Skip to the text

Distinctio 39

A. Quum voluntas sit de his quæ homo naturaliter habet, quare peccatum fore dicatur, quum nullum aliud naturale peccatum sit.

HIC autem oritur quæstio satis necessaria, ex superioribus causam trahens. Dictum est enim supra, voluntatem inesse naturaliter homini, sicut intellectus et memoria.1 Quæ autem homini naturalia sunt, quantumcumque vitientur, bona tamen esse non desinunt, quia non valet vitium bonitatem, in qua

Deus eam fecit, penitus consumere : ut verbi gratia, intellectus vel ratio et ingenium ac memoria, etsi vitiis ac peccatis obnubilentur et corrumpantur, bona tamen sunt, nec peccata nominantur, sicut Augustinus de ratione, quæ est imago Dei in qua facti sumus, evidenter ostendit in quintodecimo libro de Trinitate : Hæc est, inquit, imago in qua homines sunt creati, qua ceteris animalibus præsunt :2 quæ creatura, in rebus creatis excellentissima, quum a Deo justificatur, a deformi forma in formosam mutatur formam. Erat enim etiam inter vitia natura bona. Hæc autem imago ratio est vel intellectus. Quum ergo voluntas de naturalibus sit, quare ipsa non semper bonum est, etsi aliquando vitiis subjaceat? Ad hoc facile respondent qui dicunt omnia quæ sunt, in quantum sunt, bona esse : quia et ipsam voluntatem, in quantum est vel in quantum voluntas est, ut supra posuimus, bonum esse asserunt, sed in quantum inordinata est, mala est et peccatum.3 Ubi potest ab eis rationabiliter quæri : Si voluntas, in quantum inordinata est, peccatum est, quare ergo intellectus, ratio et ingenium, et hujusmodi, quum inordinata sunt, peccata non sunt? Inordinata vero sunt, sicut voluntas, quum ad rectum finem non tendunt, eorumque actus prævaricationes exsistunt. Ad quod illi dicunt, voluntatis nomine aliquando vim, scilicet naturalem potentiam volendi, aliquando actum ipsius vis significari. Vis autem ipsa naturaliter animæ insita, nunquam peccatum est, sicut nec vis memorandi vel intelligendi; sed actus hujus vis, qui et voluntas dicitur, tunc peccatum est, quando inordinatus est.

B. Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sunt peccata.

Sed adhuc quæritur, quare hujus naturalis potentiæ actus peccatum sit, si aliarum potentiarum actus peccata non sunt, scilicet potentiæ memorandi, cujus actus est memorare, et potentiæ intelligendi, cujus actus est intelligere. Ad quod et ipsi dicunt, quia alterius generis est actus ille voluntatis quam actus memoriæ vel intellectus. Hic enim actus est ad aliquid adipiscendum vel non amittendum, qui non potest esse de malis quin sit malus. Velle enim mala malum est, sed intelligere vel memorari mala malum non est; quamvis eorum quidam etiam hos actus malos esse interdum non improbe asserant. Memorat enim interdum quis malum ut faciat, et quærit intelligere verum ut sciat impugnare. — Ecce qualiter solvitur præmissa quæstio ab his qui tradunt omnia esse bona in quantum sunt. Qui vero dicunt voluntates malas peccata esse, et nullo modo bona, brevius respondent, dicentes actum voluntatis non esse de naturalibus, sed vim ipsam et potentiam volendi, quæ semper bonum est, et in omnibus est, etiam in parvulis, in quibus nondum est ejus actus.

C. Quomodo intelligendum sit illud, Et homo etiam qui servus est peccati, naturaliter vult bonum.

Præterea quæri solet, quomodo intelligendum sit quod ait Ambrosius, exponens illud verbum Apostoli: Non quod volo illud ago, sed quod nolo illud facio.4 Dicit enim, quod homo subjectus peccato, facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum; sed voluntas hæc semper caret effectu, nisi gratia Dei adjuvet et liberet. Si homo subjectus peccato est, vult quidem malum et operatur, quia servus est peccati, et ejus voluntatem (sicut supra dixit Augustinus) libenter facit:5 quomodo ergo naturaliter vult bonum? An est eadem voluntas, id est idem motus, quo libenter peccato servit, et quo naturaliter vult bonum? Si non est eadem voluntas, quæ ergo istarum est, qua quum homo justificatur, a servitute peccati liberatur? Ut enim disseruimus superius, gratia Dei voluntatem hominis liberat et adjuvat, quæ voluntatem hominis præparat adjuvandam, et adjuvat præparatam.6 Sed quæ est illa voluntas? An illa quæ naturaliter vult bonum, an illa quæ libenter servit peccato, si tamen duæ sunt voluntates? Proposita est quæstio profunda, quæ varia a diversis expositione determinatur. — Alii enim dicunt duos esse motus: unum quo vult bonum naturaliter. Quare naturaliter, et quare naturalis dicitur? Quia talis fuit motus naturæ humanæ in prima conditione, in qua creati sine vitio sumus, quæ proprie natura dicitur. Fuit enim homo creatus in voluntate rectus. Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est: Firmissime tene, primos homines bonos et rectos esse creatos cum libero arbitrio, quo possent, si vellent, propria voluntate peccare; eosque non necessitate, sed propria voluntate peccasse.7 Recte ergo dicitur homo naturaliter velle bonum, quia in recta et bona voluntate conditus est. Superior enim scintilla rationis, quæ etiam (ut ait Hieronymus) in Cain non potuit exstingui, bonum semper vult, et malum semper odit.8 Alium autem dicunt motum esse mentis, quo mens relicta superiorum lege, subjicit se peccatis, eisque oblectatur. Iste motus, ut aiunt, antequam adsit alicui gratia, dominatur et regnat in homine, alterumque deprimit motum; uterque tamen ex libero arbitrio est. Veniente autem gratia, ille malus motus eliditur, et alter naturaliter bonus liberatur et adjuvatur, ut efficaciter bonum velit. Ante gratiam vero, licet naturaliter homo velit bonum, non tamen absolute concedi oportet bonam habere voluntatem, sed potius malam. Alii autem dicunt unam esse voluntatem, id est unum motum quo naturaliter vult homo bonum, et ex vitio vult homo malum eoque delectatur; et in quantum vult bonum, naturaliter bonus est, in quantum malum vult, malus est.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ NONÆ

IN præcedenti distinctione præsuppositionum est, virtutem et vitium esse in voluntate. Hic perscrutatur, qualiter perversitas culpæ in voluntate valeat esse.

Quocirca arguit et solvit. Deinde movet aliam quæstionem, qualiter scilicet intelligenda sint verba quædam Sanctorum, quæ intricata videntur, et qualiter voluntas humana naturaliter velit bonum, quum tam frequenter appetat mala.

Footnotes

  1. Cf. dist. XXXVII A. ↩

  2. Aug. de Trinitate, lib. xv, n. 15. ↩

  3. Cf. dist. xxxv D. ↩

  4. Ambrosiast. in Rom. vii. Rom. vii, 19. ↩

  5. Cf. dist. xxv K. ↩

  6. Cf. dist. xxvi A. ↩

  7. Fulgent. de Fide ad Pe- trum, n. 68. ↩

  8. Hier. in Ezech. 1, 7. ↩

Chapter 247 of 271