Skip to the text

Quæstio 3

Postremo hic quæritur, An homo in hac vita sine gratia possit aliquam cognoscere veritatem.

Videtur quod non, quum de philosophis Rom. 1, 19. dicat Apostolus ad Romanos: Deus illis revelayit.

Dicendum, secundum Thomam, quod verorum quædam sunt naturaliter cognoscibilia, naturalique lumini proportionata; et hæc naturaliter queunt cognosci sine altioris luminis infusione. Aliqua vero rationem transcendunt, ut ea quæ sunt fidei futurorumque pure contingentium præcognitio certa; et hæc sine fide et gratia prophetiæ aut revelatione non queunt agnosci.1 Verumtamen, sicut præhabitum est, quidam dixerunt intellectum agentem esse substantiam separatam, ut Deum vel intelligentiam, nec intellectum nostrum possibilem aliquid de novo posse intelligere sine irradiatione illius intellectus agentis, sicut nec color potest videri sine lucis perfusione, et ita non posse nos quidquam de novo intelligere sine emissione hujusmodi radii spiritualis, qui est gratia gratis data. Verum ista opinio reprobata est supra.2 Intellectusque agens est quædam potentia animæ, ad cujus naturalem cognitionem non oportet concurrere superadditum lumen. Apostolus vero in verbis præallegatis sumit revelationem multum extense, pro quacumque intellectuali manifestatione naturalisque luminis communicatione. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima secundæ, quæstione centesima nona, scribit de hac re parumper profundius, et ni fallor, obscurius:3 Videmus, inquiens, in corporalibus ad omnem motum requiri motum primi moventis, scilicet cœli: ita quod quantumcumque ignis est calidus, non alteraret nisi per cœlestis corporis motum. Et sicut omnes motus corporales reducuntur in motum cœlestis corporis sicut in primum movens corporale; sic omnes motus et actus reducuntur in primum agens et movens simpliciter, quod est Deus. Hinc omnis actio et motio atque cognitio intellectus humani dependent a Deo. Nec potest intellectus in actum procedere, nisi Deo movente, sic quod ad cognitionem cujuscumque veri indiget homo divino auxilio, ut intellectus a Deo moveatur ad suum actum. Sed in his quæ naturaliter potest scire, non indiget semper nova illustratione superaddita naturali illuminationi. Hæc Thomas in Summa.

Quibus objici posset, hoc esse articulum Parisiis a domino Stephano episcopo et doctore damnatum, quod ignis non posset incendere stuppam sibi applicatam, motu cœli cessante.4 Et verum est, quod dominus Stephanus ille fuit post Thomam, et tempore magistri Henrici. Præterea verum est, quemadmodum in prima propositione libri de Causis et in ejus commentario habetur, quod in omni operatione causa prima plus influit, imo intimius et inseparabilius agit, quam quæcumque causa secunda: quod qualiter intelligendum sit, elucidatum est super primum.5 Unde quod S. Thomas hic scribit de motione intellectus humani a Deo ad actum in omni cognitione, certum est posse verificari de generali influentia Dei qua agit in omni agente. In multis autem etiam specialiter et supernaturaliter operatur. et formata, boni approbativa et amorosa, rum intelligere : ergo et sine tali gratia. procedit ex gratia.

Dictis demum ex Thoma concordat Richardus, dicendo : Est quædam veri cognitio ac boni volitio supra naturam, et quædam infra eamdem; et respectu utriusque cognitionis ac volitionis, indiget mens humana generali motione primi moventis. Quemadmodum enim nulla creatura posset subsistere nisi conservaretur virtute primi entis, sic conservata operari non posset nisi virtute primi moventis. Hæc est generalis influentia primi agentis, sine qua nulla creatura procedere valet in actum : ultra quam necessarium nobis est supernaturale adjutorium Dei in cognitione veri dilectioneque boni quæ naturalem facultatem transcendunt, etc., ut supra in Thoma.

Durandus demum hic aliqua scribit : Si accipiatur (inquiens) gratia pro habituali dono, aut illud erit gratum faciens, aut gratis datum. Si gratum faciens, sic sine gratia possumus quodcumque verum intelligere : quia talis gratia vel est idem quod caritas, vel non est sine caritate; sed sine caritate possumus quodcumque ve-

Hæc Durandus.

In quibus primo erroneum est quod dicit, gratiam non esse donum habituale creatum, ut supra ostensum est.6 Secundo quod dicit, gratiam si est, esse in voluntate : quod quamvis aliqui dicant, verius tamen putatur quod sit in essentia animæ, prout diffuse probatum est. Tertio quod dicit, perfectionem prioris non dependere a perfectione posterioris.7 Cognitio enim intellectus informis est imperfecta et nuda, nec meritoria nisi per caritatem formetur et perficiatur. Accidens quoque, ut scientia, virtus et consimilia, quædam sunt perfectiones et ornamenta substantiæ seu animæ, quæ non est ipsis posterior. — Alia quædam scribit Durandus contra præallegatos doctores, ut quod homo consentire possit his quæ sunt fidei sine habitu fidei : sicut hæreticus discedens in uno articulo fidei, credit in aliis. Verum hæc et consimilia impertinentia sunt, nec contra mentem doctorum, quia æquivoce subitur credere : quod si proprie capiatur, certum est quod sit elicitus fidei actus, ipsamque fidem præsupponens.

Footnotes

  1. Cf. p. 126 C et s. ↩

  2. p. 127 C'. ↩

  3. art. 1. ↩

  4. an. 1277. ↩

  5. tom. XX, p. 437 D' et s. ↩

  6. dist. xxvi, q. 1. ↩

  7. Ibid. q. 2. ↩

Chapter 203 of 271