Quæstio 2
A Mplius quæritur, An homo sine gratia possit se ad gratiæ infusionem disponere.
Videtur quod sic, quia si facit homo quod in se est, Deus non deserit eum, sed gratiam infundit. Hinc quoque hoc ipsum insinuans Scriptura, hortatur :1 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.
Ad hoc Bonaventura respondet: Vix aut ægritudo corporis, aut aliquid hujusmodi: nunquam libertas arbitrii destituitur omni gratia gratis data, per quam hic intelligitur omne quod superadditur naturalibus, adjuvans aliquo modo ac præparans voluntatem ad habitum usumve gratiæ: sive sit habitus, ut timor servilis, aut ingenita pietas; sive actus divinus, ut allocutio interior excitans animum hominis ad conversionem. Et vix aliquis sine his invenitur; nec sine hujusmodi gratia aliquis se disponit (imo nec disponere potest) ad gratiam gratum facientem, ut expresse ait B Bernardus in libro de Libero arbitrio, capitulo decimo tertio: Conatus (inquiens) liberi arbitrii ad bonum sunt cassi, si a gratia non juventur; et nulli, si non excitentur. Dicendum igitur, quod gratia gratum faciens necessario prærequirit dispositionem gratiæ gratis datæ. Cujus ratio est, quia quum gratia gratum faciens sit quid divinum, supra liberum arbitrium et supra judicatorium naturale exsistens, ideo nunquam assurgit liberum arbitrium ad ipsam cognoscendam, appetendam aut petendam, nisi desuper excitetur per gratiam gratis datam. Quæ quum omnibus præsto sit, Dominus in Scripturis dicit, Convertimini ad me, quasi in nobis sit converti ad ipsum, videlicet præsupposito hujuscemodi gratiæ dono;2 et qui agit quod in se est, habet in promptu hoc donum, et per illud gratiam gratum facientem sortitur. Hæc Bonaventura.
Hinc Thomas: Gratia, inquit, Dei dupliciter sumitur. Primo, pro divina providentia gratis omnibus providente. Secundo, pro dono habituali in mente recepto. Et certum est quod sine gratia primo modo sumpta, nullus se possit ad gratiam gratum facientem disponere. Ut enim octavo Physicorum ostenditur, mutatio voluntatis effici nequit sine aliquo movente per modum excitantis: omnem etenim motum necesse est moveri ab aliquo. Nec refert quidquid sit illud quod hujus variationis præbet occasionem, excitando videlicet voluntatem, sive sit admonitio hominis, sive quæ omnia constat divinæ providentiæ esse subjecta atque in bonum electorum ordinata. Hinc quidquid excitat hominem ad emendationem et gratiæ salutaris susceptionem, gratia gratis data potest vocari; nec sine ea quis præparat se ad gratiam obtinendam, etiamsi dicatur gratia gratis data motus liberi arbitrii quem Deus causat in nobis, quo præparamur ad gratiam gratum facientem.
Porro si gratia capiatur pro dono habituali infuso, tunc est de isto duplex opinio. Una, quod sine lumine menti infuso quod et donum gratiæ nuncupatur, nemo se valet ad gratiam gratum facientem præparare. Sed hoc non videtur, quoniam præparatio ad gratiam non est per actus ipsi gratiæ adæquandos æqualitate proportionis, quemadmodum meritum æquatur præmio: ideo non oportet præparationem hanc fieri per actus naturam transcendentes humanam. Quemadmodum enim natura humana se habet in potentia materiali ad gratiam, sic virtutum naturalium actus se habent ut dispositiones materiales ad ipsam: propter quod non exigitur ad præparationem hanc aliquod gratiæ lumen præcedens. Imo secundum hoc videtur esse processus in infinitum, quia nec illud lumen daretur nisi præparanti se ad illud, alias cunctis daretur: quod non potest intelligi, nisi forsan gratia gratis data dicatur naturale lumen rationis, quod ad naturalia, non ad gratuita pertinet dona, nisi large accepta. Si autem gratia talis gratis data indiget præparatione, redibit quæstio de ista præparatione, utrum homo possit in eam ex se vel non: sicque ibitur in infinitum, aut erit devenire ad aliquam gratiam ad quam homo per se præparare se potest; nec est ratio efficax, quare hoc magis sit in gratia una quam alia. Hinc aliis consentiendo, dicimus quod ad gratiam gratum facientem habendam homo ex solo libero arbitrio præparare se valet. Faciendo namque quod in se est, gratiam a Deo consequitur: hoc autem solum in nobis est, quod in potestate constitutum est nostri liberi arbitrii.
