Quæstio 3
N Unc quæritur, Utrum conscientia liget seu obliget, sive sit recta, sive erronea.
Videtur quod sic. Primo, quoniam Damascenus ait libro secundo: Conscientia est lex intellectus nostri. Quum ergo obtemperandum sit legi, ergo et conscientiæ. — Secundo super illud ad Romanos, Quum gentes quæ legem non habent, ait Glossa:1 Etsi non habent legem scriptam, habent tamen legem naturalem, qua intelligunt et sibi conscii sunt quid sit bonum et quid malum. Et sicut scientia ligat intellectum speculativum ad ea quæ egreduntur a primo scibili, ita et conscientia ligat intellectum practicum ad ea quæ scientur ab ipso. — Tertio, conscientia est judex, juxta illud Ecclesiastæ:2 Scit enim conscientia tua, etc. Sed judex ligat et obligat subjectos suo judicio. — Quarto, illud ad Romanos, Omne quod non est ex fide, peccatum est, exponitur:3 Quod est contra conscientiam. Ergo conscientia ligat ad faciendum et non faciendum.
Idem videtur de conscientia erronea. Nam super illud, Omne quod non est ex fide, asserit Glossa: Omne quod ad conscientiam pertinet, si aliter fiat, peccatum est. Quamvis enim fiat quod bonum est, si non esse faciendum credatur, vel non sic faciendum ut fit, peccatum est. — Rursus, ad Corinthios scribit Apostolus:4 Quidam cum conscientia idoli quasi idolothytum manducant; et conscientia eorum quum sit infirma, polluitur. Non autem est pollutio nisi per culpam. Nec hoc erat quia idolothytum comederunt, sed quia eorum conscientia dictavit id idolis consecratum. Dictabat ergo conscientia non esse licitum quod in se licitum fuit, ideoque peccabant sic faciendo: ergo conscientia errans ligat.
In contrarium est, quod conscientia est in ratione, ratio autem est consiliaria voluntatis; sed consilium non est obligatorium. Item, omne erroneum est refutandum: ergo et conscientia errans.
Ad hoc Alexander respondet: Quinque sunt genera operum. Quædam ita sunt bona quod nullo malo fine fieri queunt, ut Deum diligere propter se et super omnia. Quædam vero ita sunt mala ut nullo bono fine fieri valeant, ut fornicari, furari, mentiri. Alia sunt opera bona ex genere, quæ tamen fieri possunt animo malo, ut eleemosynam dare, quod fieri pro gloria vana potest. Quædam vero sunt mala ex genere, ut tendere ad lupanar; quod tamen fieri potest fine bono, videlicet ad convertendam meretricem. Aliqua vero indifferentia sunt omnino. Itaque in primis duobus ligat conscientia ad agendum quod agendum est, atque ad non agendum quod non est agendum. In aliis autem non ligat secundum quod est lex intellectus nostri, nisi in quantum ad duo hæc prima reducuntur: sicut ligat ad dandum eleemosynam, in quantum informatur circumstantiis debitis. Conscientia vero erronea non ligat quoad duo prima membra, sed conscientiæ error est deponendus: ut si conscientia dictet aliquid esse agendum contra legem Dei. In aliis vero, etsi conscientia erronea in quantum erronea non liget, tamen ligat sub conscientiæ ratione dum non deponitur: imo ad hoc principaliter ligat, et homo ligatur, ut error deponatur. Hæc Alexander. — Atque ex ista distinctione potest responderi ad objecta.
Secundo quæritur, utrum conscientia magis liget quam prælati præceptum. Videtur quod sic, quia secundum Glossam ad Romanos, quidquid fit contra conscientiam, ædificat ad gehennam. In oppositum est illud Apostoli: Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit. Glossa: 1. Rom. xiii, 1. Mandatum superioris absolvit a mandato inferioris. Spirituales autem prælati animabus præsident subditorum, ut ad Hebræos dicitur: Ipsi pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Ergo præsunt conscientiis eorumdem. 17. Hebr. xiii, 17.
