Skip to the text

Distinctio 42

A. An voluntas et actio mala in eodem homine et circa eamdem rem, sint unum peccatum, an plura.

QUUM autem voluntas mala et operatio sint peccatum, quæri solet, utrum in eodem homine et circa eamdem rem hæc duo unum sint peccatum, vel diversa: ut si quis voluntate furatur, voluntatem habuit malam, quæ peccatum est, et actum malum, qui item peccatum est. Hæc autem duo diversa sunt, scilicet voluntas et actio; sed numquid diversa sunt peccata, an unum? Quidam dicunt unum esse peccatum;1 alii vero dicunt diversa esse peccata: quia quum constet hæc duo esse diversa, aut diversa duo peccata esse dicuntur, aut duo diversa, non peccata. Quibus alii respondent, hæc duo diversa esse, non peccata. Non enim plura peccata sunt, sed peccatum unum: quia una prævaricatio vel inobedientia in utroque admittitur, sive quando vult, sive quando agit; et unus est ibi contemptus, sed minor, quum in voluntate solum peccatum continetur, major vero, quum voluntati etiam operatio additur; et ideo majus fit peccatum, sed non plura, quum voluntas operi mancipatur.

B. Alia contra eosdem oppositio.

Sed adhuc eisdem objicitur: Si unum tantum illa duo peccatum sunt, quum quis voluntate mali prius concepta, deinde opus patraverit, non pro aliquo reus est nisi pro quo ante opus reus erat, quum adhuc in sola voluntate peccatum consistebat. Nullus enim reus est æternæ mortis nisi pro peccato; sed peccatum aliud non est admissum actione, quam prius admissum erat voluntate. Non ergo pro aliquo alio iste fit damnabilis actu peccando, quam ante fuerat, quum sola voluntate delinquebat. Ad hoc etiam et illi respondent, dicentes propter peccatum quidem tantum illum furem reum constitui; et quamvis ejus voluntas et actio unum sint peccatum, pro alio tamen reus factus est actu peccando, quam prius erat sola voluntate delinquendo: quia pro actu, qui est aliud quam voluntas, licet non aliud peccatum.

C. Alia adversus eosdem objectio.

Item et adhuc quæstioni instant, dicentes hæc duo ideo diversa esse peccata, quia diversorum legis mandatorum prævaricationes sunt. Alio enim mandato legis prohibetur actio furti, scilicet: Non furaberis;2 alio furandi voluntas, scilicet: Non concupisces rem proximi tui. Quum autem hæc duo diversa mandata sint, quibus illa duo prohibentur, patet illa duo diversas esse prævaricationes, diversa igitur

Aug.Quæst. in Heptateuch.lib.II, c. 71. peccata. Ad quod etiam illi dicunt, diversa quidem esse mandata quibus illa duo distinctim prohibentur, ut Augustinus docet super Exodum; verumtamen in illis non observatis una tantum prævaricatio incurritur, unumque contrahitur peccatum, licet duo diversa illis prohibeantur: sicut econverso duo sunt mandata caritatis, quibus duo præcipiuntur diligi, una tamen in eis nobis commendatur caritas.

D. Si peccatum ab aliquo admissum, in eo sit quousque pœniteat.

Id. de Nuptiis et concup. lib. I, n. 29.

Præterea quæri solet, quum ab aliquo, peccato voluntate perpetrato, voluntas id agendi et actio transierit, nondum tamen vera habita pœnitentia, utrum illud peccatum, usquequo pœniteat, sit in eo. Quod non esse videtur, quia voluntas illa quæ prius fuit, non est, neque actio: quia non vult illud vel agit, quod ante voluit et egit. Sed non est ignorandum, peccatum duobus modis dici esse in aliquo et transire, scilicet actu et reatu. Actu est in aliquo, dum ipsum quod peccatum est, ut actio vel voluntas, in peccante est; reatu vero, quum pro eo, sive transierit sive adsit, mens hominis polluta est et corrupta, totusque homo suppliciis obligatur perpetuis. Nec unquam est in aliquo peccatum actu, præter originale, quin sit etiam reatu; sed est reatu interdum, postquam transit actu.

E. Quibus modis dicitur in Scriptura reatus.

Id. in Joann. tract. 41, n. 9.

Reatus in Scriptura multipliciter accipitur, scilicet: pro culpa, pro pœna, pro obligatione pœnæ temporalis vel æternæ. Si enim mortale est, obligat nos pœnæ æternæ; si veniale, obligat nos pœnæ temporali. Duo enim sunt genera peccatorum, mortalium scilicet et venialium. Mortale est, per quod homo mortem æternam meretur: crimen enim, ut ait Augustinus, est quod est dignum accusatione et damnatione. Veniale autem, quod hominem usque in reatum perpetuæ mortis non gravat; verumtamen pœnam meretur, sed facile indulgetur.

F. De modis peccatorum, qui multipliciter assignantur.

Ps. LXXIX, 17. Aug. in ps. 79, n. 13.

Hier. in Ezech.XLIII, 23.

