Distinctio 38
A. De voluntate et ejus fine, ex quo et ipsa judicatur.
POST prædicta, de voluntate ejusque fine disserendum est. Sciendum ergo est, quod ex fine suo, ut ait Augustinus, voluntas cognoscitur, utrum recta an prava sit. Finis autem bonæ voluntatis beatitudo est, vita æterna, ipse Deus. Malæ vero finis est aliud, scilicet mala delectatio vel aliquid aliud, in quo non debet voluntas quiescere. Finem bonum insinuat Propheta, dicens: Omnis consummationis vidi finem, etc. Caritas ergo, cujus latum mandatum est, finis omnis consummationis est, id est omnis bonæ voluntatis et actionis, ad quam omne præceptum referendum est. Unde Augustinus in Enchiridio: Omnia præcepta divina referuntur ad caritatem, de qua dicit Apostolus: Finis præcepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Omnis itaque præcepti finis caritas est, id est, ad caritatem refertur omne præceptum. Quod vero ita fit vel timore pœnæ vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad caritatem, quæ est dilectio Dei et proximi, nondum fit quemadmodum oportet fieri, quamvis fieri videatur. Tunc enim recte fiunt quæ mandat Deus et quæ consilio monet, quum referuntur ad
Aug. de Trinitate, lib. XI, n. 10.
Ps. cxviii, 96.
Aug. Enchirid. c. 121. I Tim. I, 5. dilectionem Dei et proximi. His verbis aperte insinuatur quis sit rectus finis voluntatis sive actionis bonæ, scilicet caritas, quæ et Deus est, ut supra ostendimus.
B. Quod Deus est finis omnis bonæ actionis, quia caritas est; nec tantum Spiritus Sanctus, sed etiam Christus et Pater; nec hi sunt tres fines, sed unus.
Qui ergo caritatem sibi ponit finem, Deum sibi ponit finem. Unde et Christum finem legis ad justitiam dicit Apostolus esse omni credenti. Et recte dicitur Christus finis legis1 ad justitiam, quia ut ait Augustinus in libro Sententiarum Prosperi, in Christo lex justitiæ non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio ex ipso et in ipso est, ultra quem non est quo spes se extendat. Finis fidelium Christus est, ad quem quum pervenerit currentis intentio, non habet quo amplius possit venire, sed habet id in quo debeat permanere. Finis ergo rectus atque supremus Deus Pater est et Filius et Spiritus Sanctus; nec hi tres sunt tres fines, sed unus finis: quia non tres Dii, sed unus Deus.
Prosp.Sent. c. 190.
Ibid. c. 206.
C. Quod omnes bonæ voluntates unum habent finem, et tamen quædam bonæ diversos fines sortiuntur.
Sed quæritur, utrum omnes bonæ voluntates unum tantum habeant finem. De hoc Augustinus in undecimo libro de Trinitate ita ait: Aliæ atque aliæ voluntates suos proprios fines habent, qui tamen referuntur ad finem illius voluntatis qua volumus beate vivere, et ad eam pervenire vitam quæ non referatur ad aliud, sed amanti per se ipsam sufficiat: quemadmodum voluntas videndi, finem habet visionem; et voluntas videndi fenestram, finem habet fenestræ visionem; altera vero est voluntas per fenestram videndi transeuntes, cujus item finis est visio transeuntium: ad quod etiam prædictæ referuntur voluntates. Item: Rectæ sunt voluntates et omnes sibimet religatæ, si bona est illa ad quam cunctæ referuntur; si autem prava est, pravæ sunt omnes. Et ideo rectarum voluntatum connexio iter quoddam est ascendentium ad beatitudinem, quod certis velut passibus agitur; pravarum autem et distortarum voluntatum implicatio, vinculum est quo alligabitur qui hoc agit, ut projiciatur in tenebras exteriores. His auctoritatum testimoniis evidenter monstratur, plures in fidelibus rectas esse voluntates, proprios ac diversos fines habentes, et tamen unum eumdemque:2 quia omnes referuntur ad unum, qui est finis finium, de quo paulo ante diximus. Ita econverso forte est et in malis.