Dicendum: Obediendum est prælato magis quam conscientiæ in indifferentibus. Unde Glossa super illud ad Romanos, Non solum propter iram (scilicet principis aut Dei) vitandam, sed etiam propter conscientiam, scilicet ut munda sit mens nostra. Ergo conscientia nostra ordinat ad hoc, quod obediamus prælatis in indifferentibus. De talibus enim loquitur Apostolus: loquitur enim de discernentibus cibos, consequenter et de his quæ debentur prælatis. Verumtamen aliter est in sæcularibus et in religiosis. Sæculares namque tenentur ad sententiam prælatorum in his quæ respiciunt cathedram, prout dicitur super illud Matthæi: Quæ dicunt vobis, facite. Religiosi vero, qui renuntiaverunt propriæ voluntati ac proprio sensui, tenentur se qui mandatum superioris in his quæ non sunt præcepta vel econtrario prohibita a Deo, vel in regula sua, aut in constitutionibus obligatoriis ad culpam quæ fiunt ab Ecclesia super ipsos, vel a Capitulo generali cum prælatorum consensu. Cavere autem debent prælati ne indiscrete præcipiant, propter conscientiarum periculum. — Ad objectum dicendum, quod sicut qui agit contra conscientiam, ædificat ad gehennam, ita qui agit contra discretum prælati præceptum. Conscientia demum
Rom. xiii,
Hebr. xiii,
Rom. xiii,
Matth.5 subditi debet formari secundum directionem prælati in dubiis. Prælatus vero non tenetur in agendis formari secundum conscientiam quamcumque subditi sui. Ideo standum est mandato discreti prælati: nam et hoc conscientia dictat. Hæc idem.
Insuper circa hæc Bonaventura conscribit: Conscientia aliquando dictat aliquid quod est secundum legem Dei, aliquando aliquid quod est præter legem Dei, aliquando aliquid quod est contra legem Dei. Et loquimur hic de dictamine secundum modum præceptionis aut prohibitionis, non per modum consilii aut persuasionis. In primis conscientia simpliciter ligat, videlicet in præceptis: quia ad illa homo ligatus est per legem divinam, et conscientia illi concordans, ligatum ostendit. In secundis vero conscientia ligat quamdiu manet: idcirco tenetur homo conscientiam deponere, aut id quod dictat conscientia adimplere, utpote si dictet, quod necessarium sit ad salutem festucam de terra levare. In tertiis vero conscientia non ligat ad faciendum vel non faciendum, sed ligat ad se deponendum, pro eo quod quum talis conscientia sit erronea errore repugnante legi divinæ, necessario quamdiu manet, ponit hominem extra statum salutis: idcirco oportet eam deponere, quoniam sive homo faciat quod illa dictat, sive non faciat, peccat mortaliter. Si etenim agit quod conscientia dictat et illud est contra legem Dei, sine dubio mortaliter peccat; si vero faciat oppositum ejus quod conscientia dictat, ipsa manente, peccat mortaliter, non ratione operis quod facit, sed quoniam malo modo facit. Facit enim in Dei contemptum, dum credit dictante sibi conscientia, Deo hoc displicere, quamvis ei complaceat. Cujus ratio est, quia non tantum attendit Deus quid faciat homo, sed quo animo faciat. Hæc Bonaventura.
Præterea de his non nisi breviter tangit Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio circa finem: Conscientia in quantum conscientia, obligat; sed in quantum erronea, non obligat. Nec debet eam aliquis sequi in quantum erroneam, sed in quantum est conscientia. Attamen totum conjunctum obligat, scilicet conscientia erronea, et tenetur eam quis sequi. Estque simile de actione mala. Actio etenim mala non corrumpit bonum in quantum mala, nec in quantum actio, sed totum permixtum. Nec sine permixtione boni, malum potest corrumpere bonum, et hoc non nisi in bono. Ideo loquitur Augustinus: Tanta est superexcellens boni magnitudo, quod malum non potest pugnare contra bonum nisi virmute boni. Hæc Antisiodorensis.
