Skip to the text

Distinctio 28

A. Prædicta repetit, ut alia addat, definitam assignationem ponens de gratia et libero arbitrio contra Pelagianos.

Id vero inconcusse et incunctanter teneamus, liberum arbitrium sine gratia præveniente et adjuvante non sufficere ad justitiam et salutem obtinendam, nec meritis præcedentibus gratiam Dei advocari, sicut Pelagiana hæresis tradidit. Nam, ut ait Augustinus in primo libro Retractationum, novi hæretici Pelagiani liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiæ Dei non relinquant locum, quam secundum merita nostra dari asserunt.1

B. Quæ sit hæresis Pelagianorum de gratia et libero arbitrio.

Pelagianorum hæresis, omnium recentissima, a Pelagio monacho exorta est. Hi Dei gratiæ, qua prædestinati sumus, et qua meruimus de potestate tenebrarum erui, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant hominem posse facere omnia divina mandata.2 Denique Pelagius a Fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiæ Dei ad ejus mandata facienda, non eam libero arbitrio præponebat, sed infideli calliditate supponebat, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quæ facere per liberum arbitrium jubentur, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique, Facilius possint, voluit credi, etsi difficilius, tamen posse homines sine gratia facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis præcedentibus meritis ab illo accepit nostra natura; ipso ad hoc tamen juvante nos per suam legem atque tantum doctrinam, ut discamus quæ facere et quæ sperare debeamus, non autem ad hoc per donum Spiritus Sancti, ut quæ didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur; caritatem autem negant divinitus dari, qua pie vivitur: ut scilicet sit donum Dei scientia, quæ sine caritate inflat, et non sit donum Dei ipsa caritas, quæ ut scientia non inflet, ædificat. Destruunt etiam orationes quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinæ Dei resistentibus ut convertantur ad Deum, sive pro fidelibus ut augeatur eis fides et perseverent in ea. Hæc quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei, qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Parvulos etiam sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci.

C. Hic ponit ea quibus suum confirmant errorem, verbis Augustini contra ipsum utentes.

Quod vero dicunt, sine gratia hominem per liberum arbitrium omnia jussa implere, hujusmodi inductionibus muniunt. Si, inquiunt, non potest ea facere homo quæ jubentur, non est ei imputandum ad mortem, sicut tu ipse, Augustine, in libro de Libero arbitrio asseris. Quis, inquis, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri ergo potest. Hoc testimonio Augustini Pelagius usus est, disputans adversus eum, imo adversus gratiam, sicut Augustinus in libro Retractationum illud et alia hujusmodi retractans commemorat, inquiens: In his itaque hujusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani suam nos tenuisse sententiam; sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est, qua peccatur et recte vivitur, quod his verbis egimus; sed ipsa nisi Dei gratia liberetur et ut vitia superet adjuvetur, recte a mortalibus vivi non potest. Ecce aperte determinat, ex quo sensu illa dixerit, inimicos gratiæ refellens.

Aug. de Libero arbit. lib. III, n. 50.

Id. Retract. lib. I, c. 9, n. 4.

D. Aliud testimonium Augustini ponit, quo Pelagius pro se utebatur.

Similiter autem innitebatur Pelagius verbis Augustini contra gratiam, quæ in libro de Duabus animabus dicit: Peccati, inquit, reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summæ iniquitatis et insaniæ est. His auditis, exsiliit Pelagius, dicens: Cur ergo parvuli et illi qui non habent gratiam, sine qua non possunt facere mandata divina, rei tenentur? — Hoc autem qua occasione dixerit, in libro Retractationum Pelagio respondens, aperit. Id enim contra Manichæos dixit, qui in homine duas naturas esse contendunt, unam bonam ex Deo, alteram malam ex gente tenebrarum, quæ nunquam bona fuit nec bonum velle potest: quod si esset, non videretur ei imputandum esse, si bonum non faceret.

Id. de Duab. anim. n. 17.

Id. Retract. lib. I, c. 15, n. 6.

