Skip to the text

Quæstio 6

S Exto quæritur, Utrum decisio seminis et productio prolis sint ex substantia generantis.

Videtur quod sic. Primo, quia secundum Damascenum, generatio est opus naturæ ex substantia generantis producens id quod generatur. Superfluum vero alimenti non est aliquid substantiæ generantis. Communiter quoque asseritur quod pater est res ex sua substantia generans filium, atque quod filius sit res genita ex substantia patris. — Secundo, teste Augustino, omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam. Corpulenta autem substantia non descendit a parentibus nisi semine mediante. Ergo semen a proximo parente traductum, non est ex alimenti superfluo, nec ex eo quod ex alimento conversum est, sed ex eo quod generans a suo accepit parente. — Tertio, si semen esset ex superfluo alimenti, non sequeretur ex ejus decisione debilitatio generantis, sed alleviatio potius : cujus oppositum experientia pandit. — Quarto, idcirco filius patri suo frequenter potissime assimilatur, quia ex ejus semine natus est; interdum vero assimilatur non solum patri, sed et avo ac proavo et atavo : ergo ex omnibus illis semen successive descendit, et tamen in illis non fuit superfluum alimenti patris proximi. — Quinto, si ex superfluo alimenti esset semen, sequeretur quod proles sæpe plus attineret bovi aut porco, quam progenitoribus suis : ex alimento enim carnis brutorum illorum generatum esset semen.

C In contrarium sunt auctoritas, et rationes Philosophi quinto de Animalibus, ubi dupliciter probat, quod semen sit superfluum alimenti. Primo, quoniam semen naturaliter est in corpore animalis. Sed quidquid naturaliter est in corpore animalis : aut est pars ejus, ut caro, pes, manus; aut est superfluum ejus, ut lac et urina. Semen autem non est pars organica, quum simile sit in toto et parte, quod organicis non convenit partibus; nec est de partibus consimilibus, quum in constitutionem membrorum non veniat quemadmodum partes consimiles in organicorum constitutionem membrorum : restat ergo quod sit superfluum alimenti. — Secundo, quoniam si semen non est tale superfluum, oportet quod resolvatur a membris, et ita per decisionem amitteret suam naturam ac formam et corrumperetur, sicque perderet virtutem et naturam membrorum, ex quibus descinderetur : ergo non esset principium generandi consimile, quum generatum virtualiter contineatur in semine ac gignente. — Ad idem ponit Philosophus tria signa. Unum est, quod nullum dissolutum a corpore habet in eo locum determinatum, sed vagatur per corpus; semen autem habet determinatum locum in corpore, scilicet vias seminales: ergo superfluum est, non decisum de membrorum substantia. Secundum signum est, quod natura alleviatur per emissionem superflui, nunquam autem per dissolutionem ejus quod est de substantia membri; sed natura quandoque per seminis effusionem alleviatur: non ergo a membris dissolvitur. Tertium signum est, quod ubi minus invenitur de superfluo alimenti, ibi et minus de semine: hinc in pueris non est semen, quia superfluum nutrimenti in augmentum convertitur. Unde et homines pingues pauci sunt seminis et modicæ generationis, quia superfluum alimenti in pinguedinem vertitur. Hinc quoque animalia quantitatis majoris minus habent de semine secundum proportionem corporis sui, et paucæ sunt generationis, quoniam multo indigent nutrimento, ut patet in elephante. Si autem semen esset dissolutum, esset contrario modo, quoniam ex majori corpore fieret dissolutio major.

Ad hæc Alexander respondet: De hac quæstione diversæ sunt opiniones, quas propter difficultatem materiæ expedit declarare. Quidam Magistro consentientes, dicunt quod Adam transmisit de sua substantia modicum quid in corpora posterorum, quod sine extrinseca additione multiplicatum est in se ipso, per modum in præcedenti quæstione expressum. Denique, ad ostendendum quomodo hoc exsistat possibile, dicunt quod materia quæ est in minimo aeris, hoc modo sufficiens est ut ex ea fiat quasi infinitum: non solum alterius speciei, ut terræ aut ignis, sed item ejusdem, ut aeris. Eadem ratione, quum semen decisum ab Adam habuerit in se quatuor elementa in minimo terræ quod fuit in semine illo, fuit materia sufficiens quasi ad infinitam terram, p. 401 A ets. atque in minimo aquæ quasi ad infinitam aquam, et similiter de aere et de igne: sicque in semine illo fuit materia sufficiens quasi ad homines infinitos. Non dico materia nuda, sed materia cum rationibus seminalibus. Materia namque (ut dicunt) quæ est sub modico aere, est possibilis ad tantam extensionem, quantæ est totus aer, imo quod tantus aer inde fieri posset, quantus est aer universi, ut tactum est in quæstione præcedenti. Dicitur ergo secundum istam opinionem, quod in semine a parentibus deciso ad procreationem prolis, est duplex natura: una ad id quod requiritur ad partes secundum materiam, et illa habet vim augmentativam per nutrimenti susceptionem; alia ad id quod requiritur ad partes secundum speciem, et illa habet vim augmentativam per multiplicationem. Quantum ergo ad id quod in nobis est partium secundum materiam, est descensus secundum propagationem a primo homine; quantum vero ad id quod in nobis est secundum speciem, est augmentatio secundum multiplicationem. Alii sunt contrariæ opinionis, dicentes semen multiplicari non posse sine extrinseca additione. — Hæc Alexander. Qui de ista quæstione scribit prolixe, et cuncta quæ inde conscribit, ad præcedentem pertinent quæstionem. Nam ex illius solutione, hujus dependet solutio pro maxima parte. Nempe secundum Magistri opinionem, semen quod est veritas naturæ corporalis in prole, non est ex alimenti superfluitate, sed ex substantia Adæ.