Modi autem peccatorum varias in Scriptura habent distinctiones, in qua dicitur peccatum duobus modis committi, scilicet cupiditate et timore, ut Augustinus tradit super illum locum Psalmi: Incensa igni et suffossa. His enim duobus modis dicit omnia peccata mortalia includi. Et incensa ea dicit quæ ex cupiditate male incendente oriuntur; suffossa vero, quæ ex timore male humiliante proveniunt: quod est, quando quis cupit non cupienda, vel timet non timenda. Alibi vero dicitur peccatum fieri tribus modis, scilicet cogitatu, verbo et opere. Unde Hieronymus super Ezechielem: Tria generalia delicta sunt quibus humanum subjacet genus: aut enim cogitatione, aut sermone, aut opere peccamus. His aliquando etiam additur quartus modus, scilicet consuetudinis, quod in quatriduano Lazaro significatum est. Dicitur quoque homo peccare in Deum, in se, et in proximum. In Deum, quum de Deo male sentit, ut hæreticus, vel quæ Dei sunt usurpare præsumit, indigne participando sacramentis, vel quando nomen Dei pejerando contemptibile facit. In proximum peccat, quum proximum injuste lædit; in se vero, quum sibi et non alii nocet.

Joann. xi, 39. Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 16.

G. Quomodo differant delictum et peccatum.

Variam quoque appellationem habet : dicitur enim peccatum etiam delictum. Et delictum fortasse est, ut ait Augustinus in Quæstionibus Levitici, declinare a bono; peccatum est facere malum. Aliud est enim declinare a bono, aliud est facere malum. Peccatum ergo est perpetratio mali, delictum desertio boni : quod et ipsum ostendit nomen. Quid enim aliud sonat delictum nisi derelictum? Et qui delinquit, quid derelinquit nisi bonum? Vel delictum est quod ignoranter fit, peccatum quod scienter committitur. Indifferenter tamen et peccatum nomine delicti, et delictum nomine peccati appellatur.

Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. III, c. 20.

Hugo, ubi supra.

H. De septem principalibus vitiis.

Præterea sciendum est septem esse vitia capitalia vel principalia, ut Gregorius super Exodum ait, scilicet : inanem gloriam, iram, invidiam, acediam vel tristitiam, avaritiam, gastrimargiam, luxuriam, quæ ut ait Joannes Chrysostomus, significata sunt in septem populis qui terram promissionis Israeli promissam tenebant. De his quasi septem fontibus cunctæ animarum mortiferæ corruptelæ emanant. Et dicuntur hæc capitalia, quia ex eis oriuntur omnia mala. Nullum enim peccatum vel malum est, quod non ab aliquo horum originem trahat.

Gregor. Moral. lib. XXXI, n. 87.

Cassian. Collat. v, 16.

I. De superbia, quæ est radix omnis mali.

Ex superbia tamen omnia mala oriuntur, et hæc et alia : quia ut ait Gregorius, radix cuncti mali est superbia; de qua dicitur : Initium omnis peccati est superbia, quæ est amor propriæ excellentiæ. Cujus quatuor sunt species, ut Gregorius ait. Prima est, quum bonum quod habet quis sibi attribuit. Secunda, quum credit a Deo esse datum, sed tamen pro suis meritis. Tertia, quum se jactat habere quod non habet. Quarta, quum ceteris despectis, singulariter vult videri. Merito ergo radix omnis mali dicitur superbia. Huic autem videtur obviare quod Apostolus ait : Radix omnium malorum est cupiditas;3 quia si radix omnium malorum est cupiditas, ergo superbiæ. Quomodo ergo superbia radix est et initium omnis peccati?

Gregor. Moral. lib. XXXI, n. 87; lib. XXIII, n. 13. Eccl. x, 15.

K. Quo sensu utrumque radix dicatur omnium malorum, scilicet et superbia et cupiditas.

Sed utrumque recte dictum esse intelligitur, si genera peccatorum singulorum, non singula generum utraque locutione includi intelligantur.4 Nullum quippe genus peccati est quod interdum ex superbia non proveniat; nullum etiam, quod ex cupiditate aliquando non descendat. Sunt enim nonnulli hominum qui ex cupiditate fiunt superbi, et aliqui ex superbia fiunt cupidi. Est enim, ut ait Augustinus, homo qui non esset amator pecuniæ, nisi per hoc putaret se excellentiorem esse:5 ideoque ut excellat, divitias cupit. Tali homini ex superbia oboritur cupiditas. Et est aliquis qui non amaret excellere, nisi putaret per hoc divitias majores habere: ideo ergo excellere laborat, quia divitias habere amat. Huic innascitur superbia, id est amor excellentiæ, ex cupiditate. Patet ergo, quod ex superbia aliquando cupiditas, et ex cupiditate aliquando superbia oritur: et ideo de utraque recte dicitur, quod sit radix omnis mali.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ SECUNDÆ

HIC circa præhabita duas movet quæstiones Magister. Prima est, an actus interior vitiosus et actus exterior malus ex ipso procedens, sint duo peccata, an unum dumtaxat. Secunda est, an peccatum pertransiens actu, perseveret reatu. Horum quoque occasione tangit de peccato mortali ac veniali.

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 15. ↩

  2. Exod. xx, 15, 17. ↩

  3. 1 Tim. VI, 10. ↩

  4. Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 16. ↩

  5. Aug. de Genesi ad litt. lib. XI, n. 19. ↩

Chapter 259 of 271