Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur, Utrum homo per libero arbitrium naturalemleat facere aliquid boni, peccata vitare ac divinæ legis præcepta implere.

Quod sic. Nam quidam gentilium tam virtuosi fuerunt, quod ab Aristotele vocati sunt viri heroici ac divini, a Platonicis autem viri purgati animi. Insuper Hieronymus protestatur, quod Deus contulit Romanis adhuc gentilibus atque idololatris monarchiam propter eorum virtutes. — Præterea, præcepta Decalogi sunt de dictamine naturalis rationis: ergo naturalis ratio potest ea implere, præsertim quum et ratio, secundum Philosophum, deprecetur ad optima, synderesis quoque jugiter remurmuret contra mala. — Adhuc, sicut in littera tangitur, si homo ex naturalibus non posset peccata vitare, et naturalem legem implere, nec peccata commissionis nec peccata omissionis ei juste imputarentur, et ipsi gentiles, quibus lex divina non patuit, nec revelata est fides, excusabiles penitus viderentur. — Insuper, Hieronymus loquitur: Maledictus qui asserit Deum hominibus impossibilia præcepisse. Ergo omnia Dei præcepta potest homo implere.

In contrarium sunt ea quæ in textu habentur, et quod ait Salvator:1 Sine me nihil potestis facere. Cui consonat quod per Osee Dominus contestatur: Perditio tua ex te, in me tantummodo auxilium tuum.2 Hinc Apostolus: Fiduciam, inquit, talem habemus ad Deum, non quod simus suf-

II Cor. III, 4, 5. ficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est; item, Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.3

Circa hæc scribit Henricus Quodlibeto quinto, quæstione qua quærit, utrum adultus possit sine gratia vitare peccata mortalia:4 Adultus sine gratia exsistens, aut est in solo originali peccato, aut etiam in mortali, et de utroque est quæstio. Quidam ergo dixerunt, quod impossibile est solum veniale peccatum esse in adulto cum culpa originali. Nam ante tempus discretionis excusatur ab omni mortali et veniali; mox autem ut discretionem sortitur, tenetur de sua deliberare salute. Unde Tullius primo de Officiis: Regna, imperia, honores, dignitates, divitiæ ac horum contraria, in casu sita, temporibus gubernantur; quam autem personam nos ipsi gerere volumus, a nostra proficiscitur voluntate. Alii ad philosophiam, alii ad jus civile, alii ad eloquentiam se applicant; alius in ista, alter in illa excellere vult virtute. Hoc igitur primo discutiendum, quo genere vitæ tempus hoc pertransire conemur. Cujus rei deliberatio difficillima perhibetur. Etenim Herculem, quum pubesceret, dicunt exisse in solitudinem, et ibi diutius discussisse quam ingredi vellet viam, virtutis an voluptatis. — Verum ista responsio non videtur nisi fuga inconvenientis, quia non vident ubi ponendus esset qui sic moreretur in solo originali ac veniali: quia non posset salvari cum originali, nec damnari cum veniali sine mortali; nec posset esse in limbo, quia in eo non est nisi pœna damni, quæ originali soli debetur; nec in purgatorio, quia dum inde eriperetur, non posset intrare in regnum cœlorum.

Verumtamen uno modo potest ita teneri, quod scilicet talis nequit cavere quin primo peccet mortaliter, non tamen ob causam prætactam, sed quia peccatum non habet nisi ex alieno facto, et quia peccatum præoccupavit in ipso omnem liberi arbitrii usum. Hinc quoque misericordia Dei omnem usum liberi arbitrii ita in ipso præoccupat, ut in eodem instanti quo uti incipit ratione, liberum ejus arbitrium suo instinctu excitat et inclinat ad bonum: cui instinctui si rebellando non acquiescat, peccat mortaliter; si vero obtemperet, Deus omnipotens gratiam gratum facientem ei infundit, per quam ab originali purgatur. — Potest et aliter responderi, quod tamen non assero, quod scilicet exsistens in solo originali, sic potest vitare mortale, ut non sit necesse eum primo peccare mortaliter, imo primo venialiter possit peccare. Quumque objicitur, quod non esset locus quo puniretur; responderi potest sine assertione, quod puniretur in inferno pœna sensus æterna sibi proportionabili, quali puniretur si veniale illud esset mortali conjunctum. Quamvis enim pœna inferni non debeatur per se nisi mortali, per accidens tamen debetur veniali, in quantum conjunctum est mortali. — Vel potest dici, quod omni peccato (etiam veniali) in quantum peccatum est, debetur pœna æterna in acerbitate ei proportionabili. Sed quoniam veniale gratiam secum compatitur, idcirco per accidens, utpote ratione gratiæ sibi conjunctæ, temporalis ei pœna debetur, propter quod et veniale vocatur, quia sic veniam consequi valet.

