Skip to the text

Distinctio 27

A. De virtute, quid sit, et quid sit actus ejus.

HIC videndum est, quid sit virtus, et quid sit actus vel opus ejus. Virtus est, ut ait Augustinus, bona qualitas mentis, qua recte vivitur, et qua nullus male utitur, quam Deus solus in homine operatur.1 Ideoque opus Dei tantum est, sicut de virtute justitiæ Augustinus docet super illum locum Psalmi, Feci judicium et justitiam, ita dicens : Justitia magna virtus animi est, quam non facit in homine nisi Deus. Ideoque quum ait Propheta ex persona Ecclesiæ, Feci justitiam : non ipsam virtutem, quam non facit homo, sed opus ejus intelligi voluit. Ecce aperte insinuatur hic, quod justitia in homine non est opus hominis, sed Dei : quod et de aliis virtutibus itidem intelligendum est.

Aug. Retract. lib. I, c. 9, n. 3.

Aug. in ps. 118 sermo 26, n. 1.

B. De fide itidem dicit, quod non est ex homine, sed ex Deo tantum.

Nam de gratia fidei Ephesiis scribens Apostolus, similiter fidem non ex homine, sed ex Deo tantum esse asserit, inquiens : Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis;2 Dei enim donum est. Quod a Sanctis ita exponitur : Hoc, scilicet fides, non est ex vi naturæ nostræ, quia donum Dei pure est. Ecce et hic aperte traditur, quod fides non est ex libertate arbitrii, sive ex arbitrio voluntatis : quod superioribus consonat, ubi dictum est, gratiam prævenientem vel operantem esse virtutem quæ voluntatem hominis liberat et sanat. Unde Augustinus in libro de Spiritu et littera ait : Justificati sumus, non per liberam voluntatem, sed per gratiam Christi; non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem.

Glossa Anselmi ibid.

Aug. de Spirit. et litt. n. 15.

C. De gratia quæ liberat voluntatem : quæ si virtus est, non est ex libero arbitrio, et sic non est motus mentis.

Si igitur gratia quæ sanat et liberat voluntatem hominis, virtus est, vel una vel plures; quum ipsa gratia non sit ex arbitrio voluntatis, sed eam potius sanet ac præparet ut bona sit : consequitur ut virtus non sit ex libero arbitrio, et ita non sit motus vel affectus mentis, quum omnis motus vel affectus mentis sit ex libero arbitrio; sed bonus ex gratia est et libero arbitrio, malus vero ex libero arbitrio tantum. Ut enim ait Augustinus in libro Retractationum : Homo sponte et libero arbitrio cadere potuit, non etiam resurgere. Idem in libro de Duabus animabus : Animæ si libero ad faciendum et non faciendum motu animi careant, si

Id. Retract. lib. I, c. 9, n. 6.

Id. de Duab. anim. n. 17. denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, earum peccato teneri non possumus. — Hic aperte ostenditur, quod motus animi, sive ad bonum, sive ad malum, ex libero arbitrio est. Ideoque si gratia vel virtus motus mentis est, ex libero arbitrio est. Si vero ex libero arbitrio vel ex parte est, jam non solus Deus sine homine eam facit. Propterea quidam non inerudite tradunt, virtutem esse bonam mentis qualitatem sive formam, quæ animam informat; et ipsa non est motus vel affectus animi, sed ea liberum arbitrium juvatur, ut ad bonum moveatur et erigatur;3 et ita ex virtute et libero arbitrio nascitur bonus motus vel affectus animi, et exinde bonum opus procedit exterius. Sicut pluvia rigatur terra ut germinet et fructum faciat, nec pluvia est terra, nec germen, nec fructus, nec terra germen vel fructus, nec germen fructus: ita gratis terræ mentis nostræ, id est libero arbitrio voluntatis, infunditur pluvia divinæ benedictionis, id est, inspiratur gratia, quod solus Deus facit, non homo cum eo: qua irrigatur voluntas hominis ut germinet et fructificet, id est, sanatur et præparatur ut bonum velit, secundum quod dicitur operans; et juvatur ut bonum faciat, secundum quod dicitur cooperans. Et illa gratia virtus non incongrue nominatur, quia voluntatem hominis infirmam sanat et adjuvat.

D. Quo sensu dicantur ex gratia incipere bona merita, et de qua gratia hoc intelligatur.

Quum ergo ex gratia dicuntur esse bona merita et incipere, aut intelligitur gratia gratis dans, id est Deus, vel potius gratia gratis data, quæ voluntatem hominis prævenit. Non enim esset magnum, si hæc a Deo dicerentur esse, a quo sunt omnia; sed potius ejus gratia gratis data intelligitur, ex qua incipiunt bona merita: quæ quum ex sola gratia esse dicantur, non excluditur liberum arbitrium, quia nullum meritum est in homine quod non sit per liberum arbitrium. Sed in bonis merendis, causæ principalitas gratiæ attribuitur, quia principalis causa bonorum meritorum est ipsa gratia, qua excitatur liberum arbitrium, et sanatur atque juvatur voluntas hominis ut sit bona.

