Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An eadem numero actio possit esse bona et mala moraliter.

Non enim dubium est de bonitate naturæ seu entis, qua omnis actio positiva est bona. Et quod eadem actio possit bona esse et mala, probatur. Nam eadem actio potest incipi recta intentione, et continuari ac finiri intentione perversa. — Secundo, aliquis in mortali exsistens, facit suffragia pro defuncto; et operatio illa est meritoria mortuo, non ipsi agenti, quum caritatem non habeat; defuncto tamen meretur pœnæ minorationem, et satisfactoria est pro ipso: sicque eadem actio est meritoria et non meritoria. — Tertio, si dominus aliquis ex caritate præcipiat servo suo eleemosynam dare, et servus invitus hoc faciat, videtur eleemosynæ illius largitio esse bona per respectum ad dominum, et mala per comparationem ad servum. — Quarto, secundum Philosophum tertio Physicorum, idem motus est, qui in agente est actio, et in patiente passio: quemadmodum eadem est via ab Athenis ad Thebas, et econtrario. Sed contingit actionem esse malam, passionemque bonam: sicut mala fuit actio crucifigentium Christum, et optima passio ejus. Et sic idem actus seu motus est bonus et malus.

In contrarium est, quod bonum et malum contraria sunt, et differentiæ oppositæ actus humani. Contraria vero nequeunt simul inesse eidem.

Circa hoc Alexander scribit: Oppositio inter bonum ex genere et malum ex genere est oppositio disparata, quoniam separantur ab invicem secundum rationem seu formam, et subjectum; non autem proprie contraria, quum non sint nata fieri circa idem subjectum, nec sub eodem genere continentur, imo sunt disparata. Quemadmodum autem bonitas et malitia disparata sunt inter se, ita et actiones quibus conveniunt. Nihilo minus bonum et malum possunt eidem accidere actioni. Nam bona actio ex genere potest esse mala ex intentione aut bona: et ita hoc est per respectum ad diversa. Simpliciter autem non potest eadem actio numero esse bona et mala. Hinc aliter se habent bonum et malum circa actionem et circa agentem. Possunt enim eidem numero agenti inesse, sed non simul; uni autem et eidem numero actioni nequeunt simul secundum prius et posterius convenire. Cujus ratio est, quod agens numeratur propria numeratione præter malum et bonum quæ ei accidunt; actio vero quum non sit in se stans, sed transiens, numeratur cum conditionibus suis. Unde alia numero est actio bona, et alia numero actio mala. Hæc Alexander, cujus responsio intricata videtur.

Porro Thomas clarius scribens, testatur: Quum unum et ens convertantur, secundum hoc quod res se habet ad esse, ita se habet ad unitatem. Est autem in re duplex esse considerare, videlicet esse ipsius secundum se, quod est esse ipsius primum et substantiale, et esse superveniens, quod est secundum et accidentale. Idcirco contingit quod aliquid secundum se consideratum, est unum, quod tamen secundum aliquid sibi accidentale, quamdam habet pluralitatem: ut lignum cujus una pars est alba et alia nigra, in se unum est lignum; sed quoad esse coloratum, est quodammodo plura. Quum ergo actus exteriores participent bonitatem malitiamve moralem tanquam quoddam superveniens, in quantum sunt imperati a voluntate, contingit talem actum esse unum secundum se consideratum, et tamen esse multa prout ad genus moris refertur, secundum quod moraliter bonus aut malus vocatur.

C Quum ergo actus exteriores participent bonitatem malitiamve moralem tanquam quoddam superveniens, in quantum sunt imperati a voluntate, contingit talem actum esse unum secundum se consideratum, et tamen esse multa prout ad genus moris refertur, secundum quod moraliter bonus aut malus vocatur.