Præterea hæretici quidam, sicut Pelagiani, dixerunt, quod exsistens in mortali potest sine gratia pœnitere ac surgere viribus suis, atque quod gratia datur non tam ut homo resistat peccato, quam ut expeditius bene agat et crescat: quod in pluribus libris Augustinus reprobat satis. Aliorum vero opinio est prorsus contraria, quod scilicet in peccato mortali exsistens, nullo modo possit cuicumque tentationi resistere. Verum ex hoc sequeretur, quod in uno exsistens mortali, necessario esset intemperatus intemperature generali, quæ circuit vitia cuncta, vel ad minus incontinens: quod non est dicendum. Non enim vitia necesse est in eodem esse connexa.

Idcirco dicendum, quod liberum arbitrium hominis etiam in mortali vitio exsistentis, potest considerari dupliciter : primo, ex parte suæ propriæ libertatis secundum se; secundo, prout tentationibus ipsis exponitur. Primo modo, potest cavere simpliciter ne in aliud cadat mortale, quoniam nulla necessitate incidit illud : imo si incidit, voluntarie incidit; imo nisi voluntarie incideret, incidendo non peccaret. Si consideretur secundo modo, dico quod diu sibi cavere non potest, quin necesse sit quod aut in mortale incidat satis cito, aut gratiam cavendi adipiscatur a Domino. Quodcumque tamen horum contigerit ei, non nisi voluntate ejus consentiente continget : quemadmodum necesse est ut cras curram aut non curram, quodcumque tamen acciderit mihi, voluntarie accidet. — Hæc Henricus.

Insuper Quodlibeto tertiodecimo, quæstione qua quærit, utrum adultus possit esse nec in statu salutis nec damnationis, disseruit :5 Quicumque non est regeneratus aqua Baptismi aut alio ejus virtutem habente, est in statu damnationis saltem propter originale, sive sit adultus, sive non. Sed et aliam damnationem exspectat qui originali superaddit actuale. Et ille qui jam renatus est, non potest esse quin determine sit in statu salutis, aut in statu damnationis. Aut enim est in caritate, et ita est in statu salutis; aut non est in caritate, et sic est in statu damnationis. — Et si objiciatur, quod Judæus mox baptizatus, non est in statu damnationis, quia in Baptismo purgatus est et caritatem sortitus; nec in statu salutis, quoniam nondum agonizavit, nec operatus est bona : non autem coronabitur nisi qui legitime certaverit.6 Dicendum, quod quamvis non agonizavit in se et per se, agonizavit tamen in capite suo et per illud, id est in Christo et per Christum : quod sufficit quando non superest tempus agonizandi in propria persona, in qua sine caritate et gratia Christi non potest quis meritorie operari. Hæc idem.

Porro Thomas : Virtus, inquit, essentiam sequitur; ideo secundum diversitatem naturarum diversa est facultas ad operandum. Quod quidam non attendentes, operationem liberi arbitrii operationemque naturalium rerum pari modo determinaverunt, putantes quod sicut lapis naturaliter et necessario nisi impediatur, descendit deorsum, sic homo necessario operationes suas exerceat secundum congruentiam alicujus naturæ exsistentis in ipso. Et quia in homine est duplex natura : una intellectualis, ex qua inest ei inclinatio ad appetendum per se desiderabilia et honesta; alia sensitiva, per quam pronus est appetere delectabilia carnis : ideo ad hæc duo respicientes hæretici, ad duas contrarias hæreses sunt prolapsi. Nempe Joviniani, ad intellectualem naturam attendentes, dixerunt hominem peccare non posse; alii vero, utpote Manichæi, sensitivam naturam pensantes, quam in se malam esse et a principio tenebrarum productam fuisse mentiti sunt, asserebant peccata non posse vitari : utrique libertatem arbitrii destruentes. Porro Pelagiani, libertatem arbitrii nimium ampliantes, dixerunt ex ipso procedere determinationem cujuslibet operis sui, atque ob id hominem posse per facultatem liberi arbitrii in quodlibet opus bonum sine superaddita gratia, etiam in opus meritorium : non attendentes quod opus meritorium non determinat genus actus, sed efficaciam. Genera enim actuum distinguuntur secundum diversitatem objectorum; quumque liberum arbitrium ad nullum objectum determinatum sit, ideo in quodlibet genus actus ex se potest, ut facere justa et fortia. Actus vero meritorius efficaciam habet excedentem naturalem virtutem, in quantum est efficax ad illud præmium consequendum quod facultatem excedit naturæ. Hinc ad hoc quod opus sit meritorium, non potest liberum arbitrium ex se, nisi elevetur per habitum qui facultatem naturæ excedit, qui habitus gratia nuncupatur.