E. Quod bona voluntas gratiæ principaliter est, et etiam gratia est, sicut et omne bonum meritum.

Quæ ipsa etiam donum Dei est, et hominis meritum, imo gratiæ, quia ex gratia principaliter est, et gratia est.4 Unde Augustinus ad Sixtum presbyterum: Quid est meritum hominis ante gratiam, quum omne bonum nostrum meritum non in nobis facit nisi gratia? Ex gratia enim, ut dictum est, quæ prævenit et sanat arbitrium hominis, et ex ipso arbitrio procreatur in anima hominis bonus affectus sive bonus motus mentis; et hoc est primum bonum hominis meritum. Sicut, verbi gratia, ex fidei virtute et hominis arbitrio generatur in mente motus quidam bonus et remunerabilis, scilicet ipsum credere: ita ex caritate et libero arbitrio alius quidam motus bonus provenit, scilicet diligere, bonus valde. Sic de ceteris virtutibus intelligendum est. Et isti boni motus vel affectus merita sunt, et dona Dei, quibus meremur et ipsorum augmentationem, et alia quæ consequenter hic et in futuro nobis apponuntur.

F. Ex qua ratione dicitur fides mereri justificationem et alia.

Quum ergo dicitur fides mereri justificationem et vitam æternam, ex ea ratione dictum accipitur, quia per actum fidei meretur illa. Similiter de caritate et justitia, et de aliis accipitur. Si enim fides ipsa, virtus præveniens, diceretur esse mentis actus, qui est meritum, jam ipsa ex libero arbitrio originem haberet: quod quia non est, sic dicitur esse meritum, quia actus ejus est meritum, si tamen adsit caritas, sine qua nec credere nec sperare meritum est vitæ. Unde apparet vere, quia caritas est Spiritus Sanctus, quæ animæ qualitates informat et sanctificat, ut eis anima informetur et sanctificetur: sine qua animæ qualitas non dicitur virtus, quia non valet sanare animam.

G. De muneribus virtutum, et de gratia, quæ non est sed facit meritum.

Ex muneribus itaque vel actibus virtutum boni sumus et juste vivimus; et ex gratia, quæ non est meritum, sed facit, non tamen sine libero arbitrio, proveniunt merita nostra, scilicet boni affectus eorumque progressus atque bona opera, quæ Deus remunerat in nobis, et hæc ipsa sunt Dei dona. Unde Augustinus ad Sixtum presbyterum: Quum coronat Deus merita nostra, nihil aliud coronat quam munera sua.5 Unde vita æterna, quæ in fine a Deo meritis præcedentibus redditur, quia et eadem merita quibus redditur non a nobis sunt, sed in nobis facta sunt per gratiam: recte et ipsa vita gratia nuncupatur, quia gratis datur. Nec ideo gratis quia non meritis datur, sed quia data sunt per gratiam et ipsa merita quibus datur.

H. Epilogat, ut alia addat.

Ex præmissis jam innotescere nobis aliquatenus potest, qualiter gratia præveniens meretur augeri, et alia; et quid ipsa sit, an virtus an aliud; et si virtus, an sit actus vel non. Ostensum enim est supra ex parte quorumdam, quod ipsa est virtus; et virtus non est actus, sed ejus causa, non tamen sine libero arbitrio. Unde quod supra Augustinus dixit, bonum usum liberi arbitrii esse virtutem, ita accipi potest, id est actum virtutis:6 alioqui sibi contradicere videretur, qui etiam opus virtutis supra dixit esse bonum usum eorum quibus non bene uti possumus, in quibus posuit liberum arbitrium. Si vero bonus usus liberi arbitrii opus virtutis est, jam virtus non est. Quum ergo bonum usum ejus virtutem esse dixit, nomine virtutis ipsius usum significavit.

I. Quod idem usus est virtutis et liberi arbitrii, sed virtutis principaliter.

Idem nempe usus bonus ex virtute est et ex libero arbitrio, sed ex virtute principaliter. Et bonus ille usus in magnis bonis annumerandus est. Illa autem gratia præveniens, quæ et virtus est, non usus liberi arbitrii est, sed ex ea potius est bonus usus liberi arbitrii : quæ nobis est a Deo, non a nobis. Usus vero bonus arbitrii et ex Deo est, et ex nobis : et ideo bonum meritum est. Ibi enim solus Deus operatur, hic Deus et homo. Hoc meritum ex illa purissima gratia provenit; quod Apostolus notavit, dicens : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Super quem locum Augustinus ita ait : Recte gratiam nominat : primum enim solam gratiam dat Deus ; et non nisi gratiam [nominat], quum non præcedant nisi mala merita ;7 sed post per gratiam incipiunt bona merita. Et ut ostenderet etiam liberum arbitrium, addit : Et gratia ejus in me vacua non fuit. Et ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur aliquid boni posse, subdit : Non autem ego solus, scilicet sine gratia, sed gratia Dei mecum, id est cum libero arbitrio. Plane quum data fuerit gratia, incipiunt esse nostra merita bona : per illam tamen, quia si illa defuerit, cadit homo.