Per quod patet ad primum solutio. Talis etenim actio secundum esse naturæ est una; sed prout diversa intentione ac varia voluntate exercetur, est moraliter alia et alia, et bona ac mala. — Circa solutionem autem secundi est duplex opinio. Una, quod suffragia quæ facit quis in mortali exsistens, quantum ad opus operans non sunt meritoria agenti, nec ei pro quo fiunt; si vero consideretur opus operatum, ut sacrificium aut aliquid tale, sunt meritoria ei pro quo fiunt, non operanti. Et sic operatio eadem non est meritoria et non meritoria: quoniam operatio ipsa nullo modo meritoria exstat. Sed quoniam efficacia suffragiorum mensuratur secundum caritatem ejus pro quo fiunt (nam tantum unicuique valent quantum meruit ut sibi valerent, ut testatur Augustinus); idcirco ab aliis verius dicitur, quod etiam ipsa operatio sine caritate facta, valet ei pro quo fit, virtute caritatis illius, et non operantis. Nec tamen sequitur quod illa operatio bona sit simpliciter, sed quod est bona huic pro quo fit. Simpliciter enim bonum est quod facienti bonum est. Nec est inconveniens quod aliquid simpliciter malum sit, quod tamen alicui bonum est. — Ad tertium respondetur, quod servus agit ut instrumentum domini sui, atque ut motus a domino. Alia autem est actio moventis, et alia moti. Nec enim secundum eumdem motum potest idem esse movens et motum. Sicque alia numero est actio domini, alia servi. — Ad quartum, quod quum actio sit in agente, et passio in patiente, non potest esse idem numero accidens quod est actio, et quod passio, quum idem accidens nequeat esse in diversis subjectis. Unde et Avicenna affirmat, quod non est eadem numero æqualitas in duobus, sed specie tantum. Sed quia eorum differentia non est nisi penes terminos, utpote penes agens et patiens, motusque ab utroque abstrahat termino: hinc motus significatur ut sine differentia ista, propter quod dicitur quod motus est unus. Meritum quoque non consistit in passione ut passio est, sed in operatione patientis, qua passionem voluntarie sustinet propter Deum: quæ operatio alia est ab operatione agentis. — Hæc Thomas in Scripto. Hæc eadem scribit in prima secundæ, quæstione vicesima.

Quibus concordat Petrus, et addit: Duplex est actio, quædam simplex et indivisibilis, ut actio interior, et hæc non potest eadem esse bona et mala; quædam vero successiva atque exterior, et hæc eadem potest esse bona et mala, sed non secundum eamdem partem: quemadmodum eadem superficies secundum unam partem est alba, secundum aliam nigra. Nam sicut hæc actio habet duplex esse, videlicet esse naturæ, prout procedit a naturali potentia, ut ambulatio a vi gressiva, et esse moris, prout procedit a voluntate; sic habet duplex esse morale, in quantum inchoatur ex caritate, et continuatur ex vanitate. Hæc Petrus. — Consonant Bonaventura et Richardus.

Verum contra illud dictum Petri de actione interiori simplici et indivisibili, quod eadem numero nequeat esse bona et mala, objicit sic Durandus: Sicut se habet intellectus ad verum et falsum, ita voluntas ad bonum et malum. Sed idem actus ipsius intellectus quamvis sit simplex et indivisibilis, attamen successive potest esse verus et falsus: ut dum aliquis credit Socratem sedere, qui veraciter sedet, et in eadem actuali credulitate perseverat Socrate surgente. Ergo idem actus voluntatis simplex et indivisibilis potest successive esse bonus et malus. Nec valet quod dicitur, quod actus non est bonus et malus, quia non habet successionem. Nam idem secundum idem, potest successive oppositiona suscipere, non per sui successionem, sed per successionem oppositorum circa ipsum, dummodo contingat ipsum pluries sumere: sicut corpus secundum eamdem partem potest successive calidum esse et frigidum. Actus autem voluntatis quamvis sit simplex et indivisibilis, potest tamen pluries sumi, quia non solum habet esse per instans temporis, sed pluribus partibus temporis coexsistit: ideo actus voluntatis potest successive esse bonus et malus: ut dum quis bona voluntate vult publice celebrare, et ipso perseverante in eodem velle, a superiore ei legitime prohibetur, nihilo minus in eodem velle persistit. — Hæc Durandus. Cujus objecta videntur procedere, nisi Petrus loquatur de actu simplici indivisibili et instantaneo tantum.

Postremo hic quæritur, an bene agens, tantum bene agit ac promeretur quantum intendit.

Ad hoc Alexander respondet brevissime. Petrus vero et Richardus responsionem ejus clarius scribunt, dicendo: Secus est in bonis et malis, quia ad bonum non tas intentionis potest considerari duplisufficit bonitas generis sine bonitate intentionis; ad malum vero sufficit tam malitia generis, quam malitia intentionis. Hinc in malis augmentum mali mensuratur secundum intentionem, quoniam qui intendit multum peccare, multum peccat; sed non diminutio: non enim parum peccat, qui intendit parum peccare. In bonis vero distinguendum est, quoniam quanticiter: primo, secundum quantitatem affectus ipsius intendentis; secundo, penes quantitatem effectus intenti. Primo modo intentio mensurat opus, quia tam bonum est opus quam bonus est affectus ex quo fit; non autem secundo modo, imo aliquando qui credit facere majus bonum, facit minus, et econverso. Hæc Petrus et Richardus.

Chapter 255 of 271