Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum voluntas humana possit per peccata subverti.

Verum de hoc supra jam tanta sunt introducta, ut non videatur hic immorandum.1 Sed de hoc aliquid est tangendum, an naturaliter velit bonum. Et videtur quod non, quia quod naturaliter convenit rei, convenit ei semper, nec oppositum potest ei competere : sicut risibile convenit homini. Sed voluntati non semper inest bonum velle, imo frequentius convenit ei oppositum. Insuper naturale et liberum seu deliberativum, ex opposito distinguuntur. Quum ergo voluntati sit proprium et maxime ingenitum sponte moveri, libere affici, et ex rationis deliberatione in actum procedere, non apparet quod libere velit bonum.

In contrarium sunt quæ continentur in littera.

Circa hæc scribit Albertus : Beatus Diosyius, quarto capitulo de Divinis nominibus, et Augustinus contestantur, quod omnis homo naturaliter vult bonum, atque quod malum est involuntarium, infecundum et pigrum.2 Et hoc intelligunt secundum suam primam institutionem, vel prout bonus est bonitate convertibili cum ente. Inest etiam ei ex sua natura habilitas quædam ad bona. Præterea duplex est ratio cur voluntas in actu potius dicitur bona aut mala, quam ceteræ vires. Prima est, quoniam ipsa sola est libera proprie ex se, et quidquid libertatis exstat in anima, derivatur ab ea : propter quod ipsa præcipue causa est actionum suarum. Unde primo Metaphysicæ dicitur : Liberum dicimus hominem qui causa sui est. Socrates quoque, ut in Politicis refert Philosophus, dixit : Servus est qui nullam habet virtutem nisi ad dominum suum respiiens; voluntasque domini sui est virtus sua, ultra quam nihil potest. Secunda ratio est, quam Anselmus tangit in libro de Libero arbitrio, dicens : Voluntas universalis motor est in toto animæ regno. Nempe si dixero, Possum ambulare : subintelligitur, si volo. Ideo bonum et malum virium ceterarum sunt in voluntate sicut in causa. Hinc virtus definitur per voluntatem, dicente Tullio in fine primæ Rhetoricæ : Virtus est habitus voluntatis in modum naturæ, rationi consentaneus. Hæc Albertus.

At vero Thomas hæc plenius scribens : Hoc, inquit, naturale est rei quod convenit ei secundum conditionem suæ formæ, per quam constituitur in tali natura, quemadmodum ignis naturaliter tendit sursum. Forma autem per quam homo est homo, est ratio vel intellectus. Hinc in illud quod sibi convenit secundum rationem vel intellectum, naturaliter tendit. Bonum vero cujuslibet virtutis est homini conveniens secundum rationem, quoniam talis bonitas est ex quadam commensuratione actus ad circumstantias et ad finem, quam efficit ratio. Unde et quædam inchoationes virtutum seu aptitudines naturaliter præexistunt in rationali natura, quæ virtutes naturales dicuntur, etiam antequam per exercitium deliberationemque compleantur, ut sexto Ethicorum asseritur. Hinc homo naturaliter tendit in bonum. Verum motus naturalis a forma progreditur secundum formæ conditionem. Quumque ratio et voluntas non sint formæ determinatæ ad unum, ita ut in aliud nequeant flecti ; ideo quamvis velle bonum sit homini naturale, nihilo minus potest malum velle, non in quantum malum, sed in quantum æstimat illud bonum. Hæc Thomas in Scripto. — Qui in prima secundæ, quæstione octava, super his plenius scribit.

Concordant Petrus, Richardus, aliique communiter, quorum diversi diversa hic sciscitantur. Primum, an voluntas naturalis et deliberativa sint una potentia.

Ad quod Petrus respondet : Objectum voluntatis est bonum. Quod considerari originale peccatum non fuit. In his facilipotest dupliciter : primo, secundum se absolute; secundo, in comparatione ad aliud. Primo modo invariabilis est bonitas ejus in se, sicque uniformiter movet, estque objectum voluntatis naturalis. Secundo bonitas ejus variis modis concipitur, et est objectum voluntatis deliberativæ : sicut secari est malum in se, bonum est tamen ob sanitatem. Bonum autem sic aut sic acceptum non differt per essentiam : imo est unum et idem objectum secundum speciem, sed differenter movens. Idcirco non diversificat voluntatem secundum speciem atque essentiam, sed secundum movendi modum. Quumque duæ qualitates ejusdem speciei non sint in eodem, oportet voluntatem naturalem et deliberativam esse unam numero potentiam. Hæc Petrus.

Concordat Richardus, et addit : Regula motus voluntatis naturalis est naturalis cognitio intellectus, et voluntas sub ratione qua est natura, est ejus principium. Regula vero motus voluntatis deliberativæ est cognitio intellectus acquisita seu infusa, et sequitur consiliationem deliberationemque intellectus. Hæc Richardus.

Amplius quæritur hic, an sit eadem voluntas, qua homo vult naturaliter bonum, et qua vult malum.

Quocirca certum est, et facile est respondere, quod sit eadem potentia volitiva, quæ est utriusque actus principium. Si autem voluntas sumatur pro actu volitivo, non est utique utriusque una voluntas. Verum si voluntas sumatur pro sensualitatis affectu, sic non est illorum una eademque voluntas : quia voluntas inclinans ad mala, dicitur sensualitas, appetitusve sensitivus; voluntas vero inclinans ad bonum, est voluntas rationalis. In isto consistit responsio Thomæ, Petri, Richardi et plurium. Verumtamen non sensualitas solum, sed et voluntas ipsa intellectiva, in quantum ex nihilo et per originale peccatum corrupta, inclinat, movet et trahit ad mala. Quod et in angelis patuit, in quibus originale peccatum non fuit. In his facilibus nequeo immorari.

Footnotes

  1. Cf. dist. xxxv, q. 2; xxxvi, q. 1. ↩

  2. Summ. th. 2 part. q. 136. ↩

Chapter 248 of 271