Quæstio 4
Postremo hic quæritur, An conveniens sit bonorum divisio quam in littera assignat Magister.
Respondet Thomas: Quemadmodum S. Dionysius undecimo Cœlestis hierarchiæ ait capitulo, in omni substantia invenitur essentia, virtus et operatio; quarum iste est ordo, quod virtus ab essentia oritur, operatio a virtute. Et quoniam quod a bono (in quantum bonum) procedit, non potest esse nisi bonum; ideo sicut essentia et virtus bona sunt, ita et operatio secundum quod a virtute agentis procedit. Quumque virtus in voluntarie agentibus ad multa se habeat, ideo actio ex virtute agentis talis determinationem non habet; sed propria determinatio actus est ab objecto. Unde si objectum proportionatum sit actui, ex ipso objecto ulteriorem recipiet bonitatem. Et quoniam prima determinatio qua aliquid determinatur, est determinatio per formam generis; ideo hujusmodi actus ex determinatione objecti bonitatem habentes, dicuntur boni ex genere. Verum quum circa idem objectum contingat aliquem actum diversimode se habere, ideo actus ex objecto determinatus, est adhuc determinabilis per alias circumstantias : quæ si fuerint convenientes, catur bonum naturæ. Si vero consideretur ulteriorem bonitatem recipiet ex eisdem, diceturque actus bonus ex circumstantiis, quousque perveniatur ad bonitatem actus perfectam, quæ est per informationem habitus, et tunc dicetur bonum virtutis.
Hæ quoque bonitates ad invicem comparantur. Etenim prima bonitas, quæ est ex essentia actus, communis est actibus universis : propter quod substernitur bonitatibus ceteris, inter quas primo supervenit ei bonitas ex materia debita, cui superinducitur bonitas ex fine ac circumstantiis aliis, atque ex forma habitus. Et secunda bonitate subtracta, non potest esse tertia; attamen secunda posita bonitate, non necessario tertia ponitur : ideo contingit actum ex materia bonitatem habere, et tamen propter indebitas circumstantias fieri male. Denique, bonitas illa ex genere manet, quantumcumque per circumstantias alias actus deordinetur. Actus quoque habet duplicem finem, utpote proximum qui est ejus objectum, et remotum quem agens intendit; idcirco dum bonum ex fine distinguitur contra bonum ex genere, intelligitur de fine remoto. — Hæc Thomas in Scripto. Qui super his plenius scribit in prima secundæ. Superius quoque de his facta est mentio.1
At vero Bonaventura in quæstionibus circa litteram : Magister, inquit, hic dividit bonum, non quocumque modo sumptum, sed bonum in genere actus. Quod si consideretur in se et secundum se, vocatur bonum naturæ. Si vero consideretur quoad materiam debitam, dicitur bonum ex genere. Consideratur etiam secundum alia genera tria causarum, puta efficientem, formam et finem; et ita est bonum perfectum. Sicque patet sufficientia, quoniam omnis actus aut comparatur ad suum principium efficiens solum; aut comparatur ad suum principium efficiens, prout debitum concernit objectum; aut comparatur ad suum principium efficiens, prout respicit debitum objectum et congruum finem. Porro bonum secundum quod respicit materiam debitam, dicitur bonum ex genere : quoniam sicut genus dicit esse potentiale ad esse completum, quod completur per adventum differentiarum, ita in actu transeunte super materiam debitam inchoatur quodammodo bonitas moris, quæ per adventum circumstantiarum completur et specificatur, unde potest fieri bene et male. Hæc Bonaventura.
Concordat Richardus : Quidam, inquiens, actuum habent bonitatem efficientis, ut levare festucam; quidam bonitatem materiæ moralis, ut reficere esurientem; quidam bonitatem circumstantiæ informantis, ut dare eleemosynam ex compassione; quidam habent bonitatem finis et veræ formæ, ut dare eleemosynam propter Deum ex caritate. Hæc Richardus. — Idem Petrus, adjiciens hoc ultimum : Et hoc est bonum perfectum. Horumque duo media Magister comprehendit sub uno.
Footnotes
-
Cf. t. XXI, p. 104 D et s., 380 B, etc. ↩
Chapter 239 of 271