Itaque, secundum fidem catholicam, in medio contrariarum hæresum est tendendum, ut dicamus hominem per liberum arbitrium bona et mala facere posse, non tamen in meritorium actum exire sine habitu gratiæ: quemadmodum nec sine habitu virtutis acquisitæ potest talem facere actum qualem efficit virtuosus quantum ad modum agendi, quamvis posset per se talem facere quantum ad genus operis; ita ut ly per se non excludat causalitatem divinam, secundum quam Deus in omnibus operatur, sed habitum creatum naturalibus additum, sine quo multa bona facere valet homo, quamvis non meritoria. Deus quoque non tantum juvat nos ad bene agendum per habitum gratiæ, sed et intus agendo in voluntate, sicut in re qualibet operatur, imo et foris auxilia atque occasiones præbendo ad bene agendum; et sine his omnibus nemo bene facere valet. — Hæc Thomas in Scripto.

Ubi et consequenter respondet ad istud, an homo sine gratia possit vitare peccata: Dicunt quidam, quod homo secundum naturalem suam virtutem ita est conditus, ut possit peccata vitare; sed ipsa natura per peccatum ita est immutata, ut homo in peccato exsistens, peccatum vitare non valeat, imo in aliud præcipitetur, nisi per gratiam liberetur. Verum ne videantur ponere peccatum omnino necessarium, addunt quod homo in mortali exsistens, potest hoc seu illud, non tamen omnia devitare, sicut de venialibus dicitur. Hæc autem opinio falsa videtur. Primo, quia peccatum naturalia non tollit, sed minuit. Hinc quod ad naturam rationalis potentiæ pertinet, homo per peccatum amittere nequit, quamvis infirmetur in illo. Quumque libera electio atque spontanea fuga mali seu boni, ad naturam liberi arbitrii spectet, non subtrahitur homini per peccatum facultas fugiendi peccatum, sed solum minuitur, ita quod post peccatum difficulter vitat quod ante faciliter vitare valebat. Nec simile est de venialibus, quia in illis non requiritur deliberatio seu consensus perfectus, quemadmodum in mortalibus. Ideo sicut homo potest vitare hoc, ita et aliud quodlibet. Nec dici potest, quod ad tempus vitet, non diu: quoniam liberum arbitrium ad tempus resistendo peccatis, non efficitur infirmius ad resistendum deinceps, sed fortius. — Hinc dicendum cum aliis, quod vitare peccatum intelligi potest dupliciter: primo, de peccato commisso; secundo, de committendo. Si de commisso, sic homo in mortali exsistens, non potest sine gratia vitare peccata: quia non potest se a præterito peccato absolvere, nec a reatu culpæ, nisi per gratiam liberetur. Et in hoc deliravit infelix Pelagius, putans hominem propriis viribus atque operibus se posse a præteritis peccatis satisfaciendo absolvere. Peccatum vero committendum potest homo vitare sine gratia, quantumcumque in mortali exsistat, si per gratiam intelligatur habitus supernaturalis infusus, non divina voluntas, qua omnia bona causantur malaque repeluntur.

