Quæstio 2
Secundo quæritur, An voluntas sit bona ac commendabilis ex ordine suo ad bonum et commendabilem finem.
Videtur quod non. Primo, quia si quis cum hæretica fornicetur ut trahat eam ad fidem catholicam, bonus est finis, et tamen actus est vitiosus. Similiter, si quis inimicum et persecutorem suum occidat quatenus eo occiso vivat quiete et pacem habeat, bonus est finis, sed actio pessima. — Secundo, aliquæ actiones ex propria atque intrinseca ratione sunt bonæ, non ex relatione ad extraneum aliquid. Sed finis est extra rem et extra formam ipsius, et differt a forma. — Tertio, eadem sunt principia essendi et distinguendi, secundum Philosophum. Finis autem est posterior re, et per agentem in ipso producitur: non ergo distinguit neque specificat actionem.
In oppositum sunt quæ dicuntur in littera.
Ad hoc Bonaventura respondet: Magister in littera recte dicit, asserendo caritatem esse finem omnis bonæ ac laudabilis actionis. In hoc enim sequitur Apostolum, contestantem quod caritas est consummatio præcepti plenitudoque legis.12 Augustinus quoque in Enchiridio fassus est, quod ad caritatis impletionem ordinantur omnia divina præcepta, et tota Scriptura; etiam evangelica consilia ad caritatis impletionem ordinantur perfectam. — In quæstionibus etiam circa textum effatur : Cognitio beatitudinis est duplex, videlicet in universali et particulari. Cognitio beatitudinis in universali omnibus innata est, sed cognitio ejus in particulari, utpote in quo sit ponenda, non est omnibus cognita, imo per fidem jam nobis innotescit; et quamvis per fidem non innotescat clare et plene, sed quasi speculando et a remotis, nihilо minus per fidem cognoscimus quod sit bonum perfectum in Dei visione ac fruitione consistens. Porro de voluntate nostra non sumus penitus certi, sed conjecturaliter tantum, an sit bona aut mala, quum ignoremus an simus in caritate, quæ voluntatem absolute efficit bonam. Hæc Bonaventura.
Hinc Thomas : Actus (inquit) voluntatis potest ferri in finem dupliciter. Primo immediate in ipsum finem, sicque actus voluntatis manifeste bonitatem malitiamque sortitur ex fine, quoniam velle bonum finem est bonum, et velle malum finem est malum. Bonitas etenim finis non dependet ultra ex aliquo, sicut bonitas ejus quod est ad finem dependet ex fine. Et talis actus proprie dicitur voluntas finis, ut velle beatitudinem. Alio modo fertur voluntas in finem mediante eo quod est ad finem, et hoc proprie dicitur intendere finem. Sicque distinguendum est, quia in malis actus habet ex fine malitiam absolute : quia si finis intentus est malus, voluntas est mala, quantumcumque sit bonum quod ad talem finem ordinatur, quoniam unus particularis defectus sufficit ad malitiam actus. In bonis vero est distinguendum, quia aut loquimur de fine volentis, aut de fine actus voluntatis. Et dicitur finis volentis, quem ipse volens sibi præstituit; tuncque non sequitur, si finis bonus est, quod voluntas sit bona : quoniam id quod volitum est, potest esse malum, et unum tantum sufficit ad malitiam voluntatis, sive finis sit malus, sive volitum. Et quamvis uno modo idem sit actus voluntatis qui fertur in finem, et in id quod est ad finem, tamen intentio nominat actum secundum ordinem actus ad finem; voluntas vero nominat eumdem actum secundum ordinem ad proximum objectum, quod ad finem ordinatur. Idcirco in tali casu voluntas est mala, intentio bona. Porro finis actus est ad quem ipse actus est proportionatus; sic quoque, si finis est bonus, et actus : quoniam actus malus non est proportionatus ad finem bonum. Unde dicit Philosophus sexto Ethicorum, de his qui per actus malos intendunt consequi fines bonos, quod quærunt sortiri finem medio inconvenienti. Quemadmodum enim non quælibet materia est disposita ad quamlibet formam, nec quodlibet instrumentum ad quemlibet effectum, nec quodlibet medium ad quamcumque conclusionem, ita nec quilibet actus ad quemlibet finem. Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in prima secundæ, octavadecima quæstione : Eadem, ait, est dispositio rerum in bonitate et in esse.3 Sunt enim quædam quorum esse ex alio non dependet, et in his sufficit considerare ipsum esse eorum absolute. Quædam vero sunt quorum esse dependet ab alio, idcirco consideranda sunt per comparationem ad causam a qua dependent. Quemadmodum autem esse rei dependet ab agente et forma, ita et bonitas rei dependet a fine. Hinc in divinis personis, quæ non habent bonitatem dependentem ab alio, non consideratur aliqua ratio bonitatis ex fine. Actiones autem humanæ, et alia quorum bonitas dependet ab alio, habent rationem bonitatis ex fine a quo dependent, præter bonitatem absolutam quæ in eis exsistit. Sic ergo in actione humana quadruplex bonitas consideratur. Una secundum genus, in quantum est actio: nam quantum habet de actione et entitate, tantum habet de bonitate. Alia secundum speciem, quæ accipitur secundum objectum conveniens. Tertia secundum circumstantias, quasi secundum accidentia quædam. Quarta secundum finem, quasi secundum habitudinem ad causam bonitatis. Hæc Thomas in Summa.
Consonat Petrus: Bonum, inquiens, dicit rationem complementi, malum vero complementi defectum. Complementum autem rei ex fine est: unumquodque etenim est perfectum, quum finem suum attingit. Bonum ergo in rebus, ex ordine est ad finem; malum autem principaliter est ex defectu ordinis hujus. Hinc bonitas actus tam interioris quam exterioris, exstat ex ordine ad debitum finem. Ad perfectionem quoque ordinis hujus quatuor requiruntur: duo ex parte actus ordinabilis, et duo ex parte finis ad quem fit ordinatio. Nempe ex parte actus exigitur, quod ipse sit de genere bonorum, et ex sua natura ordinabilis ad talem finem, ita quod per talem actum finis hujusmodi convenienter possit acquiri; secundo requiritur, quod actus ordinetur in finem secundum operantis intentionem. Ex parte etiam finis duo concurrunt: primum, ut finis sit debitus secundum id quod est finis, id est bonus; secundum, quod sit debitus in quantum finis, utpote magis bonus quam id quod fit propter ipsum, quoniam finis est melior his quæ sunt ad finem. Ubi ergo hæc quatuor simul concurrunt, actio bona est ex hoc quod ordinatur ad debitum finem; atque quocumque horum deficiente, actio mala est, quoniam bonum est ex integra causa. Hæc Petrus. — Idem Richardus. Sed et responsio Alberti in prætactis Thomæ verbis virtualiter continetur. Imo et omnium horum dicta in Alexandro sententialiter comprehenduntur, qui de his plurimas inserit quæstiones.
Præterea Henricus tertiodecimo Quodlibeto super his aliqua scribit, quæ a præhabitis dissonare videntur. Nempe inter cetera protestatur: Non restat ex quo actio sit moraliter bona, nisi circumstantia ex parte agentis. Quæ circumstantia duplex est: una procedens ex principio naturaliter indito, quod est libertas arbitrii; alia profluens ex principio supernaturali infuso, ut est fides sincera. Ex quorum primo actio habet quod sit bona bonitate morali; ex secundo, quod sit bona bonitate gratuita ac meritoria. Hinc dico, quod actio volitionis moralis speciem moris ac bonitatis moralis sortitur, non ab objecto, neque a fine, sed potius ab agente, videlicet a libero arbitrio volente sponte bonum agere bene. Hæc Henricus.