At vero Thomas clarius scribens: Hinc (inquit) sunt tres opiniones. Una, quod semen est pars decisa ab eo quod est de substantia membri, ita quod tota substantia seminis est ex humido radicali, ex quo primo principaliterque substantiam membrorum dicunt componi, quod ex generantis substantia tractum est. Et quia supra substantiam seminis in generato nil additur quod sit ad veritatem naturæ ipsius pertinens, ut dicunt, idcirco secundum eos, totum quod est de veritate naturæ in

Cf. p. 396 D', 401 C'. filio, fuit in patre de veritate naturæ ejus exsistens; sicque ascendendo consequitur, quod quidquid est de veritate naturæ in cunctis hominibus, totum actualiter fuit in Adam. Denique, ista opinio a quibusdam philosophis antiquitus posita fuit et a quibusdam theologis, ut a Magistro, diversimode tamen motis. — Quidam enim antiquorum philosophorum, præsertim Anaxagoras, dixerunt generationem non fieri nisi per congregationem similium partium, quæ prius inerant generanti, ita quod nihil in naturam carnis transiret quod prius caro non fuerit: sic quod ad generationem carnis et ossis in prole exigetur aliquid de carne et ossibus patris resolvi, sicque de aliis membris ac partibus corporis. Quidam vero totam virtutem agendi attribuentes materiæ, quam solam rerum totam substantiam esse putabant, invenire nequibant causam assimilationis filii ad patrem in singulis partibus, nisi per hoc quod materialiter aliquid de singulis membris resolveretur. Verum harum opinionum radices ac rationes a philosophis sequentibus sufficienter sunt reprobatæ per hoc, quod materia transmutatur de forma in formam, ut sic quod prius naturam carnis non habuit, postea habeat eam. Similiter virtus activa est ex parte formalis principii; unde et causa assimilationis filii ad patrem est virtus formativa in semine. — Magister autem et ei consentientes, ad hanc positionem inducti sunt ex traductione originalis peccati, quasi in similem errorem cum prioribus declinantes, quasi traductio originalis peccati esse non possit, nisi materia posterorum in primis parentibus fuerit dum peccabant, ut sic assimilatio in peccati corruptione sit secundum convenientiam in materia, non secundum rationem virtutis activæ. Cujus oppositum Augustinus expresse asserit, dicens quod non propter hoc in nobis originale peccatum est, quod ex Adam secundum corpulentam substantiam propagati sumus: sic enim etiam in Christo originale fuisset; sed quia secundum seminalem rationem concupiscentialiter ex ipso descendimus. Unde opinio illa in quæstione præhabita satis est improbata.

Alia opinio est, quod semen non solum sit ex humido radicali ex parentibus deciso, sed ex ipso simul cum humido nutrimentali quod fuit superfluum alimenti in patre, et quod totum hoc erit humidum radicale in filio pertinensque ad veritatem naturæ humanæ in ipso primo modo; sicque aliquid ejus quod in nobis est de veritate naturæ humanæ, fuit etiam de veritate humanæ naturæ in patre et ejus parente, et sic usque ad Adam; per quem modum omnes in ipso exstitimus secundum corpulentam substantiam. Sed quamvis opinio ista evadat inconvenientia aliqua contra primam inducta, non tamen potest evadere omnia. Primo quoniam præinductæ rationes et signa Philosophi evidenter convincunt, quod semen nullo modo ex membris sit resolutum.1 Unde eisdem rationibus improbatur opinio ponens totem semen esse aliquid resolutum vel partem ipsius. Item juxta opinionem istorum, augmentatio fieret per admixtionem, sicque minus de veritate humanæ naturæ esset in filio quam in patre: velut si vino aqua commisceatur, et parti vini divisæ ab illo vino admisceatur iterum aqua, sicque deinceps, constat quod virtus vini semper minor erit in sequenti vino, quousque omnino deficiat.