K. Aliorum sententia hic ostenditur, qui dicunt virtutes esse bonos usus liberi arbitrii, id est actus mentis.

Alii vero dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum, non tamen omnes, sed tantummodo interiores, qui in mente sunt; exteriores vero, qui per corpus geruntur, non virtutes esse dicunt, sed opera virtutum. Et ideo quod Augustinus dicit, opus virtutis esse bonum usum naturalium potentiarum, de usu exteriori accipiunt; quod vero dicit, bonum usum liberi arbitrii virtutem esse et in magnis numerari bonis, de usu interiori intelligunt. Et virtutes nihil aliud esse quam bonos affectus vel motus mentis asserunt, quos Deus in homine facit, non homo : quia licet illi motus sint liberi arbitrii, non tamen esse queunt, nisi Deus ipsum liberet et adjuvet gratia sua operante et cooperante, quam Dei gratuitam voluntatem accipiunt, quia Deus est qui et operatur in nobis velle et operari bonum.

L. Quibus auctoritatibus muniunt quod virtutes sint motus mentis.

Quod autem virtutes sint motus mentis, testimoniis Sanctorum adstruunt. Dicit enim Augustinus super Joannem : Quid est fides? Credere quod non vides. Credere autem motus mentis est. Idem in libro tertio de Doctrina christiana : Caritatem autem voco motum animi. Si vero caritas et fides motus animi sunt, virtutes ergo motus animi sunt.8 — Quibus alii respondentes, præmissa verba Augustini ita intelligenda fore inquiunt : Fides est credere quod non vides, id est, fides est virtus qua creditur quod non videtur. Item : Caritas est motus animi, id est gratia qua movetur animus ad diligendum. Et quod hæc et his similia ita accipienda sint, ex his conjicitur quæ alibi Augustinus ait. Nam in secundo libro Quæstionum Evangelii inquit: Est fides qua creduntur ea quæ non videntur, quæ proprie dicitur fides.9 Item tertiodecimo libro de Trinitate: Aliud sunt ea quæ creduntur, aliud est fides qua creduntur. Ex quibus verbis sic argumentando procedunt: Aliud est credere, aliud illud quo creditur.10 Prædictum autem est, fidem id esse quo creditur. Sic ergo credere non est fides, quia credere non est id quo creditur. Addunt quoque: Virtus opus Dei tantum est, quam ipse solus facit in nobis. Ipsa ergo non est usus vel actus liberi arbitrii; sed credere est actus liberi arbitrii: non est itaque virtus. — Præmisis aliisque rationibus ac testimoniis innituntur utrique. Horum autem judicium diligentis lectoris relinquo examini, ad alia properans.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ SEPTIMÆ

IN præcedenti distinctione tractavit Magister de gratia et ejus divisione et actibus. Jam tractat de virtute, quæ propinqua omnino est gratiæ, imo et eadem illi, ut quidam sunt opinati, et ut in ista distinctione apparet, etiam ipse Magister. Primo ergo ostendit quid sit virtus, utpote habitus seu qualitas mentis, non actus. Et circa hoc proponit dubitationes et solvit, ac auctoritates quæ invicem contrariæ esse videntur concordat; opinionem quoque erroneam tangit dicentium, quod virtus sit actus seu usus liberi arbitrii: cujus motiva inducit ac solvit.

Footnotes

  1. Ps. CXVIII, 121. ↩

  2. Ephes. II, 8. ↩

  3. Hugo, de Sacram.lib. 1, p. vi, c. 17. ↩

  4. Aug. Epist. 194, n. 19. ↩

  5. Aug. Epist. 194, n. 19. ↩

  6. Id. Retract. lib. 1, c. 9, n. 4. Cf. p. 317 L. ↩

  7. 1 Cor. xv, 10. Aug. de Gratia et Arbit. n. 12. ↩

  8. Id. in Joann. tract. 40, n. 9, 16. Id. de Doctr. christ. lib. III, n. 16. ↩

  9. Aug. in Evang. q. 39, n. 1. ↩

  10. Id. de Trinitate, lib. XIII, n. 5. ↩

Chapter 196 of 271