Skip to the text

Quæstio 2

P Ræterea quæritur, An sola voluntas sit peccati subjectum.

Videtur quod non. Primo, quoniam in eodem sunt virtus et vitium. Sed virtutes morales pro maxima parte in appetitu sunt sensitivo, quemadmodum et passiones quas reprimunt et refrenant. — Secundo, fides donumque sapientiæ et alia quædam dona in intellectu consistunt : ergo et vitia eis opposita. Contraria namque nata sunt fieri circa idem. — Tertio, in confessione quotidie dicimus : Peccavi nimis cogitatione, locutione, opere et omissione. Nec ibi fit mentio de peccato affectionis seu voluntatis. Ergo in intellectu, in verbis, atque operibus est peccatum.

In oppositum sunt quædam præhabita, et quod virtus dicitur esse habitus voluntatis.1

Ad hoc Thomas respondet : Quum in peccato sit ratio mali, et ultra hoc ratio culpæ, utrumque diversimode reperitur in actibus intellectus et voluntatis. Malum namque in actu voluntatis est ex objecto, non autem in actu intellectus. Nam velle mala, est malum; sed intelligere mala, malum non est. Cujus ratio sumitur ex utriusque objecto : objectum quippe voluntatis est bonum, intellectus vero objectum est verum. Porro bonum et malum, ut sexto Metaphysicæ dicitur, sunt in rebus; verum autem et falsum in anima. Hinc voluntas in suum fertur objectum secundum quod est in re : propterea ex bonitate et malitia voliti, actus voluntatis censetur bonus seu malus. Verum intellectus tendit in rem ut est in anima; quumque ratio bonorum et malorum in intellectu sit bonum, cognoscere bona et mala est bonum. Propter quod ait Boetius : Mali cognitio non potest deesse bono. Malum autem accidit in actu intellectus ex proportione indebita intellectus ad rem, puta ex hoc quod intellectus aliter apprehendit rem quam est. Intelligere enim rem falso, est malum in actu intellectus, sicut verum est bonum ejus.

Actus quoque intellectus non habet rationem culpæ eodem modo quo actus voluntatis, quoniam ratio culpæ primo in actu voluntatis invenitur; in actibus autem intellectus et aliarum potentiarum, non nisi secundum quod imperati sunt a voluntate. Ratio enim culpæ in actu deformi est ex hoc, quod procedit ab eo quod habet dominium sui actus. Hoc autem in homine est secundum illam potentiam quæ ad plura se habet nec ad aliquid eorum determinatur nisi ex se ipsa : quod tantum convenit voluntati. Potentiæ enim organis affixæ coguntur ad aliquem actum per immutationem organorum, sine quibus in actum exire non valent. Intellectus quoque, quamvis non sit vis organica, cogitur tamen evidentia argumentationis, et deficit ab aliquo in quod non potest ex defectu demonstrationis intellectualisve luminis. Voluntas vero potest in apprehensum quodcumque, nec ab eo per aliquam rationem violenter poterit prohiberi. Nempe, quum intellectus feratur in rem secundum quod res est in anima rationemque veri habet, indiget intellectus ad intelligendam rem aliquo medio seu lumine aut demonstratione, per quod rem deducat ad hoc quod ad intelligendum sit sibi proportionata; unde et per argumenta potest a consensu avelli. Voluntas vero, quum feratur in suum objectum secundum quod illud est in re, non oportet ut habeat aliquam operationem in rem ad hoc quod fiat sibi proportionata, exspoliando eam a materia, sed directe fertur in rem apprehensam, ut est : ideo impediri non potest quin feratur in quodcumque voluerit, neque aliquo prohibente, neque per quemcumque defectum.

Itaque in cogitationibus potest esse peccatum dupliciter. Primo, in quantum cogitationes sunt : et sic non est in eis peccatum nisi peccatum vanitatis, secundum quod intellectus utilioribus cogitationibus occupari deberet, atque inutilibus occupatur; nec hoc imputatur ad culpam nisi secundum quod intellectus a voluntate natus est imperari. Secundo, in quantum cogitationes propter delectationem rei cogitatæ quæruntur : sicque potius est peccatum in delectatione rei cogitatæ secundum memoriam vel speciem, quam in ipsa cogitatione. Illa quoque delectatio non est in intellectu, sed in concupiscibili aut irascibili, cujus est actus cogitatus. Hinc tale peccatum reducitur ad idem genus (ut fornicationis aut homicidii) in quo est actus peccati exterius perpetratus. Per quod patet solutio tertii. — Ad alia respondetur, quod peccatum de quo nunc loquimur, quod rationem habet demeriti, non oppositur virtuti quocumque modo acceptæ, sed ut est principium meritorii ac remunerabilis actus. Et quamvis perfectio intellectus, ut sapientia et scientia, possit habere rationem virtutis ex hoc solo quod est perfectio intellectus, actionem ejus bonam efficiens secundum quod facit recte intelligere, non tamen facit quod actus ejus meritorius remunerabilisque exsistat, nisi secundum quod a voluntate est imperatus. — Denique infidelitas non est peccatum in intellectu exsistens, nisi secundum quod actus intellectus est imperatus a voluntate. Sic enim et fides in intellectu est : quia secundum Augustinum, credere non potest homo nisi volens. Conformiter, nisi homo voluntarie omittat quod facere debet, in infidelitatem non incidit : quia si hoc quod in se est faceret, Deus ei veritatem revelaret, et quid credere deberet. — Si autem objiciatur, quod quædam artes, ut necromantia, prohibentur, ergo in se ipsis sunt vitiosæ, quum nil prohibeatur nisi peccatum; dicendum, quod artes illæ non sunt prohibitæ secundum quod tantum in cognitione consistunt, sed per accidens, in quantum sunt peccandi occasio, secundum quod notitia catum et meritum in libero motu consistant, actus voluntatis per se potest esse peccatum; actus autem virium aliarum, non nisi in quantum voluntati uniuntur vel imperanti vel omittenti, id est non reprimenti. Hæc Petrus. art. 2.