Præterea Thomas a præinductis videtur aliqualiter dissentire. Recitata namque opinione ex Alexandro narrata, subjungit: Si diligenter consideretur qualiter conscientia ligat, invenietur ligare in omnibus, ut alia dicit opinio. Conscientia enim dictamen quoddam est rationis. Voluntas autem non movetur in aliquid appetendum, nisi præsupposita aliqua apprehensione. Quumque actus voluntatis ex objecto specificetur, oportet ut secundum judicium rationis aut conscientiæ judicandus sit actus voluntatis; atque per hunc modum conscientia fertur ligare, quia si aliquis fugiat per voluntatem quod ratio dictat bonum, est ibi fuga boni: quæ fuga est malum, quia voluntas fugit illud ac si esset bonum secundum rationem, propter tristitiam aliquam secundum sensum. Conformiter, si ratio dictet aliquod bonum esse malum, voluntas non potest in illud tendere quin sit mala. Tendit namque in illud ut ostensum est a ratione, et ita ut in malum simpliciter, propter apparens bonum secundum sensum. Ideo sive ratio sive conscientia recte judicet sive non, voluntas obligatur hoc modo. Quod si voluntas judicium seu dictamen rationis, quod est conscientia, non sequitur, actus voluntatis inordinatus consistit; et hoc est ligare, id est adstringere voluntatem, ut nequeat sine deformitatis numento in aliud tendere, sicut ligatus non valet ire.
Verumtamen aliter ligat conscientia errans, et aliter conscientia recta. Conscientia etenim recta obligat simpliciter et per se : nempe quod judicat bonum, est bonum in se, et ex rationis judicio bonum apparet; hinc si non fiat, malum est; et si fiat, bonum est. Conscientia vero erronea non obligat nisi per accidens, et secundum quid. Si enim dictet aliquid faciendum, id fieri in se consideratum, non est bonum necessarium ad salutem, sed in quantum apprehenditur tanquam bonum. Ideo quum non liget nisi secundum quod bonum, non obligatur voluntas per se ad hoc, sed per accidens, utpote ratione apprehensionis qua judicatur bonum. Idcirco, si fiat aliquid quod est secundum se malum, quod ratio errans judicat bonum, peccatum non evitatur; si autem non fiat, peccatum incurritur : quoniam unus bonitatis defectus sufficit ad hoc quod aliquid dicatur malum, sive videlicet desit bonitas quæ est per accidens, sive bonitas per se. Hæc autem solutio sumitur ex verbis Philosophi septimo Ethicorum, quo quærit an aliquis dicatur incontinens ex hoc quod propter passionem discedit a qualicumque ratione recta vel non recta, vel dicatur incontinens propter hoc quod discedit a ratione recta; et solvit, quod vocatur incontinens per se et simpliciter propter hoc quod a recta ratione discedit; per accidens vero fertur incontinens ob hoc quod discedit a qualicumque ratione sive recta, sive non recta.
Denique, conscientia errans obligat non virtute propria, sed virtute divini præcepti. Non enim dicit aliquid faciendum quia sibi videtur, sed quia a Deo præceptum est; sicque per accidens obligat præcepti divini virtute, in quantum dictat hoc ut præceptum a Deo. Ideo dictamen conscientiæ plus obligat quam præceptum prælati, quemadmodum et præceptum divinum, in cujus virtute ligat : velut si præceptum regis non perveniret ad populum nisi mediante aliquo principe, si princeps diceret, Hoc est præceptum a rege; quamvis dictum suum non esset verum, obligaret ut præceptum regis, ita quod contemptores pœnam mererentur. — Si vero quis instet, quia si conscientia errans ligat, sequeretur hominem esse perplexum : nam sive agat quod conscientia illa dictat, peccat, sive non agat illud. Dicendum, quod nullus est perplexus, absolute loquendo; sed quodam posito, non est inconveniens, illo stante, aliquem fore perplexum : quemadmodum mala intentione stante, sive fiat actus præcepti, sive non, peccatur. Similiter stante conscientia erronea, quidquid fiat, peccatum incurritur. Sed potest et debet homo conscientiam errantem, sicut et pravam intentionem, deponere : ideo simpliciter non est perplexus. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima secundæ, quæstione nonadecima, eamdem tenet positionem. Verum in hac sua responsione hoc potissime movet me quod ait, dictamen conscientiæ plus obligare quam præceptum prælati; cujus contrarium (sicut jam patuit) Alexander et Bonaventura, imo et alii multi dicunt, et rationabiliter probant. Nam et oppositum dicere periculosum videtur. Si enim dicatur dictamen conscientiæ plus ligare quam præceptum prælati, possent subditi etiam religiosi ab obedientia suorum superiorum se excusare, dicendo : Dictamen conscientiæ meæ dictat mihi contrarium, non audeo in hoc obedire; sicque daretur dyscolis color excusationis iniquæ. Idcirco de isto infra dicetur.
