Distinctio 30
A. Quod per Adam peccatum et pœna transit in posteros.
IN superioribus insinuatum est, licet ex parte (non enim perfecte sufficimus exponere), qualiter primus homo deliquerit, et quam pro peccato pœnam subierit; quibus adjiciendum est, peccatum simul ac pœnam per eum transisse Rom. v, 12. in posteros, sicut Apostolus ostendit, inquiens: Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, ita in omnes homines mors pertransiit.
B. Utrum illud peccatum fuerit originale, vel actuale.
Hic primo videndum est, quod fuit illud peccatum, originale scilicet, an actuale; et si de originali intelligatur, consequenter quid sit originale peccatum, et quare dicatur originale, et quomodo transierit vel pertranseat in omnes, diligenter investigandum est. Quibusdam placuit de peccato actuali Adæ illud accipere, asserentibus Ibid. 19. hoc Apostolum sensisse, quum inferius ait: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita, etc. Evidenter, inquiunt, etiam ipso nomine exprimit Apostolus peccatum quod per unum hominem intravit in mundum, scilicet inobedientiam. Inobedientia vero peccatum actuale est.
C. Quomodo intrasse in mundum dicunt.
Hoc autem dicunt intrasse in mundum, non traductione originis, sed similitudine prævaricationis; omnesque in illo uno peccasse dicunt, quia omnibus ille unus peccandi exemplum exstitit. Hoc male senserunt quidam hæretici, qui dicti sunt Pelagiani, de quibus Augustinus in libro de Baptismo parvulorum commemorat dicens: Sciendum est, inquit, hæreticos quosdam, qui nominati sunt Pelagiani, dixisse peccatum primæ transgressionis in alios homines non propagatione, sed imitatione transisse. Unde etiam in parvulis nolunt credere per Baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed eis dicitur, quia si Apostolus peccatum imitationis, non propagationis, intelligi voluisset, ejus peccati principem non Adam, sed diabolum diceret, de quo in libro Sapientiæ dicitur: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et quia non vult intelligi, hoc esse factum propagatione, sed imitatione, continuo subjunxit Scriptura: Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius.1 Imitantur quidem Adam quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei; sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus.2 Non est igitur accipiendum, peccatum Adæ transisse in omnes posteros imitationis tantum exemplo, sed propagationis et originis vitio.
Aug. de Peccat. meritis, lib. 1, n. 9.
Aug. op. cit. n. 10.
D. Hic aperit illud esse peccatum originale quod transit in posteros.
Et est illud peccatum originale, ut aperte Augustinus testatur, quod per Adam transivit in omnes per ejus carnem vitiatam concupisentialiter generatos. Ibidem.
E. Quid sit originale peccatum hie inquiritur.
Quod diligenter investigandum est quid sit. De hoc enim sancti Doctores sub obscuritate locuti sunt, atque scholastici doctores varia senserunt. Quidam enim putant, originale peccatum esse reatum pœnæ pro peccato primi hominis, id est debitum vel obnoxietatem qua obnoxii et addicti sumus pœnæ temporali et æternæ, pro primi hominis actuali peccato: quia pro illo, ut aiunt, omnibus debetur pœna æterna, nisi per gratiam liberentur. Juxta horum sententiam oportet dici, originale peccatum nec culpam esse nec pœnam. Culpam non esse ipsi fatentur; pœna quoque, secundum eos, esse non potest: quia si debitum pœnæ originale peccatum est, quum debitum pœnæ non sit pœna, nec originale peccatum est pœna. Quod etiam quidam eorum admittunt, dicentes, in Scriptura originale peccatum sæpe nominari reatum, et reatum ibi intelligunt, ut dictum est, obnoxietatem pœnæ; et ea ratione asserunt peccatum originale dici esse in parvulis, quia parvuli pro illo primo peccato rei sunt pœnæ, sicut pro peccato iniqui parentis aliquando exsulant filii secundum justitiam fori.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 11.
