Quæstio 3
Tertio quæritur De intentione, quid sit, et in qua vi animæ sit, et qualiter differat a voluntate, atque an bonitas actionis dependeat ab intentione.
In hac quæstione multa tanguntur, quorum quia solutio ex declaratione nominis hujus, intentio, pendet, advertenda sunt hic verba Alexandri, dicentis: Primo considerandum quid sit intentio; secundo, an sit voluntas seu actus ipsius; tertio, an secundum ipsam meritum et demeritum attendatur; quarto, an reputetur pro facto. Itaque intentio dicitur ab eo quod est tendere et in, quasi in aliquid tentio seu perrectio. Sed quoniam tendere in finem, qui est bonum verum vel apparens, dicitur communiter de voluntate et ratione: hinc nomen intentionis uno modo communiter sumitur; sicque dici potest, quod intentio imponit operi nomen, et illud quod super Matthæum legitur, Thesaurus est cordis intentio, ex qua Dominus judicat opera.1 Alio modo intentio potest appropriari rationi seu voluntati, secundum quod utraque diversimode tendit in bonum. Tendit enim ratio in cognoscendo et definiendo atque præeligendo; voluntas vero, in appetendo non habitum, aut perseverando in habito. Id ergo quod inten-
Cf. Bern. de Præcepto et dispensatione, c. 14. tio dicitur esse oculus cordis, ad rationem ris, nec numerositas operis, sed major caritas meliorque voluntas auget meritum : quia in voluntate cointelligitur ipsa intentio. Hæc Alexander. — De hoc demum, an intentio reputetur pro facto, infra dicetur.
Concordat Bonaventura, dicendo : Frequenter ad cognitionem rei per vocabulorum considerationem perducimur. Qui enim imposuerunt vocabula, proprietates rerum potissime consideraverunt. Intendere autem compositum est ab in et tendere. Hæc quoque præpositio in, duplicem potest habitudinem importare, videlicet ut ad objectum, et ut ad terminum. Primo modo designat solam conversionem potentiæ ad objectum; secundo designat cum hoc quamdam collationem atque conjunctam quietationem. Et secundum hanc duplicem acceptionem, habet hoc verbum, intendere, duplicem constructionem. Differit etenim dicere, Intendo in hoc, et, Intendo hoc : quia dum dico, Intendo in hoc, intendere dicit conversionem potentiæ ad objectum; quum vero dico, Intendo hoc, intendere dicit conversionem potentiæ ad aliquid tanquam in ultimum finem, quem intendit assequi et cui vult copulari. Hinc in prima acceptione inter hoc verbum et ejus causale cadit præpositio, quatenus per hoc designetur directio et conversio potentiæ ad id tanquam ad objectum supra quod. In altera autem significatione non cadit præpositio media : quia hoc verbum, tendere, de se dicit inclinationem et ordinationem ad aliquid; hæcque præpositio in, sibi adjuncta, superaddit quietationem, ita quod sensus est : Intendo beatitudinem, id est, tendo in beatitudinem. Et hoc ultimo modo est de intentione hic mentio. Quumque vocabulum istud duo importet, puta collationem, et conversionem cum collatione, imo et quamdam cum quietatione tendentiam, quorum unum, puta collatio, est rationis, alterum voluntatis; idcirco in nomine intentionis simul cluditur actus voluntatis et rationis : sicut in nomine hoc, consensus, quod designat concordiam rationis et voluntatis.
Præterea, mensura meriti atque demeriti attenditur penes intentionem uno modo acceptam, videlicet prout intendere est in aliquid tendere per aliquid. Sic enim intentio non tantum respicit finem, sed et illud per quod venitur ad finem : sicque complectitur genus operis cum circumstantiis. Si autem intentio tantum respiciat finem, non omnino sed principaliter attenditur meritum seu demeritum penes intentionem. Ex quibus patet qualiter intelligendum sit quod ait Isidorus : Ex intentione bonum probatur, malumque reprobatur. Nec rursus obviat istis quod loquitur Augustinus, Non diuturnitas tempo-
Intentio etiam proprie nomen est actus, quamvis interdum sumatur pro habitu, aliquando pro potentia, nonnunquam pro re intenta. Itaque intentio duos actus importat: et quoad hoc quod notat collationem, principalius est in ratione; quantum vero ad hoc quod designat tendentiam, principalius ponitur in voluntate. Hæc Bonaventura.