Aug. de Trinitate, lib. XI, n. 10.
Ibidem.
D. Quædam huic sententiæ videntur adversari.
Verumtamen huic sententiæ qua dictum est, fidelium quasdam rectas voluntates diversos fines sortiri, et tamen ad unum referri, videtur obviare quod alibi Augu-
Aug. de Serm. Dom. lib. II, n. 54.
Aug. op. cit. n. 56. stinus admonet, ne scilicet nobis duos fines constituamus, ita inquiens in libro de Sermone Domini in monte: Non debemus ideo evangelizare ut manducemus, sed ideo manducare ut evangelizemus: ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur, ut illud impleatur: Quærite primum regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis.3 Non dixit, Primum quærite regnum Dei, et deinde quærite ista, quamvis sint necessaria; sed ait, Hæc omnia adjicientur vobis, id est, hæc consequentur, si illa quæratis; ne quum ista quæritis, illinc avertamini, aut ne duos fines constituatis, ut et regnum propter se appetatis, et ista necessaria propter illud. Ergo propter regnum Dei tantum debemus operari omnia, nec solam vel cum regno Dei mercedem temporalem meditari. Ecce hic aperte dicit, ne duos fines nobis constituamus, sed unum tantum, id est regnum Dei, quum supra dixerit, bonas voluntates alias et alias proprios habere fines.
E. Hic ostenditur quomodo, licet videatur, non repugnent prædicta.
Hæc autem sibi non repugnare animadvertit qui verbis præmissis simplici oculo diligenter intendit: qui enim dixit, ne duos fines nobis constituamus, sed omnia propter regnum Dei faciamus, ipse præmisit, quod debemus manducare ut evangelizemus. Quum autem hoc ita facimus, actionis illius finem Evangelium constituimus, sed et hunc finem ad regnum Dei referimus. Manducamus enim propter Evangelium, et manducamus et evangelizamus propter regnum Dei. Duos igitur fines nobis in manducando constituimus. Sed ista facientes, numquid peccamus? Absit. Nam et ipse sic facere suadet, si diligenter ejus verba inspiciamus. Quum ergo ait, ne duos fines nobis constituamus, fines in diversa tendentes intelligi voluit, scilicet quorum alter ad alterum non referatur: ita et quum dicit propter regnum Dei tantum omnia agenda, nec cum ipso mercedem temporalem meditandam, ita intelligendum est, ut non appetendo meditemur cum regno mercedem temporalem, ita quod non propter regnum, sed propter se, ut scilicet regnum propter se appetamus, et ista propter illud, sicut ipse docet. Si enim petimus vitam æternam, petimusque etiam temporalia a Deo: si ea petimus propter vitam æternam, non offendimus, neque sinistra tunc scit quid faciat dextera, quia mercedem temporalem non propter se meditamur, sed propter regnum Dei:4 ut sit læva sub capite, et dextera in amplexu. Alioqui si hæc temporalia propter se quærimus sicut æterna, miscetur dexteræ sinistra. Ideoque quum Dominus dixerit:5 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis;6 alibi ait: Sic luceant opera vestra bona coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Propter Deum ergo omnia facienda sunt, ut omnia quæ facimus omniumque fines ad eum referamus.