E. Aliud quod videtur contradicere gratiæ Dei, addit.

Alibi etiam Augustinus dicit, quæ huic gratiæ contradicere videntur qua justificamur. Ait enim in libro contra Adimantum Manichæi discipulum: Nisi quisque

Id. Contra Adimant. c. 26. voluntatem suam mutaverit, bonum operari non potest; quod in nostra potestate esse positum Dominus docet, ubi ait: Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos, etc.3 Quod Augustinus in Retractationibus non esse contra gratiam Dei, quam prædicamus, ostendit. In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem; sed ea potestas nulla est, nisi a Deo detur, de quo dictum est: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.4 Quum enim hoc sit in potestate, quod quum volumus facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est; sed præparatur a Domino voluntas: eo ergo modo dat potestatem.

Aug. Retract. lib. 1, c. 22, n. 4.

F. Aliud testimonium ejusdem, quod videtur adversum.

Sic etiam intelligendum est quod in eodem ait, scilicet in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi ejus severitate mereamur: quia in potestate nostra non est, nisi quod nostram sequitur voluntatem: quæ quum præparatur a Domino, facile fit opus pietatis, etiam illud quod impossibile et difficile fuit.

Aug. Contra Adimant. c. 27. Retract. loc. cit.

G. Aliud testimonium.

In Expositione quoque quarumdam propositionum Epistolæ ad Romanos, quædam Augustinus interserit quæ videntur huic doctrinæ gratiæ adversari. Ait enim: Quod credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum Sanctum. Et paulo post: Nostrum est credere et velle; illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sanctum. Quæ qualiter intelligi debeant, Augustinus in libro Retractationum aperit, dicens: Verum est quidem, a Deo esse quod operamur bonum; sed eadem regula utriusque est, et volendi scilicet et faciendi; et utrumque ipsius est, quia ipse præparat voluntatem, et utrumque nostrum est, quia non fit nisi volentibus nobis. Illa itaque profecto non dixissem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Spiritus Sancti munera reperiri.

Id. in Rom. propos. LX, LXI.

Id. Retract. lib. 1, c. 23, n. 3, 2.

H. Adhuc addit aliud quod videtur contrarium.

Illud etiam diligenter est inspiciendum quod Augustinus in libro Sententiarum Prosperi ait, scilicet quod posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturæ est hominum; habere autem fidem, sicut habere caritatem, gratiæ est fidelium. Quod non ita dictum est tanquam ex libero arbitrio valeat haberi fides vel caritas, sed quia aptitudinem naturalem habet mens hominis ad credendum vel diligendum, quæ Dei gratia præventa credit et diligit: quod sine gratia non valet.

Sent. Prosp. CCCXVI.

I. Testimonio Hieronymi adstruit, quid tenendum sit de gratia et libero arbitrio: ubi triplex hæresis indicatur, scilicet Joviniani, Manichæi, Pelagii.

Pelagii Libellus fidei, n. 25.

Ibid. n. 26.

Id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus, quod Hieronymus in Explanatione fidei catholicæ ad Damasum Papam, Joviniani et Manichæi et Pelagii errores collidens, docet: Liberum, inquit, sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio; et tam illos errare qui cum Manichæo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare. Uterque tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Hæc est fides quam in catholica Ecclesia didicimus et quam semper tenuimus et tenemus.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ OCTAVÆ

DECLARATO quid de libero arbitrio et gratia catholice sit tenendum, nunc recitantur et reprobantur quidam errores hæretici contra hoc. Et primo recitatur error Pelagii superbi et incorrigibilis monachi, qui tamen fuit informiter doctus, multumque eruditus. Unde quidam exponunt de ipso illud in Apocalypsi, Stella magna cecidit de cœlo:5 ita quod propter eminentiam scientiæ suæ stella vocetur; qui de cœlo, id est militanti Ecclesia, in foveam hæreticæ cecidit pravitatis. Fuitque tempore Augustini, et ex libris ejus collegit quasdam auctoritates ad suorum munimen errorum, et scripserunt contra se invicem. Incidit quoque alios diversos errores, negando parvulos in originali concipi ac nasci peccato. Itaque motiva et auctoritates quas infelix et obstinatus Pelagius pro suis roborandis erroribus allegavit, ponit communiter Magister in textu, solvitque eas. Ultimo ex verbis S. Hieronymi tangit ac reprobat hæreticas falsitates Joviniani et Manichæi.

Footnotes

  1. Aug. Retract. lib. 1, c. 9, n. 3. ↩

  2. Id. de Hæresib. LXXXVIII. Coloss. I, 13. ↩

  3. Matth. xii, 33. ↩

  4. Joann. 1, 12. ↩

  5. Apoc. viii, 10. ↩

Chapter 200 of 271