Circa hæc loquitur Petrus : In regno temporali duplex est lex, scilicet divina immobilis semperque ligans, atque humana mobilis, non jugiter ligans, sed solum quamdiu manet. Humanum enim genus duobus regitur, ut dicit Isidorus, utpote jure divino et humano. Ita in regno animæ spirituali duplex est lex, puta divina immobilis semper ligans, videlicet lex naturaliter impressa, altera humana positiva mobilis, non semper ligans, sed quamdiu manet, scilicet conscientia. Præterea tria sunt genera operum de quibus est conscientia. Quædam quæ præcipit lex divina; et in his conscientia ligat nos quantum est de se mobiliter, sed ratione materiæ ligat immobiliter. Quædam vero sunt opera quæ lex nec præcipit nec prohibet; et in his conscientia ligat mobiliter, scilicet quamdiu stat, materia vero non ligat: ideo deposita conscientia, ad ea non tenetur quis. Quædam autem sunt contra legem; et in his conscientia ligat ad unum mobiliter, sed materia ligat ad oppositum immobiliter: unde magis peccat qui sequitur conscientiam in talibus quam qui non sequitur. Itaque conscientia erronea ligat, quamvis aliqui dicant contrarium. Hæc Petrus.
Responsio demum Richardi per omnia consonat Thomæ; tamen de hoc, an subditus magis teneatur stare judicio conscientiæ suæ quam præcepto prælati sui, nil scribit.
Durandus quoque hic multa scribit, inter cetera dicens: Aliud est ligari, aliud obligari. Qui enim obligatur, tenetur illud facere ad quod obligatur. Nullus autem ad illicitum obligatur. Ligari autem moraliter dicitur, qui ita dispositus est circa aliquod agibile, quod in neutram partem potest licite declinare. Idcirco dicendum, quod conscientia erronea neminem obligat, sed ligat. — Sed dictum istud Durandi in usu terminorum consistit: ideo de hoc disputare prolixius reputatur inutile. Præallegati quippe doctores pro eodem indifferenterque sumunt ligare et obligare. Et quamvis absolute loquendo, nullus obligetur ad illicitum, sub ratione illiciti apprehensum, per accidens tamen et secundum quid atque in casu obligatur ad illud, juxta sensum expressum.
Præterea Henricus primo Quodlibeto consentit his, distinguit tamen de ignorantia. Nam quædam est facti et involuntarium causans: idcirco nec imputatur ad culpam. Et rationem seu conscientiam erroneam ex ignorantia tali perhibet non esse culpabilem: idcirco voluntas discordans ab illa excusatur, nec mala censetur. Alia est ignorantia juris, non excusans, sed a affectata et vitiosa: hinc voluntas ab illa discordans, est prava. — In hac quæstione ponit Henricus opinionem suam de conscientia atque synderesi, affirmans utramque esse in voluntate: Sciendum, inquiens, quod non idem sunt in operandis ratio recta et conscientia. Ex universalibus enim regulis operandorum, quæ sunt de dictamine legis naturæ, quasi ex propositione majori, et particularibus operandis sumptis sub universalibus regulis illis consilio rationis, quasi minori propositione, formatur ratio recta particularium operandorum. Sed nondum ex hoc habetur operandi conscientia: alias omnis habens operandorum notitiam, haberet strictiorem conscientiam de operandis; cujus oppositum sæpe videmus, quoniam conscientia spectat ad partem animæ affectivam, non cognitivam. Quemadmodum enim in parte cognitiva sunt naturalis lex tanquam universalis regula operandorum, et ratio recta tanquam regula particularis; ita ex parte voluntatis est quidam motor universalis, stimulans ad opus secundum regulas universales legis naturæ, et vocatur synderesis, quæ est in voluntate quædam naturalis electio, semper concordans naturali dictamini legis naturæ. Ideo nominatur synderesis, a syn quod est cum, et hæresis quod est electio. Est quoque in voluntate quidam motor particularis, stimulans ad opus secundum dictamen rectæ rationis: ideo dicitur conscientia, id est cum scientia. Quædam est electio in voluntate deliberativa, concordans cum scientia in ratione recta; et semper formatur conscientia a consensu et electione liberæ voluntatis, juxta judicium atque scientiam rationis: ut si sit ratio recta, recta est conscientia; si vero ratio exstet erronea, erronea est conscientia. Quumque conscientia non formetur nisi ex volentis libera electione, quamvis juxta notitiam rationis, ex hoc contingit quod aliqui multam notitiam operandorum habentes, nullam aut modicam habent conscientiam de agendis: vel quia de agendis nihil deliberant, sed præcipitanter omnia agunt; vel si deliberant, libere tamen contra conscientiam eligunt, ideo respuunt eam, aut certe debiliter in eligendo eam sequuntur, aguntque contraria his quæ noverunt. Unde omnes tales contra suam scientiam agunt sine conscientia remordente, aut modicum tantum habentes remorsum synderesis, quæ omnino exstingui non potest. Hæc Henricus. — Ex quibus patescit, quid ipse conscientiam synderesimque appellet, et in qua vi animæ eas constituat.
