Quæstio 2
Secundo quæritur, Utrum exsistens in gratia, valeat de condigno mereri beatitudinem æternalem.
Quod non, quoniam illa felicitas incomparabiliter excedit intensive et extensive omnem dignitatem et efficaciam temporalium meritorum, præsertim quum dicat Apostolus : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, etc.; et Isaias : Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Condignum autem æqualitatem dignitatis designat. — Secundo, solventi quod tenetur, amplius nil debetur. Sed homo Deo in omnibus obediendo facit quod debet, prout ipse Christus ait : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. — Tertio, omnia merita nostra sunt Dei dona, nec aliquid Deus in nobis remunerat, nisi quod ipse nobis concessit, influxit et inspiravit, juxta illud Apostoli : Quid habes quod non accepisti ? Ad quod etiam pertinet illud primo Paralipomenon : Quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. — Quarto, Deus nulli est debitor : ergo de condigno nil nobis rependit. — Quinto, nostro obsequio
Rom. VIII, 18.
Is. LXIV, 6.
Luc. XVII, 10.
I Cor. IV, 7.
I Par. XXIX, 14. actum virtutis exhibere : imo sicut hoc congruit huic, ita illud illi. Ideo quædam æqualitas proportionis est inter Deum præmiantem et hominem promerentem, dum tamen præmium referatur ad idem genus in quo est meritum : ut si præmium omnem facultatem naturæ humanæ excedit, ut est vita æterna, meritum etiam sit per talem actum in quo fulgeat bonum illius habitus qui divinitus infunditur, nos Deo consignans.
Verumtamen dicentes nos ex condigno posse æternam mereri vitam, verius fari videntur. Nempe quum secundum Philosophum quinto Ethicorum, duplex sit species justitiæ, utpote distributiva, et commutativa, quæ est in contractibus, ut in emptione et venditione : justitia commutativa respicit æqualitatem arithmeticam, quæ ad æqualitatem pertinet quantitatis; justitia vero distributiva æqualitatem geometricam respicit, quæ est æqualitas proportionis. In redditione autem præmii ad merita magis servatur forma distributionis, quum Deus unicuique secundum opera sua reddat, quam commutationis, quum Deus a nobis nihil accipiat; quamvis aliquando metaphorice dicatur quod fideles bonis operibus regnum emant cœlorum, in quantum Deus opera nostra ita acceptat. Hinc verius dicitur, quod ex condigno meremur, quam quod non ex condigno.
Denique per hanc distinctionem duplicis æqualitatis, solvuntur quædam objecta.
Ad primum itaque dicendum, quod Apostolus per dictum suum intendit excludere æqualitatem quantitatis : quia non est tanta acerbitas præsentium passionum, quam gaudium futuræ gloriæ. — Ad secundum vero dicendum, quod homo meretur etiam in reddendo quod debet, quum hoc sit actus justitiæ coram Deo atque hominibus laudabilis meritoriusque consistens, quamvis quidam hoc aliquando negaverunt. Licet enim debitum quod quis alteri solvit, non sit reddentis, nihilo minus modus agendi, in quo fundatur et vis merendi et laus, reddentis est, qui voluntarie, et propter justitiæ bonum reddit. — Ad tertium, quod quamvis nostra merita sint Dei munera, tamen in exsecutione seu exhibitione meritorum, sumus concausa spontanea, ac liberum arbitrium cooperatur, ac sponte se subjicit Deo, ejusque inspirationem obtemperanter acceptat. — Ad quartum, quod Deus non est neque efficitur debitor noster absolute, sed quodammodo ex sui ipsius gratiosa promissione, quoniam juste agentibus promisit regnum cœlorum. Insuper dici potest, quod in justitia commutativa, ille apud quem quis meretur, efficitur debitor promerenti, ut paterfamilias mercenariis et operariis suis; verum in justitia distributiva, non requiritur ratio debiti ex parte distribuentis. Potest enim quis ex liberalitate distribuere aliqua, in quorum tamen distributione exigitur justitia aliqua, secundum quod diversis proportionabiliter tribuit, prout gradus eorum requirit. — Ad quintum, quod illud verum est in justitia commutativa, non distributiva. — Ad sextum, quod illud satis ostendit, quod non meremur de condigno secundum justitiam commutativam, ac secundum æqualitatem quantitatis. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima secundæ, quæstione ultima : Opus, inquit, meritorium hominis dupliciter considerari potest :1 primo, secundum quod procedit ex libero arbitrio; secundo, prout procedit ex motione et gratia Spiritus Sancti. Si ergo consideretur secundum substantiam operis, prout ex libero arbitrio profluit, non est ibi dignitas propter maximam inæqualitatem; sed est ibi congruitas propter quamdam proportionis æqualitatem. Congruum quippe videtur ut homini operanti secundum suam virtutem, Deus recompenset secundum suæ excellentiam potestatis. Si vero loquamur de opere meritorio, prout procedit ex motione et gratia Spiritus Sancti, ita est meritorium vitæ æternæ ex condigno. Sic etenim valor meriti attenditur secundum virtutem et dignitatem Spiritus Sancti, moventis nos in vitam æter-
Joann. IV, 14. nam, secundum illud Joannis quarto: Aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Attenditur etiam pretium operis secundum gratiæ dignitatem, per quam homo divinæ factus consors naturæ, adoptatur in filium Dei, cui sic adoptato debetur hereditas, juxta illud ad Romanos octavo: Si filii, et heredes. Hæc idem in Summa. — Qui et in Summa contra gentiles, libro tertio, aliqua super his scribit.
Concordant per omnia Petrus et Richardus, Antisiodorensis quoque in Summa sua, libro tertio.
Præterea Bonaventura: Quidam (inquit) dixerunt, quod quum meritum condigni dicat quamdam obligationem in retribuente, et quamdam commensurationem in servitio et retributione, Deus vero non possit alicui obligari, nec præmio gloriæ aliquid aliud possit commensurari; ideo nemo valeat gloriam illam de condigno mereri. Sed quoniam sæpius in Scripturis reperitur, quod Deus unicuique retribuet secundum opera sua, et in parabola de præmio retributionis apud Matthæum legitur, Tolle quod tuum est, multaque similia inveniuntur:2345 hinc aliqui dicunt, quod de condigno mereamur ex gratia vitam beatam, non tantum de congruo, quum hoc meritum reperiatur in gratia gratis data.67 Denique gratiæ et gloriæ est quædam commensuratio, atque in Deo quædam cadit obligatio, non ex necessitate, sed ex mera liberalitate, quia voluit dignanter promittere, pactumque confirmare cum diligentibus se, quod se ipsum rederet eis in præmium.
Verum ad intuendum quæ harum opinionum sit verior, sciendum quod opus meritorium comparari potest ad principium a quo exit, et ad finem pro quo fit et ad quem tendit, et ad statum in quo fit. Habet autem ortum a libera voluntate, et ita non est meritorium de condigno; et item a gratia, et ita de condigno meretur, quum gratia sit quid divinum, faciens hominem Deo acceptum. Si vero comparetur opus meritorium ad eum pro quo fit, hoc potest esse dupliciter: primo, ad largitatem dispensantis; secundo, ad veritatem pollicentis. Si ad largitatem dispensantis, sic est meritorium ex congruo, quia ex suæ liberalitatis immensitate decet Deum pro modica servitute retribuere præmium magnum. Si vero comparetur ad veritatem pollicentis, qui quodammodo sponte promisit et obligavit se quod tanto talique operi dabit præmium tantum, sic est meritorium merito condigni. Porro si opus meritorium comparetur ad statum, hoc potest esse dupliciter. Primo, quoad temporis opportunitatem. Et quum nunc sit tempus merendi et seminandi, ut ait Apostolus, congruum est ut ex seminatione hac obtineatur fructus grandis vitæ æternæ:8 ideo Christus dimittenti modicum, promisit reddere centuplum.9 Secundo, quoad operis arduitatem, quoniam opus tale sic est in voluntate facientis, ut sit supra vires ejus, et elevetur supra se, ac bono proprio præponat bonum divinum: hinc hoc modo est meritorium ex condigno. — Hæc Bonaventura.