At vero Thomas strictius loqui videtur de intentione: Ex ipso (inquiens) nomine intentionis accipi potest ad quam potentiam pertineat. Intendere namque dicitur quasi in aliud tendere; tendere vero in aliquid, illius exstat potentiæ ad quam pertinet prosequi seu fugere aliquid. Hoc autem est appetitus seu voluntatis, non intellectus. Attamen verum est quod intellectus practicus dicit aliquid de fugiendo aut prosequendo, ut tertio de Anima dicitur: sicque judicium de fuga et prosecutione ad intellectum pertinet practicum, non prosecution ipsa seu fuga. Hinc intentio non est actus potentiæ cognitivæ, sed appetitivæ. Verum per hoc quod dicitur in aliquid tendere, importatur quædam distantia tendentis ab eo in quod tendit: ideo quando appetitus fertur immediate in aliquid, non dicitur esse illius intentio, sive hoc sit finis ultimus, sive aliquid ad ultimum finem; sed quando per unum quod vult, in aliud pervenire nititur, intentio dicitur illius in quod nititur pervenire. Hoc autem est finis. Idcirco intentio dicitur esse de fine, non secundum quod voluntas absolute fertur in finem, sed secundum quod ex eo quod est ad finem, tendit in finem ipsum.2 Hinc intentio in sua ratione ordinem quemdam unius ad alterum signat. Ordo autem unius ad alterum, non est nisi per intellectum, cujus est ordinare. In aliquibus autem intellectus ordinans appetitum in finem, appetitui est conjunctus, ut in intellectualibus creaturis; in aliis, ut in naturalibus, est separatus: naturalia enim diriguntur in finem ab intellectu naturam instituente, et finem singulis præfigente. Hinc intentio primo et per se actum nominat voluntatis secundum quod in ea est vis intellectus ordinantis. Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima secundæ, duodecima quæstione: Intentio, ait, prout nomen designat, dicitur quasi in aliquid tendere.3 In aliquid autem tendit tam actio moventis quam motio mobilis; verum quod motus mobilis in aliquid tendit, habet ab actione moventis. Hinc intentio primo ac principaliter pertinet ad id quod movet ad finem: propter quod dicimus architectorem omnemque præcipientem movere suo imperio alios ad id quod ipse intendit. Voluntas vero movet omnes ceteras animæ vires ad finem: unde manifestum est quod intentio proprie actus sit voluntatis respectu finis. Sed voluntas respicit finem tripliciter. Primo absolute, sicque vocatur voluntas, prout absolute volumus sanitatem aut aliquid tale. Secundo consideratur finis prout in ipso quiescitur, et ita fruitio respicit finem. Tertio consideratur finis ut est terminus alicujus quod ordinatur in ipsum, sicque intentio respicit finem. Neque enim ex hoc solum dicimur intendere sanitatem quoniam volumus eam, sed item quia volumus ad eam per aliquid aliud pervenire. Hæc Thomas in Summa.
Verumtamen controversia prætacta videtur in diverso usu terminorum consistere: idcirco nec immorandum est ei. Videtur tamen positio Bonaventuræ aptior esse. Certum est namque quod omnis potentia tendat in suum objectum, etiam intellectus speculativus. Et sæpius in Scripturis intendere sumitur pro considerare, advertere, intueri, sicut in Psalmo: Intende deprecationi meæ.
Petrus videtur hic responsionem Bonaventuræ sequi potissime, Richardus Thomas, similiter Durandus. Qui addit: Intentio respicit finem, et differt ab electione. Electio enim directe est de his quæ sunt ad finem, quamvis in habitudine ad finem; intentio autem est directe de fine, licet in habitudine ad ea quæ sunt ad finem. Et forsitan non differunt nisi secundum rationem. Nempe dum simul et eodem actu voluntas fertur in finem atque in ea quæ sunt ad finem, simul et eodem actu finem intendit, et ea quæ ad finem sunt eligit. Idem ergo actus vocatur intentio quoad finem, et electio quoad illa quæ sunt volita propter finem. Hæc Durandus.
Postremo Scotus: Intendere, inquit, dicit in aliud tendere; quod generaliter accipi potest, sive res a se habeat quod tendat in aliud, sive ab alio. Potest quoque tendere in aliquid ut in objectum præsens, vel ut in terminum distantem aut absentem. Primo modo convenit omni potentiæ respectu sui objecti. Secundo modo proprie convenit illi quod tendit in aliud, nec ducitur in id, sed ducit se in illud: sicque non convenit potentiæ naturali, sed liberæ. Quumque libere velle sit totius liberi arbitrii, quod juxta præhabita, intellectum ac voluntatem includit, secundum hoc intendere convenit toti:4 et hoc, si propriissime capiatur; et non erit alicujus potentiæ respectu sui objecti, sed respectu finis. Quumque in omni volitione, secundum Anselmum, sit accipere quid et cur, intendere non respicit quid, sed cur, prout scilicet dicit tendentiam in aliquid ut distans, per aliquid tanquam per medium. Hæc Scotus.
Amplius quæritur hic, an idem numero sit motus seu actus quo quis fertur in finem et in medium, hoc est, in id quod ordinatur in finem.
Ad quod Thomas respondet: Dum aliquid dicitur secundum relationem ad alterum, potest dupliciter considerari. Primo, ut est res quædam secundum se absolute, et sic non est eadem consideratio ejus et illius ad quod refertur seu dicitur, sed divisim consideratur utrumque. Secundo, prout refertur ad alterum, sicque est utriusque consideratio eadem, quia qui novit unum relativorum, novit et reliquum: ut si quis consideret imaginem ut est alicujus imago, eadem erit consideratio imaginis et ejus cujus imago consistit. Sic et in ea quæ sunt ad finem, potest voluntas ferri dupliciter: primo, secundum quod ea vult propter aliud, et ita est idem motus voluntatis qui est ad finem et ad id quod est ad finem; secundo, prout res quædam sunt per se appetibiles, sicque est alia utriusque volitio, et sunt diversa objecta. Sed primo modo sumuntur ut unum et idem objectum. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima secundæ, quæstione duodecima, addidit: Quum dico, Volo medicinam propter sanitatem, non designo nisi unum motum voluntatis.5 Cujus ratio est, quoniam finis est ratio volendi ea quæ sunt ad finem. Idem autem actus cadit super objectum et super rationem objecti, sicut eadem est visio coloris et luminis. Estque simile de intellectu, quia si absolute principium et conclusionem consideret, diversa est consideratio utriusque; in hoc autem quod conclusioni assentit propter principia, est unus actus ipsius intellectus dumtaxat. Hæc Thomas in Summa. — Quibus responsiones doctorum ad hanc quæstionem concorditer consonant.
Footnotes
Chapter 246 of 271