Distinctio 32
A. Quomodo originale peccatum dimittatur in Baptismo, quum et post sit illa concupiscentia quæ dicitur originale peccatum.
QUONIAM supra dictum est originale peccatum esse vitium concupiscentiæ, assignatumque quomodo a parentibus trahatur et originale dicatur;1 superest investigare, quomodo in Baptismo dimittatur, quum etiam post Baptismum remaneat concupiscentia quæ ante fuerat. Unde videtur vel peccatum originale non esse concupiscentiam, vel non remitti in Baptismo. Manet quippe, ut ait Augustinus, in corpore mortis hujus carnalis concupiscentia, cujus vitiosis desideriis non obedire præcipimur;2 quæ tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus. Sed licet remaneat concupiscentia post Baptismum, non tamen dominatur et regnat sicut ante : imo per gratiam Baptismi mitigatur et minuitur, ut post dominari non valeat, nisi quis reddat vires hosti, eundo post concupiscentias. Nec post Baptismum remanet ad reatum, quia non imputatur in peccatum, sed tantum pœna peccati est; ante Baptismum vero pœna est et culpa.
B. Quod originale peccatum duobus modis dimittitur, scilicet extenuatione sui et solutione reatus.
Duplici ergo ratione peccatum originale dicitur dimitti in Baptismo : quia per gratiam Baptismi vitium concupiscentiæ debilitatur atque extenuatur, ita ut jam non regnet, nisi consensu reddantur ei vires, quia et reatus ipsius solvitur. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : Gratia per Baptismum id agitur ut vetus homo crucifigatur, et corpus peccati destruatur, non ita ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo quæ inerat nato.3 Nam si post Baptismum vixerit, in carne habet concupiscentiam cum qua pugnet, eamque adjuvante Deo superet, si tamen non in vacuum gratiam ejus suscepit.4 Non itaque hoc præstatur in Baptismo, nisi forte miraculo ineffabili Creatoris, ut lex peccati quæ est in membris, prorsus exstinguatur et non sit, sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatumque est, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit, habeatur; ipsa vero concupiscentia, soluto reatus vinculo quo per illam diabolus animam retinebat et a suo Creatore separabat, maneat in certamine. — Ecce hic aperte ostendit, ea ratione dimitti in Baptismo: non quia non maneat post Baptismum, sed quia reatus in Baptismo aboletur. Deinde idem ipse ostendit, eo modo etiam dimitti in Baptismo, quia Baptismi gratia concupiscentia ipsa mitigatur et minuitur, in eodem libro ita dicens: Lex carnis, quam Apostolus appellat peccatum quum ait, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, non sic manet in membris eorum qui ex aqua et Spiritu Sancto renati sunt, tanquam non sit ejus facta remissio, ubi omnino plena fit remissio peccatorum; sed manet in vetustate carnis tanquam superatum et peremptum, nisi illicito consensu quodammodo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur. — Hic aperte insinuatur, in Baptismo concupiscentiam debilitari, ex quo et dicitur dimitti, non solum ideo quia reatus ibi solvitur. Quem remissionis modum aliis etiam pluribus testimoniis Scriptura edocet. Ait enim Augustinus contra Julianum: Lex quæ in membris est, vitium carnis est, quod ex pœna peccati et ex traduce mortis provenit. Sed lex ista quæ est in membris, remissa est regeneratione spirituali, et manet in carne mortali. Remissa est, quia reatus solutus est sacramento quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra quæ dimicant etiam fideles. Idem in sermone quodam de Concupiscentia carnis: Per gratiam Baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse concupiscentiæ reatus cum quo eras natus, et quidquid antea consensisti malæ concupiscentiæ, sive cogitatione, sive locutione, sive actione. Idem in libro de Nuptiis et concupiscentia: Concupiscentia carnis, licet in regeneratis jam non deputetur in peccatum, quæcumque tamen proles nascitur, obligata est originali peccato. Item: Dimittitur concupiscentia carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut non imputetur in peccatum. Hoc est enim non habere peccatum, non esse reum peccati. Quomodo ergo alia peccata prætereunt actu et remanent reatu, ut homicidium et similia: ita converso fieri potest, ut concupiscentia prætereat reatu et remaneat actu. — Ex prædictis evidenter monstratur, quomodo peccatum originale in Baptismo remittatur.