Præterea Durandus hic nititur sancti Doctoris positionem prosternere, redarguens eam in multis. Primo in hoc, quod ait redditionem præmii pro meritis, ad distributivam spectare justitiam. Quod Durandus sic improbat: Ei qui servit communitati, redditur merces pro impenso obsequio per justitiam commutativam, non distributivam. — Sed istud verius negatur quam conceditur. Distributiva namque justitia reddit cuique secundum merita sua, ut secundo dicitur Ethicorum.
Secundo reprehendit præinductam positionem, dicendo quod male accipiat æqualitatem proportionis ad distributivam justitiam pertinentis. In distributiva quippe justitia, non attenditur propotio rerum secundum proportionem dantis et accipientis, sed secundum proportionem accipientium personarum. — Ad quod dicendum, quod non solum hoc modo, sed aliis quoque modis sumitur ista propotio. Nempe de vidua offerente duo minuta dixit Salvator, quod plus omnibus misit, utique non secundum magnitudinem quantitatis, sed proportionis.10
Deinde redarguit positionem S. Thomæ ex prima secundæ narratam, contra quam scribit:11 Valor actus nunquam est a motore, nisi ratione alicujus formaliter exsistentis in actu vel in potentia actus elicitiva. — Ad quod secundum Magistrum, respondetur quod falsum sit. Dixit enim Magister actum caritatis causari in nobis a Spiritu Sancto absque intermedio habitu caritatis.
Sed quia in hoc deviavit, aliter respondendum, quod scilicet valor seu dignitas vel pretiositas actus et motus, ex multis pensatur ac sumitur.12 Primo, ex parte agentis atque moventis. Unde beneficium a rege exhibitum, majoris est dignitatis et reputationis, ceteris paribus, quam impensum a milite. Secundo, ex causa formali intrinseca, quemadmodum actus a caritate elicitus est nobilior actu elicito ex fide et spe, quoniam teste Apostolo, virtus caritatis major est fide et spe. Tertio, ex termino ad quem. Quarto, ex dispositione subjecti quod agit seu movetur; ex aliis quoque circumstantiis. Sic in proposito, valor et dignitas, acceptabilitas ac pretiositas meritoriæ actionis, sunt tam ex parte Spiritus Sancti, qui ad omnem meritoriam actionem immediate, principaliter, causaliter operatur, actualiter movens excitansque mentem et animam promerentis, in tantum ut dicat Apostolus ad Philippenses secundo :13 Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere; tam ex parte gratiæ gratum facientis, quæ est supernaturalis similitudo divinæ essentiæ; tam ex parte caritatis, quæ est supernaturalis similitudo Spiritus Sancti; tam ex parte vitæ æternæ, ad quam tendit ac ordinatur; tam ex parte rationalis creaturæ, quæ per gratiam et caritatem in supernaturali esse constituitur, et Deo in templum et sponsam, in amicam et filiam consecratur, unde et jure debetur ei hereditas, quamvis totum originaliter ex mera Dei liberalitate, prævenientique ejus caritate et pietate procedat. Et quantum ad hoc, totum divinæ miserationi, pietati et gratiæ, non meritis nostris adscribitur. — Præterea motivum istud Durandi, ad propositum non est. Non enim dicimus valorem actus meritorii esse ex motione Spiritus Sancti absque concursu et ratione alicujus formaliter exsistentis in actu seu potentia elicitiva, quum gratiam et caritatem esse formalia et intrinseca inhærentia et creata principia ponamus actuum meritoriorum. Si vero diceremus eas non esse quid creatum in anima, posset argumentatio illa alicujus apparentiæ æstimari.
