratia per quemcumque actum, sed per actum tota diligentia factum, meretur augmentum, sicut et Alexander effatur. Gratia equidem minor cum hujuscemodi usu commensuratur ejus augmento: quod effective a Deo dumtaxat est. Unde Antisiodorensis in Summa sua, tertio disseruit libro: Meremur de condigno caritatis augmentum, sed non quibuslibet caritatis operibus, sed solis operibus strenuitatis et supererogationis.

Postremo Durandus: Habitus (ait) acquisiti causantur ex actibus nostris, non autem infusi. Hinc actus nostri habent se aliqualiter effective ad habitus acquisitos, et ad augmentum eorum; ad gratiam vero habitusque infusos, et ad eorum augmentum habent se tantum dispositive per modum meriti. In omnibus autem habitibus acquisitis, habitus generatur ex uno actu, et ex quolibet augmentatur; verumtamen non omnis actus ex gratia seu caritate procedens, meretur gratiæ seu caritatis augmentum, sed solum illi qui sunt secundum proportionem caritatis aut gratiæ, vel excellentiores, puta ex toto voluntatis conatu. Cujus ratio est, quoniam ille solus dignus est accipiendis, qui bene usus est jam acceptis. Sed habens habitum intensum, remisseque utens eo seu operans negligenter, non utitur habitu illo debito modo, quum actus hujuscemodi non proportionetur ipsius habitus intensioni: ergo per tales actus augmentum gratiæ non meretur, imo solum per illos qui excellunt habitum vel adæquant. Hæc Durandus.

In quibus non videtur idonee dictum, quemlibet habitum acquisitum ex uno actu generari, atque ex quolibet actu augeari. Hoc enim evidenter est contra Philosophum in pluribus locis. Nempe et in Ethicis docet virtutes non ex uno actu, sed pluribus generari. Sed et una hirundo non facit ver. Communiter quoque asseritur, quod habitus generetur ex actibus pluries iteratis. Nihilo minus Guillelmus Parisiensis in tractatu suo de Vitiis et virtutibus videtur sentire, quod interdum una operatio tam vehementem et fixam impressionem facit in anima, quod habitus generatur ex ea.

Postremo Bonaventura hic sciscitatur, utrum gratia et gloria essentialiter differant. Respondet: Tam gratia gratum faciens quam gloria, nominat divinam influentiam per quam anima habet Deum, et Deus ipse in anima habitat. Habet autem anima Deum dupliciter, puta: perfecte, sicque habet Deum per modum quiescentis, quod est in patria; item semiplene, et per modum tendentis, quod est in via. Primum est gloriæ ac præmii, secundum est gratiæ ac meriti. Hinc gratiæ attribuitur actus merendi, gloriæ vero actus regnandi. Quumque idem per essentiam possit esse magis et minus perfectum, hinc gratia et gloria secundum quod distinguuntur penes modum habendi Deum diversimode, differunt solum secundum statum. Et quoniam nos Deum habere, non est aliud nisi Deum habitare in nobis; ideo gratia et gloria non solum distinguuntur secundum modum habendi Deum, sed etiam secundum modum habitandi Deum in nobis. Quumque dico Deum habitare in nobis, duo dico: utpote, divinam dignationem qua hominem Deus acceptat ac sibi confœderat, et per consequens humanam exaltationem, ex qua homo ea quæ Dei sunt excellenter participat. Hinc influentia per quam habitat Deus in nobis, dicitur gratia secundum primam comparationem, in quantum videlicet Deus hominibus condescendit; vocatur quoque gloria quoad secundam comparationem, quantum ad substantiam, prout homo per illam inhabitationem sublimatur. Et secundum hunc modum gratia et gloria non differunt nisi sola comparatione. Propter quod vita æterna gloria nominatur et etiam gratia, juxta illud ad Romanos sexto:6 Gratia Dei vita æterna. Non ergo essentialiter differunt. In Christo quoque et in Beatis sunt simul. Hæc Bonaventura.

Quocirca sciendum, quod gratia et gloria multipliciter capiuntur; et lumen gloriæ, prout de ipso quidam loquuntur, a gratia realiter distingui censetur; similiter gloria, si tamen lumen gloriæ intransitive sumatur pro gloria. Verum istud ad quartum spectat Sententiarum, et ibi Deo agente dicetur.

Quærunt etiam quidam hic, an per gratiam mereamur gratiam jam concessam. Et respondent quod non, præsertim quum gratia se habeat in ratione causæ respectu meriti sui. Idem autem non est causa sui ipsius.

Footnotes

  1. art. 7. ↩

  2. art. 6. ↩

  3. Joann. 1, 16. ↩

  4. tom. XX, p. 31 et s. ↩

  5. quæst. 2. ↩

  6. Rom. VI, 23. ↩

Chapter 199 of 271