Skip to the text

Quæstio 6

R Ursus quæritur, Si sola Eva peccasset, utrum originale peccatum seu aliud quid transfusum fuisset.

Videtur quod sic. Primo, quia in Ecclesiastico scriptum est: muliere initium peccati factum est, et per illam omnes morimur.1 — Secundo, mater ministrat substantiam seu materiam carnis: ergo ad minus defectus ac pœnæ carnis transfunderentur. — Tertio, a vase corrupto corrumpitur contentum in eo. Eva autem fuit vas primum totius sobolis propagatæ.

In oppositum est illud Apostoli ad Romanos: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.2

Ad hoc Albertus respondet: Hæc quæstio soluta est ab Anselmo, dicente:3 Si Eva sola peccasset, peccatum ut personale in ea sola mansisset, et Deus de corpore Adæ aliam feminam produxisset, per quam commixtione mediante cum Adam, propositum Dei de hominum multiplicatione perficeretur. Verum antiqui doctores Præpositivus et Guillelmus Antisiodorensis dixerunt, quod si sola Eva peccasset, et Adam post peccatum ejus per eam generasset, pœnam corporeæ fœditatis transfudisset, non peccatum originale. Sed dictum Anselmi probabilius mihi videtur, propter verbum Augustini, dicentis: Divinæ justitiæ non congruit, quod eos teneat pœna quos ad pœnam non obligat culpa. Hinc videretur injustum quod a matre reciperent fœditatem pœnalem qui non accipiunt culpam. Hæc Albertus.

At vero circa hoc aliter Thomas (in prima secundæ, quæstione octogesima prima) sensisse videtur:4 Peccatum, dicens, originale a primo parente traducitur in quantum ipse movet ad generationem natorum, ita quod si materialiter tantum quis ex carne generaretur humana, non tiæ: ergo nec passibilitas, neque necessitas contraheret originale peccatum. Quumque secundum philosophos, principium activum in generatione est a patre, materiam autem mater ministrat: hinc peccatum originale non contrahitur a matre, sed patre. Et secundum hoc, si Adam non peccante, Eva peccasset, filii peccatum originale non contraherent. Econtrario autem esset, si Adam peccasset, et non Eva. — Verumtamen quibusdam videtur, quod Eva peccante, si Adam non peccasset, filii fuisent immunes a culpa originali, contraherent tamen necessitatem moriendi, aliasque passibilitates et pœnalitates provenientes ex parte materiæ quam mater ministrat: habuissent, inquam, illas non sub ratione pœnæ, sed ut quosdam naturales defectus. Quod non videtur conveniens. Immortalitas enim et impassibilitas primi status non erant ex conditione naturæ, sed ex dono originalis justitiæ, per quam corpus subdebatur animæ quamdiu anima fuisset Deo subjecta; defectus autem originalis justitiæ est originale peccatum. Si ergo C Adam non peccante, peccatum originale non transfunderetur in posteros propter peccatum Evæ, manifestum est quod in filiis non fuisset defectus originalis justi-

Ad auctoritatem vero Ecclesiastici respondet Albertus, a muliere fuisse initium peccati personalis, sed non originalis in natura. — Secundum objectum solutum est. — Ad tertium respondetur, quod Eva nunquam fuit vas in quo unquam simul fuerit tota natura humana, in quam serpit originale peccatum; sed Adam fuit vas tale, in cujus lumbis omnes homines erant secundum corpulentam substantiam. Præterea uterus mulieris extrinsecum vas est ad parvulum; semen vero viri, formans intrinsecum: ideo corruptio seminis viri serpit in parvulum, non corruptio uteri matris. Hæc Albertus. Attamen opinionem illam Antisiodorensis et Præpositivi plurimi tenent.

Insuper quidam hic quærunt, an Deus animas quas creat quotidie, faciat bonas vel malas, mundas aut immundas, justas aut injustas. Ad quod breviter respondetur, quod facit eas bonas bonitate naturali, non morali. Similiter creat mundas, immaculatas, seu sine labe peccati, prout ab ipso egrediuntur; non autem facit justas, nec tamen injustas, nisi injustum pure negative sumatur.

Footnotes

  1. Eccl. xxv, 33. ↩

  2. Rom. v, 12. ↩

  3. Summ. th. 2ª part. q. 107. ↩

  4. art. 5. ↩

Chapter 223 of 271