At vero de hac materia plenius scribit Doctor sanctus in prima secundæ, quæstione septuagesima quarta: Omne, inquiens, quod est principium voluntarii actus, est subjectum peccati. Actus autem ipsam et suum esse reale non intelligeret. — Deinde Richardus objicit contra rationem quam Bonaventura et alii quidam tradunt: Alii, inquiens, dicunt, quod etsi intellectus per similitudinem rei ei assimiletur, non tamen transformatur in eam quemadmodum voluntas transformatur in volitum, propter majorem vim unionis ex parte voluntatis quam intellectus. Sed neque hoc sufficit, quia per hoc non redditur ratio quare intelligere malum non est malum, sed tantum quare non est ita magnum malum, ut velle malum. Ideo dici potest, quod quamvis intellectus feratur in rem intellectam, attamen quoniam res sub ratione qua bona, non est objectum intellectus, sed sub ratione qua ens vel vera, nec est objectum voluntatis sub ratione qua vera, sed sub ratione qua bona: ideo actio intellectus respectu ipsius rei non dicitur bona, sed vera; et actio voluntatis respectu ejusdem rei non dicitur vera, sed bona. Sic dico, quod malum est objectum intellectus per accidens sub ratione qua oppositum enti vel vero, per cujus speciem ex consequenti intelligitur: sicque patet quod est objectum intellectus sub ratione qua falsum. Est quoque objectum voluntatis per accidens sub ratione qua bonum apparens. Ideo, sicut voluntas in volendo malum non dicitur falsa, sed mala: sic intellectus intelligendo malum non dicitur malus, sed verus, si intelligat sicut est; vel falsus, si aliter judicat quam est judicandum. Est namque de actibus judicandum secundum rationem objecti art. 5.

Consonat Petrus: Voluntas, dicens, est instrumentum movens se ipsum, secundum Anselmum, imo et omnia quæ exsistunt in anima. Sola ergo voluntas est libera, ceteræ vero vires non nisi in quantum voluntati junguntur. Quumque pecformalem. — Insuper dici potest, quod per simplicem apprehensionem mali non determinatur intelligens ad aliquam realem conjunctionem cum malo; sed per apprehensionem dictantem malum esse prosequendum inclinatur apprehendens ad realem cum malo conjunctionem, sicut per velle malum: ita ut hanc realem conjunctionem exsequatur, nisi adsit impedimentum. Hinc primus horum trium actuum non est malus, sed secundus malus, et tertius pejor. Hæc Richardus.

Porro Durandus objectionem illam contra rationem Thomæ inductam, cur intelligere mala non sit malum, prolixe prosequitur ac reprobat, dicens: Quoniam sicut objectum voluntatis est res extra animam, sic ipsamet res ut est extra animam, est objectum intellectus. Et sicut ratio rei intellectæ est in anima, quæ ratio non est id quod intelligitur, sed tantum quo aliquid intelligitur; sic ratio rei volitæ est in anima. Hæc Durandus.

Verumtamen ratio illa S. Thomæ videtur idonea ac subtilis. Constat enim quod voluntas sit vis profectiva in suum objectum. Ita quod ejus natura, proprietas atque perfectio, aut certe defectio, consistit in hoc quod tendit in rem, et ei realiter jungitur sicuti est; intellectus vero potius est vis susceptiva rei in se, non quidem omnino eo modo quo res consistit in se, sed spiritualius, prout in ipso intelligente receptibilis est ac suscipi potest. Propter quod secundum Aristotelem tertio de Anima, et Boetium, cognitio rei est secundum modum cognoscentis, non cogniti. Unde eamdem rem aliter cognoscit sensus, aliter imaginatio, aliter intellectus, ut etiam in commentario libri de Causis habetur. Idcirco nec omnifarie verum est, quod res ut est extra animam, est intellectus objectum, sed magis prout per speciem suam est in anima, actu vel aptitudine. Nec inde consequitur, quod res non intelligatur sicuti est, et secundum suum esse reale: quia quod cognitio dicitur esse secundum modum cognoscentis, non cogniti, refertur ad modum actus, non ad rei naturam.

Deinde addit Durandus: Hic videnda sunt duo: primum, quod scire malum non est peccatum nec culpa; secundo, qualiter in actu intellectus valeat consistere culpa. Primum patet, quoniam in sciendo malum nullus est defectus sive deformitas in operatione intellectus. Quum enim objectum intellectus sit ens, perfectio ejus consistit in attingendo et cognoscendo rem sicuti est, nec in hoc est peccatum. Ex isto patet secundum, quia dum res nescitur, aut aliter quam est apprehenditur, accidit error seu defectus, deformitas et ignorantia in intellectu etiam eorum quæ quis scire tenetur, quod non caret peccato. Hæc Durandus. Quæ stare videntur. aut aliter quam est apprehenditur, accidit error seu defectus, deformitas et ignorantia in intellectu etiam eorum quæ quis scire tenetur, quod non caret peccato. Hæc Durandus. Quæ stare videntur.

Footnotes

  1. Cf. dist. xxiv, q. 6. ↩

Chapter 249 of 271