Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum omnium hominum bonorum sit unus ultimus finis, et quis sit ille.

Videtur quod non. Primo, quia in littera dicitur, quod Deus est omnium finis ultimatus, et item quod caritas, et rursus quod beatitudo; hæc autem ab invicem realiter differunt. — Secundo, ultimus finis hominis est summa perfectio ejus; sed omnium bonorum non est una eademque perfectio, quum unus sit alio multum perfectior: ergo nec idem ultimus finis. — Tertio, videmus quod diversæ nationes et sectæ diversos sibi constituunt ultimos fines. — Quarto, interdum fertur quod ultimus finis hominis est visio Deitatis, interdum quod fruitio ejus; nec ista sunt unum, sed dotes diversæ.

In contrarium est, quod omnium hominum est una natura specifica, ergo et unus ultimus finis. Nam supersapiens Deus ad eumdem finem instituit totum genus humanum.

Ad hoc Thomas respondet: Eodem ordine res referuntur in finem quo procedunt a causali principio, quoniam agens unusquisque ordinat suum effectum in aliquem finem. Hinc secundum ordinem agentium ordo est finium. In progressu autem rerum a principio invenitur unum rerum omnium primum principium, quod commune est omnium, sub quo sunt alia rerum principia propria, diversorum diversa. Sic in relatione rerum ad finem est unus omnium ultimus finis, fines vero proprii sunt diversorum diversi. Bonum quippe invenitur in rebus secundum duplicem ordinem, ut duodecimo Metaphysicæ dicitur. Primo, secundum ordinem unius rei ad aliam: qui ordo est similis ordini quem una pars exercitus habet ad aliam, seu partes exercitus ejusdem ad invicem. Alius ordo est rerum ad ultimum finem, similis ordini exercitus ad regem seu principem. Quumque res referantur ad finem communem ultimum mediante proprio fine, ideo secundum diversitatem proprii finis efficitur diversa rerum relatio ad ultimum finem. Itaque, sicut rerum omnium est unus ultimus finis, videlicet Deus, ita et voluntatum omnium ultimus finis est Deus. Nihilo minus sunt alii proximi fines. Et si secundum illos fines servetur relatio debita voluntatis in ultimum finem, est recta voluntas; si non, erit perversa. Debita autem relatio voluntatis ad ultimum finem salvatur secundum illum finem quo voluntas nata est ultimum finem participare, in quo ab aliis rebus distinguitur, quæ ultimum finem alio modo participant. Porro finis quo voluntas nata est participare ultimum finem, utpote Deum, est beatitudo seu caritas: idcirco non solum Deus, sed etiam caritas finis est omnium voluntatum rectarum. Caritas vero non est omnium rerum, sed omnium voluntatum proprius finis, non objectalis, sed formalis. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper prima parte Summæ, quæstione quadragesima quarta:1 Omne (inquit) agens agit propter finem; alioqui ex actione agentis non magis sequeretur hoc quam illud, nisi a casu. Idem autem est finis agentis et patientis, in quantum hujusmodi, sed aliter et aliter. Unum quippe et idem est quod agens intendit imprimere, et quod patiens intendit recipere. Denique quædam simul agunt et patiuntur, sicut agentia imperfecta, quæ et agendo intendunt aliquid acquirere. Quod Deo non convenit; imo intendit suam perfectionem seu bonitatem communicare. Unaquæque vero creatura intendit suam perfectionem adipisci seu consequi, quæ est quædam participata increatæ perfectionis similitudo. Itaque omnia suo modo appetunt Deum ut finem, appetendo quodcumque bonum vel appetitu intellectuali, vel sensitivo aut naturali, qui caret cognitione: quoniam nihil sortitur rationem boni aut appetibilis, nisi secundum quod similitudinem Dei participat. Hæc Thomas in Summa.

At vero in Summa contra gentiles, tertio libro:2 Omnia, ait, ordinantur in unum finem, qui est Deus. Quum enim nihil tendat in aliquid sicut in finem, nisi in quantum est bonum, ergo bonum est finis, et maximum bonum ultimus est omnium finis, sic tamen, quod rebus omnibus præexsistit. Aliquis enim finis est, qui quamvis primatum habeat in causando atque movendo secundum quod est in intentione, est tamen posterior in essendo. Quod contingit in quolibet fine quem agens sua actione constituit, ut medicus sanitatem. Aliquis vero est finis, qui sicut præcedit in causando, ita in essendo: quemadmodum id quod aliquid suo actu aut motu intendit acquirere, ut ignis locum sursum. Deus vero est finis, sicut aliquid ab unaquaque re suo modo obtinendum. — De his per diversa capitula conscribit multa ibidem: imo et alibi, ut in prima secundæ et super quartum.