Tertia opinio est Philosophi, quod semen sit totaliter de superfluo alimenti. Vult enim quod semen non sit aliquid resolutum a toto, sed illud quod est dispositum et habens naturam ut conveniat toti. Agens quippe assimilat sibi patiens pro posse: hinc alimentum post ultimam digestionem, antequam convertatur in membra, quasi perfectam similitudinem totius corporis consecutum est virtualiter, etsi non actu: ideo virtus est in eo, per quam totum corpus prolis potest formari. Quumque vis nutritiva ex alimento ita assimilato assumpserit tantum, quantum ad nutrimentum membrorum requiritur sive ad augmentum, tunc residuum quod vocatur digestionis superfluum, vis nutritiva ministrat generativæ, atque ex hoc resultat seminis substantia. Huic opinioni consentio, quoniam rationabilior ceteris esse videtur.

Ad primum ergo dicendum, quod generatio in viventibus dicitur esse ex substantia generantis, id est ex decisione ejus quod fuit conveniens converti in substantiam generantis, imo in proxima disposizione ad hoc. Nam et sanguis dicitur esse aliquo modo de substantia generantis, et multo plus semen quod est ad ulteriorem digestionem perductum. — Ad secundum, quod omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam: non quod corpora nostra fuerint actu in ipso, ut corpulenta substantia, sed quia materia ex qua formatum est corpus uniuscujusque, virtualiter fuit in Adam tanquam in principio originaliter effectivo. Unde secundum hoc patet, qualiter differt in Adam fuisse secundum corpulentam substantiam tantum, et secundum rationem seminalem.

Ad constitutionem namque corporis humani duo exiguntur, videlicet materia ex qua corpus formatur, quæ dicitur corpulenta substantia, et virtus formans, quæ dicitur ratio seminalis: quorum utrumque est originatum ab Adam; et qui per coitum descendunt ab ipso, fuerunt utroque modo in eo. Christus vero ex Virgine natus, cujus utique corpus Spiritus Sanctus formavit ex materia a beatissima Virgine ministrata, fuit in Adam solum secundum corpulentam substantiam. — Ad tertium, quod ex immoderato coitu debilitatio oritur, quia non solum emittitur superfluum, sed etiam quod necessarium erat ad nutritionem membrorum: imo ut quintodecimo de Animalibus dicitur, ex immoderantia coitus sanguis loco seminis emittitur. — Ad quartum responsio patet ex dictis. Causa namque assimilationis prolis ad patrem est ex virtute activa agentis. Et ex eadem causa activa sumitur ratio cognationis, non ex parte materiæ. Propter quod quinto Metaphysicæ scribit Philosophus, quod homo est magis de genere sui patris quam matris, quum a patre recipiat formam, quia vis formativa est in semine patris, a matre autem materiam. Per quod habetur ad quintum solutio. — Hæc Thomas in Scripto, et eadem scribit in prima parte, quæstione ultima.

Concordant Richardus, Durandus, et alii multi. Petrus vero ponit qualiter quælibet harum opinionum queat defendi.

Albertus autem in aliquibus locis conscribit, quod semen sit de substantia generantis. Et in sequenti distinctione ad istam quæstionem respondens: In veritate, inquit, omnes Doctores sancti, Hieronymus, Augustinus, Gregorius, Beda, Strabus, et Magister in Sententiis, in hoc conveniunt, quod secundum corpulentam substantiam propagatio hominum facta est ex Adam, ita quod modicum corporis Adæ decisum ab ipso transivit in generationem filiorum suorum:2 quod multiplicatum in se ipso virtute divina, est augmentatum in totam quantitatem corporum omnium posterorum ipsius. Et quoniam credimus tantos Patres per inspirationem hoc dixisse, non licet contradicere eis. — De hoc Albertus plura, quæ in præhabitis Alexandri verbis habentur, conscripsit: quæ si ita se haberent, videretur præinducta responsio Thomæ minus idonea. Verumtamen idem Albertus distinctione tricesima prima sub quæstione hac præcedente:3 Magister, ait, in Sententiis dicit, quod per multiplicationem corporis seu seminis Adæ in se ipso, facta est propagatio omnium posterorum ejus ab ipso. Sed quia ex hoc sequitur, quod totum opus naturæ quod fit per generationem, sit miraculosum, probabilius dicitur juxta Augustinum, quod hoc fiat per divisionem corpulentæ substantiæ in infinitum. Quod dictum Alberti non videtur prædictis ipsius verbis concordare, etc.

Footnotes

  1. p. 408 A. ↩

  2. Summ. th. 2ª part. q. 110. ↩

  3. Ibidem. ↩

Chapter 213 of 271