Aug. de Peccat. meritis, lib. II, n. 45. Rom. VI, 12. Joann. III, 5.
Id. Contra Julian. lib. II, n. 5.
Id. Sermo 155, n. 9.
Id. de Nuptiis, lib. I, n. 27-29.
C. De fœditate quam caro ex libidine coitus contrahit, utrum in Baptismo diluatur.
Solet autem hic quæri, utrum et ipsa caro in Baptismo ab illa fœditate purgetur quam in conceptione ex concupiscentia libidinosa contraxit. Quibusdam videtur, quod sicut anima a reatu purificatur, ita et caro ab illa pollutione purgatur, ut sicut duobus completur mysterium Baptismi, scilicet aqua et Spiritu, ita ibi duo purgentur, anima scilicet a reatu, et caro ab illa contagione: quod quidem probabile est. Alii vero putant, tantum animam ibi mundari, carnem vero non ab illa fœditate purgari. Si vero remanet illa fœditas usque ad procreationem filiorum, quæ fit in concupiscentia carnis, videtur natura carnis magis ac magis corrumpi, et magis corrupta videtur caro prolis quam parentis: quia de carne pollutionem quam habuit a conceptu retinente trahitur polluta, et in concupiscentia concipitur, unde et polluitur, et ita ex duplici causa contaminatur. Unde et major videtur pollutio carnis in prole quam fuerit in parente. Ad quod illi dicunt, quia licet caro prolis ex carne fœda seminetur et in concupiscentia concipiatur, non tamen fœditatem majorem trahit quam caro unde seminatur, habuit. Quamvis, etiam si fœdior atque immundior sit caro prolis, et ideo magis corrupta quam caro parentis, non tamen (ut aiunt) fit præjudicium veritatis, quia nec absurdum esse dicunt, si carnis natura magis in posterioribus corrupta trahatur, neque ex ipsa magis corrupta anima amplius inficiatur.
D. Ex quo auctore sit illa concupiscentia, Deo scilicet vel alio.
Præterea quæri solet, utrum concupiscentia, quæ post Baptismum remanet et tantum pœnalitas est, ante Baptismum vero pœna erat et culpa, ex Deo auctore sit vel ex alio. Ad quod breviter respondentes dicimus, quia in quantum pœna est, Deum habet auctorem; in quantum vero culpa est, diabolum sive hominem habet auctorem.
E. Qua justitia animæ mundæ ex creatione illud peccatum imputetur, quum non possit vitare.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 12.
Solet etiam quæri, qua justitia teneatur illo peccato anima innocens a Deo creata, quum non sit in potestate sua illud vitare. Non enim per liberum arbitrium illud committitur, quia non prius est anima quam illi peccato est obnoxia. Ad hoc quidam dicunt ideo animam ream esse illius peccati, licet munda a Deo sit creata, quia quum infunditur corpori, condelectatur carni, ex quo peccatum contrahit. Quod si esset, jam non originale, sed actuale diceretur. Potius ergo ideo recte potest dici imputari animæ illud peccatum quod ex corruptione corporis inevitabiliter trahit, quia ut ait Augustinus in libro de Civitate Dei, non fuit corruptio corporis quæ aggravat animam, causa primi peccati, sed pœna; nec caro corruptibilis animam peccatricem fecit, sed peccatrix anima carnem corruptibilem fecit.
Aug. de Civit. Dei, lib. XIV, c. 3, n. 2.
F. Utrum illud peccatum sit voluntarium vel necessarium.
Hugo, ubi supra.
Aug. Retract. lib. I, c. 13, n. 5.
Illud etiam non immerito quæri potest, utrum peccatum originale debeat dici voluntarium, vel necessarium. Et necessarium potest dici, quia vitari non potest; unde et Propheta dicit: De necessitatibus meis erue me.5 Et voluntarium non incongrue appellatur, quia ex voluntate primi hominis processit, ut Augustinus in primo libro Retractationum ostendit, dicens: Illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, quum adhuc non utantur libero arbitrio voluntatis, non absurde vocatur voluntarium, quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo hereditarium.