Circa hoc loquitur Scotus, in primis diligenter recitans prætactam Henrici opinionem, deinde ita arguens contra eam: Si synderesis habeat actum elicitum necessario tendentem in bonum resistentemque malo, ergo non est in voluntate: quoniam prima distinctione primi libri probatum est, quod voluntas non necessario fruitur fine ostenso, nec aliqua vis aut habitus potest esse in ea principium necessario fruendi: ergo nec principium necessarium concorditer volendi principiis practicis, quæ sumuntur a fine. Præterea, secundum illam opinionem, synderesis esset supremum in voluntate, quia respiceret finem ultimum, a quo sumuntur prima principia practica: ergo in ejus potestate esset voluntas secundum quamlibet vim et portionem suam inferiorem, ita quod ipsa movente, portio inferior ei obediret et conformiter moveretur: ergo ipsa impediret omne peccatum in voluntate. Etenim sicut ipsa necessario moveretur, sic et necessario moveret totam voluntatem. — Hæc et consimilia quædam inducit Scotus contra Henricum, quæ tamen satis faciliter solverentur. Nihilo minus positio Scoti hoc loco verior reputatur, quippe quæ consonat positioni Thomæ et aliorum doctorum, ut supra distinctione vicesima quarta innotuit;6 imo doctrinæ Magistri in littera, et quod majus est, verbis S. Hieronymi super Ezechielem dicentis, quod superior portio rationis exstat synderesis: quæ secundum horum responsionem, est habitus primorum principiorum in operandis jugiter re-
Actus, ut quod bonum est faciendum, malum vitandum, quemadmodum secundum philosophos, intellectus est habitus primorum principiorum in speculabilibus. — De his doctores multa conscribunt in ista distinctione, quorum nonnulli testantur synderesim et conscientiam in voluntate esse, ut Bonaventura: de quibus modo pertranseo, quoniam supra distinctione vicesima quarta inde tractatum est.
Postremo de eo quod tactum est supra ex Thoma, quod subditus magis debeat stare judicio conscientiæ quam præcepto prælati, contrarium sentio, sicut jam tetigi, utpote magis consentiendum esse Alexandro et Bonaventuræ oppositum docentibus.7 Quod etiam sentire videtur Henricus, octavo asserens Quodlibeto: Si constet et certum sit, præceptum superioris esse contra Deum, contemnendum est penitus.8 Quamvis enim quis juret aut voveat generaliter obedire in omnibus, non tamen intelligitur nisi de licitis, justis et honestis. In dubiis vero an sit contra præceptum Dei, standum est præcepto prælati: quod etsi sit contra Deum, attamen propter obedientiæ bonum non peccat subditus, sed prælatus. Multo magis si bonum est quod præcipit, obedire oportet, propriumque propositum de faciendo bono majori dimittere, atque supponere quod rationabilis causa sit quare sic præcipit. Et ita propter bonum obedientiæ recompensatur subdito in bono minori quod amittit in majori. Unde loquitur Augustinus: Melior est una obedientia quam cunctæ virtutes, hoc est quam quæcumque opera virtutum contra obedientiam facta: quæ ex hoc vitia sunt, quamvis aliunde de genere essent virtutum. Et sicut est de uno, ita de omni ad quod quis voto adstringitur, quod ei non debet præponi aliud voluntarium, quamvis in se melius videatur. — Hæc Henricus ad quæstionem qua quæritur, utrum religiosus propter sui superioris præceptum debet omittere majus bonum et facere minus. Ad quod respondet quod imo.
Footnotes
Chapter 250 of 271