F. Quod originale peccatum sit culpa, auctoritatibus probat.
Sed quod originale peccatum culpa sit, pluribus Sanctorum testimoniis edocetur. Super Exodum, ubi dicitur: Primogenitum asini mutabis ove, Gregorius ait: Omnes
Paterius, Expos. V. T. lib. II, c. 20. in peccatis nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus; unde et voluntate nostra peccatis implicamur. Ecce culpam originalem dixit nos trahere; unde constat originale peccatum culpam esse. Augustinus quoque, in libro de Natura et gratia, de hoc eodem sic ait: Omnes, ut ait Apostolus, peccaverunt, utique vel in se ipsis, vel in Adam, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter contraxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed omne necavit genus humanum: quia ex eo damnationem simul et culpam suscepimus. Idem super psalmum quinquagesimum: Quod de corpore mortuo seminatur, cum vinculo peccati originalis nascitur et mortis. Ideo igitur se in iniquitatibus conceptum dicit David, quia in omnibus trahitur iniquitas ex Adam et vinculum mortis: nemo enim nascitur, nisi trahens pœnam et meritum pœnæ. Meritum autem pœnæ peccatum est. Omnis ergo qui nascitur per carnis concupiscentiam, peccatum trahit. Peccatum itaque originale culpa est, quam omnes concupisentialiter concepti trahunt. Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est: Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subjectum; et ob hoc natura iræ nasci filium, a qua nullus liberatur nisi per fidem mediatoris Dei et hominum. His et aliis auctoritatibus evidenter ostenditur, peccatum originale culpam esse, et in omnibus concupisentialiter genitis trahi a parentibus.
Aug. de Natura et gratia, n. 4.
Id. Hypognost. lib. III, n. 4.
Id. in ps. l. n. 10.
Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 69.
G. Quid sit quod dicitur peccatum originale, scilicet fomes peccati, id est concupiscentia.
Nunc superest videre quid sit ipsum originale peccatum, quod quum non sit actuale, non est actus sive motus animæ vel corporis. Si enim actus est animæ vel corporis, actuale utique peccatum est; sed actuale non est: non est ergo actus vel motus. Quid ergo originale peccatum dicitur? Fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quæ dicitur lex membrorum, sive languor naturæ, sive tyrannus qui est in membris nostris, sive lex carnis. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum: Est in nobis concupiscentia, quæ non est permittenda regnare. Sunt et ejus desideria, quæ sunt actuales concupiscentiæ: quæ sunt arma diaboli, quæ veniunt ex languore naturæ. Languor autem iste tyrannus est, qui movet mala desideria. Si ergo vis esse victor tyranni, atque inermem inimicum invenire, non obedias concupiscentiæ malæ. His verbis satis ostenditur fomitem peccati esse concupiscentiam.
Aug. de Concup. n. 8.
Id. Sermo 30, n. 6.
H. Quid nomine concupiscentiæ intelligitur, quæ dicitur fomes peccati.
Nomine autem concupiscentiæ non actum concupiscendi, sed vitium primum significavit, quum eam dixit legem carnis. Unde idem in tractatu de Verbis Apostoli ait: Semper pugna est in corpore mortis hujus, quia ipsa concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus; quotidie minui potest, finiri non potest. Quæ autem est concupiscentia cum qua nati sumus? Vitium utique est, quod parvulum habilem concupiscere facit, adultum etiam concupiscentem reddit. Sicut enim in oculo cæci in nocte vitium cæcitatis est, sed non apparet, nec discernitur inter videntem et cæcum nisi luce veniente; sic in puero vitium esse non apparet, donec ætatis provectioris tempus occurrat. Ex his datur intelligi quid sit originale peccatum, scilicet vitium concupiscentiæ, quod in omnes concupiscentialiter natos per Adam intravit, eosque vitiavit. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum: Adam præter imitationis exemplum, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiæ suæ tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Unde Apostolus recte ait: In quo omnes peccaverunt. Circumspecte et sine ambiguitate dicit hoc Apostolus. Sive enim intelligatur, in quo homine, sive in quo peccato, sanum est. In Adam enim omnes peccaverunt ut in materia, non solum ejus exemplo, ut dicunt Pelagiani.3 Omnes enim ille unus homo fuerant, id est, in eo materialiter erant. Manifestum est itaque, omnes in Adam peccasse quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit, omnes nati sunt sub peccato. Ex eo igitur sicut cuncti constituti sunt peccatores, ita et in illo uno peccato quod intravit in mundum, recte omnes dicuntur peccasse: quia sicut ab illo uno homine, sic ab eodem uno peccato immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi baptismum absolvantur. Alia ergo sunt propria peccata, in quibus tantum peccant quorum peccata sunt; aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt, id est, ex quo omnes peccatores constituti sunt.
Aug. Sermo 161, n. 5.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 11.
Aug. de Peccat. meritis, lib. 1, n. 10.
Aug. op. cit. n. 11.
I. Quid sit peccatum in quo omnes peccaverunt, scilicet originale, quod ex inobedientia processit.
Hoc est originale peccatum, quo peccatores nascuntur omnes concupisentialiter geniti: quod ex Adam, sive ex ejus inobedientia, emanavit et in posteros demigravit. Unde Apostolus consequenter per inobedientiam unius hominis multos dicit Rom. v, 19. constitutos esse peccatores, quæ est actuale peccatum. Quum autem dixerit, per unum hominem peccatum intrasse in mundum et in eo omnes peccasse, de originali dictum esse oportet accipi.