Consonat Petrus: Finis, dicens, est id ad quod voluntas principaliter convertitur, et est duplex, utpote: principalis, in quo quiescitur; et finis sub fine, quo quiescitur. Finis in quo quiescitur, est bonum ultimate intentum; finis autem quo in illo quiescitur, est operatio qua jungimur illi fini: sicut in eo qui magistrari appetit propter honorem, finis quo quiescit, est adeptio magisterii; sed finis in quo quiescit, adeptio est honoris. Itaque caritas increata seu Deus est finis in quo quiescit mens bona, quoniam ultra non procedit intentio; caritas vero creata, tam viæ quam patriæ, est finis quo quiescitur in summo objecto ac ultimo fine. Sed caritate viæ quiescitur quiete imperfecta, caritate vero patriæ quiete perfecta. Hæc Petrus.

Concordat Richardus, addens quædam communia, utpote, quod caritas tripliciter sumitur: primo, pro caritate increata; secundo, pro actu caritatis creatæ; tertio, pro habitu. Atque ut actus, magis sortitur rationem felicitatis et finis ac finalis perfectionis. Felicitas namque est optima operatio potentiæ optimæ.

Insuper quærit, an sicut omnium bonarum voluntatum est unus et idem ultimus finis, sic omnium voluntatum malarum sit idem ultimus finis. Ad quod tam ipse quam Petrus respondent quod non. Voluntates enim perversæ finem sibi constituunt in rebus variabilibus, imperfectis et vanis, in quarum nulla sufficientiam reperiunt. Ideo unus iniquus in isto, alter in illo statuit sibi finem, ut patet de superbis, avaris, lascivis. Justi autem in summo bono totius bonitatis sufficientiam plenam inveniunt. Hæc illi.

Præterea, circa hæc Bonaventura: Bonæ (inquit) voluntatis unus solus est principalis finis. Ideo advertendum, quod plures fines statuere potest esse tripliciter: primo sic, quod sit finis sub fine, et propter finem; secundo ita, quod unus sit finis principalis, alter non, nec etiam ad finem principalem actualiter referatur; tertio sic, quod uterque sit finis principalis. Ut si quis intret ecclesiam ad percipiendum distributiones. Hoc namque facere potest tripliciter. Primo, ad decantandum horas ad laudem et gloriam Dei, atque ut ipsas distributiones pauperibus largiatur, aut in alios pios usus convertat. Secundo, potest ire ad ecclesiam, intendens Deo servire, pecuniamque acquirere, sic quod eam ad Deum non refert, nec tamen eam finem statuit principalem, quoniam ipsam non diligit propter se. Tertio, quis ad ecclesiam pergit duplicata intentione, ita quod vult Deo placere, pecuniam quoque adipisci, quam appetit ut avarus, ut augeat suum thesaurum, et delectetur in ea propter se. Primus horum modorum meritorius ac bonus est. Secundus vero modus statuendi duos fines, non est bonæ voluntatis; nec tamen sic ei repugnat formaliter, ut nequeat stare cum ea, quoniam non est nisi veniale peccatum. Hinc in libro Confessionum Augustinus loquitur Deo: Minus te amat qui aliquid tecum amat, quod non propter te amat. Tertius modus est peccatum mortale, duobusque dominis velle servire. Hæc Bonaventura. — Concordant his scripta Antisiodorensis et Alexandri.3

Præterea, Durandus videtur hic aliquid introducere speciale: Omnium voluntatum bonarum atque malarum unus est finis in generali consideratus. Omnes etenim appetunt esse suo modo beati, carendo omni nocivo, et habendo omne proficuum secundum rationem communem. — Verumtamen, quia voluntas non dicitur simpliciter bona ex hoc quod appetit finem bonum in generali, sed solum secundum quid; ideo responsio ista censetur invalida.

In his aliorum dicta satis virtualiter continentur. Verumtamen recitat Augustinus in libro de Trinitate, quod quidam poeta omnibus convocatis disseruit: Jam dicam vobis verbum in quo omnes concordatis, et dixit: Omnes vultis care vendere, et viliiter emere. Verum ut Augustinus addit ibidem, non hoc tenet in omnibus, quum quidam sint adeo justi, ut nec citra nec ultra justum cupiant pretium.

Footnotes

  1. art. 4. ↩

  2. cap. 17, 18. ↩

  3. Matth. vi, 24. ↩

Chapter 244 of 271