Ex his patet responsio ad hoc, an homo sine gratia queat præcepta implere. Et enim de præceptis possumus loqui dupliciter: primo, quantum ad illud quod directe cadit sub præcepto; secundo, quantum ad intentionem legislatoris. Directe autem sub præcepto cadit actus virtutis quantum ad substantiam operis, et non quantum ad modum agendi, quem circa ipsum ponit virtus. Hoc quippe alicui directe præcipitur quod statim in ipso est ut faciat illud. Non autem est in homine ut faciat actum virtutis eo modo quo virtuosus facit, priusquam virtutem habeat infusam vel acquisitam. Porro intentio legislatoris est, ut secundo dicitur Ethicorum, cives facere bonos, et per assuefactionem operum quæ jubentur, inducere ad virtutes. Cui consonat illud Apostoli ad Timotheum: Finis præcepti est caritas de corde puro;7 quia ad hoc data sunt legis præcepta, ut homines in dilectione Dei et proximi instituantur. Hinc intentio legislatoris est, ut non solum hæc opera fiant, sed etiam ut ex caritate agantur. Itaque respondendum, quod præcepta legis quantum ad id quod directe sub præcepto cadit, potest quis per liberum arbitrium adimplere sine gratia gratis data aut gratum faciente, si gratia capiatur pro habitu infuso; sed quantum ad legislatoris intentionem, sine gratia nequeunt adimpleri, quoniam caritas ex sola infusione habetur. Hinc hæreticus deliravit Pelagius, dicens simpliciter præcepta legis sine gratia posse servari. — Hæc Thomas in Scripto. Cujus positio quantum ad primum istorum, a positione discordat Henrici, cui favere videtur illud Gregorii: Peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud.

Denique de his videtur Thomas alibi aliter conscripsisse, nempe in prima secundæ, quæstione centesima nona:8 Natura, inquit, hominis dupliciter potest considerari: uno modo in sua integritate, sicut fuit in statu innocentiæ in primo parente; secundo, ut est corrupta in nobis. Et utroque modo indiget divino auxilio ad volendum et faciendum quodcumque bonum, sicut primo movente, eo modo quo Deus operatur omnia in omnibus. Sed in statu naturæ integræ, quantum ad sufficientiam virtutis operativæ, poterat homo per sua naturalia velle et operari bonum suæ naturæ proportionatum, quale est bonum virtutis acquisitæ, non autem bonum superexcedens, quale est bonum virtutis infusæ.9 Porro in statu naturæ corruptæ deficit homo ab hoc, ita quod per naturalia sua non possit totum hujusmodi bonum implere. Verumtamen, quia natura humana non est per peccata totaliter corrupta, ut scilicet toto bono naturæ privetur; potest quidem adhuc in statu naturæ corruptæ, per virtutem suæ naturæ aliquod agere bonum, ut domum ædificare, vineamque plantare, et consimilia agere; non tamen totum bonum sibi connaturale, ita quod in nullo deficiat: quemadmodum homo infirmus potest per se aliquem motum habere, non tamen potest perfecte moveri motu hominis sani, nisi sanetur. Sic ergo virtute gratuita superaddita virtuti naturæ indiget homo in statu naturæ integræ, quantum ad unum, videlicet ad volendum et operandum bonum supernaturale; in statu vero naturæ corruptæ, quantum ad duo, utpote ut sanetur, et ulterius ut bonum supernaturalis virtutis operetur, quod est meritorium. Ulterius quoque in utroque statu indiget homo divino auxilio, quo moveatur ad bene agendum. — Hæc Thomas in Summa, de hoc an homo possit velle et facere bonum absque gratia.

B Demum, de hoc, an possit præcepta legis sine gratia adimplere, scribit ibidem:10 Implere præcepta Dei contingit dupliciter. Primo, quantum ad substantiam operum: sicque in statu naturæ integræ potuit cuncta legis mandata implere, alioqui non potuisset in statu innocentiæ non peccare, quum nil aliud sit peccare quam Dei præcepta violare; in statu vero naturæ corruptæ non potest homo omnia divina implere præcepta sine gratia sanante. Secundo, quantum ad modum, ut scilicet fiant ex caritate: sicque in nullo statu hoc fieri valet sine gratia gratificante, sine qua nec caritas potest inesse. Indiget itidem homo in statu utroque, auxilio Dei moventis ad mandata implenda. Nihilo minus possumus aliquo modo Dei præcepta implere etiam modo secundo, in quantum hoc possumus Deo nobis auxiliante, qui certissime auxiliatur facientibus quod in ipsis est. Unde tertio dicitur Ethicorum: Hoc dicimur posse, quod possumus per nostros amicos. Et ita intelligitur illud

D Hieronymi, quod Deus non præcepit nobis quidquam impossibile. Nam et Hieronymus addit ibidem: Sic liberum arbitrium confitemur, ut nos Dei auxilio indigere jugiter fateamur. — Nec obstat præhabitis, quod homo dicitur dominus actuum suorum.11 Hoc etenim dicitur propter deliberationem rationis, quæ flecti potest ad partem utramque. Sed quod deliberet vel non deliberet, si etiam hujus sit dominus, oportet quod hoc fiat per deliberationem præcedentem; et quum hoc non procedat in infinitum, oportet ad hoc finaliter devenire, quod liberum arbitrium hominis moveatur ab aliquo principio exteriori quod est supra mentem humanam, puta a Deo, ut etiam probat Philosophus libro de Bona fortuna. Hæc Thomas in Summa.