K. Ex quo sensu dictum est, Per inobedientiam unius multi constituti sunt peccatores.
Quod ergo ait, Per inobedientiam unius multi constituti sunt peccatores, eo sensu dictum esse intelligendum est, quia ex inobedientia Adæ, scilicet ex peccato actuali Adæ, processit originale peccatum, quo omnes peccatores nascuntur, ut et in illo esset et in omnes transiret.
L. Quod peccatum originale in Adam fuit, et in nobis est.
Aug. de Nuptiis et Concup. lib. II, n. 47.
Unde Augustinus Juliano hæretico, nullum peccatum in parvulis esse contendenti, respondens, aperte asserit peccatum originale ex voluntate Adæ processisse, ac per ejus inobedientiam in mundum intrasse. Quærit enim Julianus, per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens : Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui condidit. Per quas igitur rimas inter tot præsidia innocentiæ peccatum fingis ingressum? Et respondet sancta pagina : Per unum hominem peccatum intravit in mundum. Per unius inobedientiam, ait Apostolus. Quid quærit amplius? quid quærit apertius? Item inquit Julianus : Si per hominem peccatum intravit in mundum, peccatum vel ex voluntate est, vel ex natura est. Si ex voluntate est, mala voluntas est quæ peccatum facit; si autem ex natura est, mala est natura. Cui respondeo : Ex voluntate peccatum est. Quærit forte, utrum originale peccatum ex voluntate sit. Respondeo, prorsus et originale peccatum ex voluntate esse : quia hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut in illo esset et in omnes transiret.
Ibid. n. 48.
M. Objectio quorumdam contra id quod supra dictum est, omnes in Adam fuisse homines.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 10.
Ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic objiciunt, dicentes : Non omnis caro quæ ab Adam traducta est, in eo simul exsistere potuit, quia multo majoris quantitatis est quam fuerit corpus Adæ : in quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt. Quocirca verum non esse asserunt, substantiam uniuscujusque in primo fuisse parente.
N. Responsio, ubi aperitur qualiter fuerunt in Adam secundum rationem seminalem, et quomodo ex eo descenderunt, scilicet lege propagationis.
Ibidem.
Quibus responderi potest, quod materialiter atque causaliter, non formaliter, dicitur fuisse in primo homine omne quod in humanis corporibus naturaliter est, descenditque a primo parente lege propagationis, et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte, et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, quæ scilicet per propagationem descendit ab Adam. Transmisit enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum quando eos procreavit, id est, aliquid modicum de massa substantiæ ejus divisum est, et inde formatum est corpus filii, suique multiplicatione sine rei extrinsecæ adjectione auctum est; et de illo ita augmentato aliquid inde separatur, unde formantur posterorum corpora; et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis usque ad finem humani generis. Itaque diligenter ac perspicue intelligentibus patet, omnes secundum corpora in Adam fuisse per seminalem rationem, et ex eo descendisse propagationis lege.
O. Auctoritate et ratione probatur, nihil extrinsecum converti in humanam substantiam quæ ab Adam est.
Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis naturam transeat, Veritas in Evangelio significat, dicens: Omne quod intrat in os, in ventrem vadit et in secessum emittitur.4 Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo: Puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget quam habiturus erat, si viveret usque ad ætatem triginta annorum, nullo vitio corporis impeditus. Unde ergo illa substantia, quæ adeo parva fuit in ortu mortua, in resurrectione tam magna erit, nisi sui in se multiplicatione? Unde apparet quod etiam si viveret, non aliunde, sed in se augmentaretur illa substantia, sicut costa de qua facta est mulier, et sicut panes evangelici.56 Non infitiamur tamen quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant, sed non in veritatem humanæ naturæ, quæ a primis descendit parentibus, quæ sola in resurrectione erit; reliqua vero caro in quam cibi transeunt, tanquam superflua in resurrectione deponetur, quæ tamen ciborum aliarumque rerum fomentis coalescit.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ
POSTQUAM tractavit Magister de originali peccato pro parte, jam prosequitur de eodem, primo inquirens qualiter transfundatur in posteros; secundo, quid sit ipsum originale peccatum, et cur originale dicatur. Quocirca inducit quorumdam errores hæreticos. Tertio, principaliter manifestat atque exponit quædam sanctorum Patrum dicta difficilia intellectu, videlicet: quo sensu peccatum originale dicatur fomes peccati, qualiter etiam concupiscentia nominetur originale peccatum seu fomes peccati. Quocirca exponit quasdam Scripturæ auctoritates ad propositum pertinentes. Et circa hoc introducit quæstionem difficilem, scilicet qualiter omnes posteri Adæ fuerunt in eo; atque hoc discutiendo, incidit specialem opinionem, puta quod nihil extrinsecum convertatur in veritatem naturæ humanæ.
Footnotes
Chapter 207 of 271