Insuper in hac quæstione etiam alia multa scribit Durandus, quæ videntur inepta, videlicet quædam venialia peccata esse peccata simpliciter, quum tamen secundum Ambrosium, peccatum simpliciter dictum, sit transgressio legis divinæ, et cœlestium inobedientia mandatorum : quod peccato veniali non convenit. — Iterum, dicit quod Spiritus Sanctus movet etiam ad actus non meritorios, sicut ad prophettandum. Et si hoc intellexit de motione mediata, non est ad propositum. Si autem de motione immediata et speciali, videtur contra divinum Dionysium edocentem, quod omnes revelationes propheticæ factæ sunt ministerio angelorum.14 — Amplius, negat quod gratia æquatur gloriæ virtualiter, quum sit seminarium ejus. Contra quod dicit, quod semen non est nisi respectu eorum quæ de potentia educuntur materiæ vel creaturæ. Cui objici potest, quod (Christo testante) semen est verbum Dei. Et certum est quod semen in Scripturis valde multipliciter sumitur.15 — Postremo adjungit, quod nec gloriam, nec aliquod bonum spirituale nec temporale meremur apud Deum merito condigni, sed solum de congruo. Ad quod adducit quædam motiva jam ante soluta. Estque responsio ista nimis extrema. Actio etenim virtuosa ex motione actuali Spiritus Sancti et ex supernaturalibus præstantissimis donis gratiæ et caritatis procedens, tantæ est dignitatis, quod nullum temporale bonum potest esse condigna aut sufficiens merces ejus. Ideo, secundum valentiores doctores scholasticos, Alexandrum, Thomas, Albertum, Bonaventuram et alios, imo et secundum Augustinum, Gregorium, Bedam et alios Sanctos, in omnibus promissionibus Mosaicæ legis in quibus temporalia bona pro præmio actuum virtuosorum promittuntur, sub promissionibus temporalium intelliguntur spiritualia gratiæ bona ac gloriæ dona. Quamvis autem omnia bona quæ habemus, sint dona
Dei; attamen bene et laudabiliter uti eisdem, est meritorium.16 Et quoniam quæ a Deo sunt, ordinata sunt, et ipse supergloriosissimus Deus omnia in sapientia facit, atque in cunctis operibus suis misericordiam justitiamque contemperat, ipsemet sic ordinavit et ita instituit, ut rationalis creatura per viam non solum misericordiæ sed etiam justitiæ, ad summam et æternalem illam felicitatem pertingat.17 Et ad confirmandum nos in fide, spe et caritate, et incitandum quoque ad laborandum loquebatur: Per memetipsum juravi, quia fecisti hanc rem, benedicam tibi.18 Propter quod Zacharias in cantico suo deprompsit: Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.19 Hinc et Jacobus dixit apostolus: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.20 Itemque apostolus Paulus ad Titum:21 Quam promisit qui non mentitur Deus. In Apocalypsi etiam: Ambulabunt (inquit) mecum in albis, quoniam digni sunt.22 Sicque de condigno hoc meruerunt. Nihilo minus totum originaliter ex mera bonitate et munificentia superbeatissimi Dei fluxit. Propter quod ait Apostolus, quia ex sua misericordia dignos nos fecit in sortem Sanctorum in lumine; et denuo, Reposita est mihi (ait) corona justitiæ. Multa omnino sunt de his testimonia Scripturarum. Sed et de Cassio præsule scribit divus Gregorius: Eum cui ipse debitor fuit, videlicet Christum, jam ex promissione cœpit habere debitorem.
Coloss. i,
II Tim. iv,
Footnotes
-
art. 3. ↩
-
Rom. ii, 6; ↩
-
Matth. xvi, 27; ↩
-
Jer. xxv, 14; ↩
-
Ps. lxi, 13; ↩
-
Matth. xx, 14. ↩
-
Apoc. xxii, 12. ↩
-
II Cor. ix, 6. ↩
-
Matth. xix, 29. ↩
-
Luc. xxi, 3. ↩
-
p. 345 C'. ↩
-
1 Cor. xii, 13. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
De Cœlest. hier. c. iv. ↩
-
Luc. viii, 11. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
Ps. ciii, 24. ↩
-
Gen. xxii, 16, 17. ↩
-
Luc. i, 73. ↩
-
Jacob. i, 12. ↩
-
Tit. i, 2. ↩
-
Apoc. iii, 4. ↩
Chapter 198 of 271