Concordat Petrus responsionibus Thomæ in Scripto. Narrat tamen utramque opinionem de hoc, an homo possit sine gratia facere bona; et magis declinat ad illam quæ habetur in Scripto Thomæ, addens quod aliqui dicunt hominem non posse facere bona meritoria nisi ex gratia gratum faciente, nec opera bona ex genere nisi ex gratia gratis data. Quæ responsio quanto brevior, tanto obscurior.

Porro Richardus respondendo ad istud, an homo valeat vitare casum in novum peccatum mortale, sequitur positionem supra ex Henrico narratam.12 Respondendo autem ad id, an sine gratia possit implere præcepta, sequitur responsionem Thomæ in prima secundæ.

Quæ item Albertus circa hanc scribit distinctionem, satis inducta sunt et expressa quantum ad præsentem spectat materiam.13 Aliqua vero addit de erroribus Joviniani, etiam in hoc quod matrimonium prætulit virginitati (quod alibi habet locum), et recitat qualiter S. Hieronymus contra Jovinianum inter cetera induxit aufactoritatem Theophrasti philosophi, qui in libro qui dicitur aureolus (vel in libro de Nuptiis) scripsit quod sapienti non est uxor ducenda, quoniam plurima affert impedimenta in spiritualibus philosophiæque studiis. Verum hæc super quartum habent locum.

Insuper Bonaventura : Mandata, ait, quantum ad genus operis, impleri queunt per gratias gratis datas, sicut mandatum de adoratione unius Dei per fidem; mandatum quoque de honoratione parentum per naturalem pietatem. — Si autem quæratur, an liberum arbitrium absque omni gratia gratum faciente possit a culpa resurgere; dicendum, quod de hoc aliter senserunt philosophi, aliter hæretici, aliterque Catholici. Philosophi namque, ignorantes qualiter per peccata offendatur divina majestas, minuatur potentiarum habilitas, ac lædatur natura peccantis, dixerunt quod homo per exercitationes justus poterat effici, sicut per inordinationem factus erat injustus. Hæretici autem, aliquid fidei cognoscentes, non tamen considerantes qualiter natura vitiis infirmetur, dixerunt liberum arbitrium sine gratia posse a culpa resurgere, atque a vitiis abstinere. Catholici vero, desuper illustrati, scientes Deum per peccata offendi, naturam lædi et damnificari, dum homo se transfert de obsequio Dei ad jugum diaboli, fassi sunt liberum arbitrium sine gratia non posse a culpa resurgere. — Si denuo quæras, an liberum arbitrium sine gratia possit tentationi resistere; dicendum, quod tentationi resistere, est ei non consentire : quod potest homo per gratiam gratis datam; tentationem vero superare, est ei sic reluctanti quod effectus sibi contrarius obtinetur. Tentator namque intendit hominem a virtutibus impedire, Dei inimicum efficere, atque perpetuæ damnationi immergere. Ideo tentationum victoriam adipisci, est eis sic dissentire quod tentatus in virtutibus crescit, Deo plus placet, finaliterque salvatur : quod constat sine gratia gratum faciente non posse compleri. Ideo sine ea non valemus tentationis triumphum acquirere. Hæc Bonaventura. — Concordant Thomas, Richardus, et alii.

Footnotes

  1. Joann. xv, 5. ↩

  2. Osee xiii, 9. ↩

  3. 1Cor. xii, 3. ↩

  4. q. 20. ↩

  5. q. 13. ↩

  6. II Tim. ii, 5. ↩

  7. 1 Tim. 1, 5. ↩

  8. art. 2. ↩

  9. I Cor. xii, 6. ↩

  10. art. 3. ↩

  11. art. 2. ↩

  12. p 355 A et s. ↩

  13. Summ. th. 2ª part. q. 105. ↩

Chapter 201 of 271