G. Quare Deus animam corpori jungit, sciens eam inde maculari, et ideo damnari.
Si vero quæritur, cur Deus, qui fecit animam ipsam sine macula et scit eam ex corporis conjunctione maculam peccati contrahere, et aliquando ante Baptismum sejungi ab ipso corpore, et sic damnari, eam corpori jungit;6 respondemus ex altitudine judiciorum Dei id provenire, et nec injuste hoc a Deo fieri. Ipse enim non incongrue humanæ conditionis modum quem a principio instituit, licet peccata hominum intercesserint, sine immutatione continue servat, corpora de materia a principio sine vitio facta fingens, animasque de nihilo creans, eorumque conjunctione hominem perficiens. Quum ergo utraque hominis natura a Deo sine vitio sit instituta, licet a se peccato sit vitiata, non ideo immutabilis Deus humanæ conditionis primariam legem mutare debuit, sive ab hominum multiplicatione desistere.
H. An anima sit talis qualis a Deo creatur.
Hic a quibusdam quæri solet, utrum anima talis sit ante Baptismum, qualis a Deo creatur.7 Quod non esse, probare conantur hoc modo. Anima in corpore creatur, in cujus conjunctione peccato maculatur. Quam cito ergo est, peccatum habet; nec prius fuit quam peccatum habuit. Non est ergo talis qualis a Deo creatur. Creatur enim a Deo innocens et sine vitio, et nunquam talis est. Ad quod dici potest, quia non omnino talis est qualem eam Deus fecit. Deus enim bonam eam fecit, et bonitatem ei sine corruptione indidit. Et dicitur illa naturalis bonitas quam in creatione a Conditore suscepit: quam bonitatem per peccatum penitus non amisit, sed vitiatam habuit, quam Deus tamen sine vitio fecit. Si enim res bona non esset anima, in ea malum esse nequiret, quum non possit malum esse nisi in bono, ut post dicetur. Non ergo omnino talis est anima qualis a Deo est creata: sicut quis pollutas habens manus, non tale habuit pomum, quale ego dedi mundis manibus; ego enim dedi mundum.
I. An animæ ex creatione sint æquales in donis naturalibus.
Illud quoque non incongrue quæri solet, utrum omnes animæ ex creatione æquales sint, an aliæ aliis excellentiores.8 Pluribus non irrationabiliter videtur, quod ex ipsa creatione aliæ aliis excellant in naturalibus donis, ut in essentia alia aliis sit subtilior et ad intelligendum memorandumque habilior, utpote acutiori ingenio et perspicaciori intellectu prædita. Quod non improbabiliter dicitur, quum in angelis ita fuisse constet. Et licet naturalibus donis aliæ præ aliis polleant, tamen ante
Baptismum a corpore discedentes parem pœnam, et post Baptismum statim æqualem coronam sortiuntur, quia ingenii acumen vel tarditas præmium vel pœnam in futuro non collocat.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SECUNDÆ
POSTQUAM jam tractavit Magister, quid sit originale peccatum, et qualiter contrahatur, nunc docet, qualiter curetur ac remittatur. Et suam responsionem testimoniis multis Augustini confirmat. Deinde circa hæc dubitationes adducit. Prima est, an sicut anima ab originali purgatur in fonte Baptismatis, sic caro in eodem mundetur a fœditate quam ex libidinosa concupiscentia in conceptu attraxit. Secundo sciscitatur, quæ sit causa potissime effectiva concupiscentiæ quæ remanet post Baptismum. Tertio investigat, qualiter originale peccatum a justo Deo juste imputetur animæ, mox ut corpori est infusa, quum non sit in ejus potestate illud evadere, seu non contrahere et vitare. Ad quod jam supra clare responsum est. Quarto quærit, an originale peccatum sit voluntarium vel necessarium.9 Ad quod item responsum est supra. Quinto inquirit, cur bonus ac sapiens Deus animas rationales infundit corporibus, quas mox in ipsa infusione scit maculari ac sibi odibiles fieri.10 Sexto perscrutatur, an anima quandoque sit talis qualis a Deo creatur. Septimo, an rationales animæ ex creatione æquales sint in naturalibus donis.
Footnotes
Chapter 217 of 271