Nec his obviat, quod homo non potest se ad gratiam præparare, nec aliquid boni facere sine Dei auxilio, propter quod exorandus est Deus ut nos ipsos et alios ad se dignetur convertere. Etenim non oportet quod illud auxilium semper sit per habitum infusum, sed potest esse per multa quæ exterius occasio sunt salutis, atque per interiorem actum quem Deus causat in nobis. Denique etiam ad fidem aliquis præparare se potest per id quod in naturali est ratione. Unde dicitur, quod si aliquis in barbaris nationibus natus, quod in se est faciat, Deus sibi revelabit id quod necessarium est saluti, inspirando, aut docentem mittendo. Ideo non oportet quod fidei habitus præparationem præcedat ad gratiam gratum facientem, sed simul præparare potest se homo ad fidem et gratiam aliasque virtutes. — Hæc Thomas in Scripto. Quæ rite intellecta non discrepant a Bonaventura.
Præterea in prima secundæ, quæstione centesima nona : Duplex est, ait, præparatio voluntatis humanæ ad bonum. Una qua præparatur ad bene operandum et ad Deo fruendum : quæ præparatio fieri nequit sine habituali gratiæ dono, quod sit principium meritorii actus. Alia ad obtinendum habitualis gratiæ donum : ad quam non oportet præsupponere aliquod habituale donum in anima, quia procederetur in infinitum; sed oportet præsupponi auxilium gratuitum Dei interius mentem moventis, seu bonum propositum inspirantis. His quippe duobus modis divino indigemus auxilio. Quod vero indigemus auxilio isto, hinc constat : quum enim omne agens agat propter finem, oportet quod omnis causa convertat suos effectus ad finem ipsorum ; quumque secundum ordinem agentium sive moventium ordo sit finium, oportet quod ad ultimum finem convertatur homo per motionem primi moventis, ad proximum autem finem per motionem alicujus inferiorum moventium : quemadmodum miles convertitur ad quærendam victoriam ex motione ducis exercitus, ad sequendum vero vexillum alicujus aciei ex motione tribuni. Sicque ex motione Dei primi motoris, omnia convertuntur in ipsum secundum communem boni intentionem, per quam unumquodque secundum suum modum intendit Deo assimilari. Propter quod S. Dionysius libro de Divinis nominibus loquitur, quod Deus cap. I, IV, XI. convertit omnia ad se ipsum. Homines vero electos et prædestinatos convertit ad se, tanquam ad finem beatificum specialem : ideo, quod homo convertatur ad Deum, non potest esse nisi a Deo ipsum convertente : et hoc est se ad gratiam præparare. Hæc idem in Summa.
Concordat Petrus : Dispositio (dicens) ad gratiam duplex est. Una remota, per quodcumque opus de genere bonorum; talique dispositione potest se homo per se ipsum disponere. Alia dispositio est propinqua, etc., ut supra in Bonaventura. — Idem Richardus.
Insuper Durandus hic recitat præinductam Thomæ responsionem ex Summa, et addit : Alii dicunt, quod si speciale adjutorium vocetur immediata motio voluntatis a Deo, sine tali adjutorio potest se homo præparare ad gratiam : quoniam illud bonum quod habet ordinem immediatum ad gratiam, præparatorium est ad eam; hoc autem est bonum moris, in quod potest homo sine hujusmodi motione Spiritus Sancti. Si vero speciale adjutorium appelletur specialis providentia, quam Deus habet de his qui hereditatem capiunt salutis : sic prædestinati interdum peccantes, nequeunt ad gratiam se præparare sine Dei adjutorio speciali. Quemadmodum enim sub generali ordine divinæ providentiæ quam habet Dominus de omnibus rebus, cadit quidquid promovet rem in finem; ita sub ordine providentiæ specialis quam habet de electis, cadit quidquid promovet eos ad salutem, sive sit exterior admonitio, sive infirmitas corporis. Et si hoc dicatur gratia, non potest se homo sine gratia ad gratiam præparare. Nam et infimum agens potest ad supremum finem disponere. Hæc Durandus.
Ad quod poterit responderi, quod infimum agens non disponit dispositione propinqua et immediata, de qua Thomas loqui videtur.
Footnotes
Chapter 202 of 271