F. De differentia voluntatis, intentionis et finis.
Solet etiam quæri, quid distet inter voluntatem et intentionem ac finem. Ad quod dici potest, inter voluntatem et finem certo atque evidenti modo distingui : quia voluntas est qua volumus aliquid; finis vero voluntatis est vel illud quod volumus, per quod impletur ipsa voluntas, vel potius aliud propter quod illud volumus. Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur: quæ diligens ac pius lector in Scriptura, ubi hæc occurrunt, discernere studeat. Finis vero voluntatis est delectatio bona vel mala, ad quam nititur quisque pervenire. Unde Augustinus super illum locum Psalmi, Scrutans corda et renes, sic ait: Ps. vii, 10. Deus solus scrutatur corda, id est, quid quisque cogitet, et renes, id est, quid quemque delectet; quia finis curæ et cogitationis est delectatio, ad quam cura et cogitatione nititur quisque pervenire. Et paulo post: Opera nostra quæ sunt in dictis et factis, possunt homines videre; sed quo animo fiant, et quo venire cupiant, solus Deus videt, qui quum videt cor esse in cœlo, et non delectari nos in carne, sed in Domino, id est, quum bonæ sunt cogitationes et earum fines, dirigit justum. Idem super alterius psalmi locum, illum scilicet: In laqueo isto quem absconderunt, Ps. ix, 16. comprehensus est pes eorum, dicit: Pes animæ amor est, qui si pravus est, dicitur cupiditas vel libido; si rectus, dicitur caritas. Eo movetur anima quasi ad locum quo tendit, id est ad delectationem bonam vel malam, quo se pervenisse per amorem lætatur. Finis ergo voluntatis (ut præmissum est) dicitur et illud quod volumus, et illud propter quod volumus; et intentio ad illud respicit propter quod volumus, et voluntas ad illud quod volumus: ut verbi gratia, si velim esurientem reficere ut habeam vitam æternam, voluntas est qua volo reficere esurientem, cujus finis est refectio esurientis; intentio vero est, qua sic ad vitam pervenire volo; finis vero supremus est ipsa vita ad quam et alius finis refertur.
Aug. in ps. 7, n. 9.
Id. in ps. 9, n. 15.
G. An illa intentio sit voluntas.
Sed quæritur, utrum intentio talis sit voluntas; et si voluntas est, an in hoc opere sit una eademque voluntas, qua volo reficere esurientem, et qua volo habere vitam æternam. Videtur nempe talis intentio voluntas esse. Ut enim voluntas est qua volo reficere pauperem, ita et voluntas est qua per illud volo habere vitam. Et alia quidem videtur voluntas esse qua volo habere vitam, et alia qua pauperi subvenire volo; sed ista ad illam refertur. Nam etsi hoc ita placeat, ut in eo cum aliqua delectatione voluntas acquiescat, nondum est tamen illud quo tenditur, sed hoc ad illud refertur: ut illud deputetur tanquam patria civis, istud vero tanquam refectio vel mansio viatoris. Et sunt istæ voluntates affectus sive motus mentis, quibus quasi gressibus vel passibus tenditur ad patriam. Sicut ergo altera est voluntas videndi fenestras, ut supra docente Augustino didicimus, altera quæ ex ista nectitur voluntas, scilicet per fenestras videndi transeuntes; ita nonnullis alia videtur esse voluntas eleemosynas dandi pauperi, alia voluntas habendi vitam. Alii autem putant, quod una sit voluntas et hic et ibi, sed propter subjectorum multiplicitatem diversitas memoratur voluntatum. Ceterum quodlibet horum verum sit, illud nulli in ambiguum venit, quin voluntas ex suo fine pensetur, utrum recta sit an prava, peccatum an gratia, et quin nomine intentionis aliquando finis, aliquando voluntas intelligatur.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ OCTAVÆ
POSTQUAM de entitate et causa actionum malarum perscrutatus est Magister, nunc inquisitionem inducit, a quo formaliter actiones bonitatem seu maliitiam sortiantur, puta a fine. Et hac occasione tractat de hominis ultimo fine, ostendens quod ille sit Deus; et item quod caritas sit finis omnium exercitiorum actuumque bonorum, id est actualis dilectio, juxta illud Apostoli:7 Finis præcepti est caritas. Deinde declarat, quod quamvis omnium sit unus ultimus finis, nihilo minus tam unius ejusdemque hominis quam hominum diversorum, diversi sunt fines subordinati ac speciales. Et pro ampliori declaratione contra hoc objicit, atque in unam reducit concordiam quæ ab invicem dissonare videntur. Ultimo ponit distinctionem inter voluntatem, intentionem et finem.
Footnotes
Chapter 243 of 271