Sed quoniam ista responsio videtur manifeste repugnare Magistro atque Sanctorum auctoritatibus quas allegat, advertenda sunt adhuc aliqua alia verba Henrici, prætacto loco dicentis: Bonum circa actionem dicitur quinque modis. Primo enim dicitur bonum simpliciter, et sic quæcumque actio dicitur bona bonitate entis, in quantum est quædam natura. Secundo dicitur bonum ex genere, et talis est quælibet actio ex circumstantia sui objecti qua nata est esse virtutis materia: unde vocari potest bonum ex circumstantia generaliter, ut pascere ægrum. Tertio dicitur bonum ex circumstantia finis, et talis est quælibet actio specialiter ex circumstantia finis boni atque honesti, propter quod dici potest bonum ex fine, ut pascere pauperem propter Deum. Quarto dicitur bonum ex circumstantia agentis quam habet a natura, et talis est quælibet actio moralis, et inde nominatur moralis; et in hoc consistit ratio virtutis moralis in quantum moralis est. Et hoc bonum potest dici bonum ex libero arbitrio. Quinto dicitur bonum ex circumstantia agentis quam habet ex gratia, talisque est actio unaquæque gratuita. Actio quoque proprie appellatur laudabilis, in quantum modo præfato est ex libero arbitrio; rationem vero virtutis habet simpliciter ex circumstantia finis. Hæc Henricus.
Præterea Durandus circa hæc loquitur : nem objecti. Sicque ostenditur, quod bonitas atque conformitas voluntatis ad rationem, est totaliter ex objecto sicut ex fundamento, nec oportet aliam quærere causam. Hæc Durandus.
Solutio objectorum innotescit ex dictis. Primum quippe objectum est Præpositivi, et solvitur ab Alberto : quia medium illud, utpote fornicari, non est proportionatum hujusmodi fini. Finis quoque secundum esse quo præconceptus est, antecedit et quasi intrinsecus est, unde et dicitur primum in intentione.
Bonitas actus moralis maxime est actus voluntatis, et ejus conformitas ad rectam rationem. Ratio enim boni est ratio convenientis. Bonitas ergo actus humani est convenientia ejus ad id per quod homo est homo; sed homo est homo per rationem, quæ non est conveniens nisi sit recta: ergo bonitas cujuslibet actus moralis, qui proprie dicitur actus humanus, est conformitas seu convenientia ejus ad rectam rationem. Idem probatur ex comparatione actus rationis ad actum voluntatis. Sicut se habet veritas rationis ad rerum entitatem, sic bonitas actus voluntatis ad veritatem rationis. Nam sicut objectum intellectus sunt res exteriores, sic bonum a ratione voluntati propositum est objectum voluntatis. Sed veritas rationis est conformitas ejus ad entitatem rerum: propter quod veritas definitur, quod sit adæquatio intellectus ad rem. Ergo similiter bonitas actus voluntatis est conformitas ejus ad rectam rationem. Quibus concordat dictum istud commune, quod bonitas cujuslibet rei consistit in conformitate ad regulam suam. Ratio autem est regula voluntatis: semper namque non cognoscentia nata sunt a cognoscentibus regulari. — Denique, quum ad relationem non sit per se motus aut actio, sed ratione fundamenti dumtaxat, conformitas autem voluntatis ad rationem est quædam relatio, non est inquirenda alia causa dictorum, nisi fundamentum aut causa fundamenti relationis. Fundamentum autem secundum quod attenditur conformitas inter voluntatem et rationem, est solum objectum, vel quod sub ratione continetur objecti: quia secundum hoc attenditur conformitas inter voluntatem et rationem, quod voluntas vult quod ratio dictat. Omne autem quod est a ratione dictatum vel a voluntate volitum, est objectum, aut cadit sub objecto voluntatis seu intellectus. Nam quamvis plurium volitorum unum possit esse circumstantia finis aut finis alterius, omnia tamen respectu voluntatis habent ratio-
Footnotes
Chapter 245 of 271