Quæstio 4
Ultimo quæritur, An gratia fuit Christo homini naturalis.
Videtur quod non. Primo, quoniam gratia ex propria ratione dicit quid supernaturale. — Secundo, quoniam naturale et gratuitum formaliter distinguuntur. — Tertio, quoniam anima Christi per naturalia non potuit promereri, nec Deitate beatifice frui: ergo gratia ei non exstitit naturalis.
In oppositum est quod fertur in littera.
Ad hoc Albertus respondet: Naturale tripliciter dicitur: primo, quod est aliquo modo de esse naturali; secundo, quod non potest naturam relinquere; tertio, quod causatur ab aliqua parte naturæ per se. Et his tribus modis dicitur gratia Christo naturalis. Gratia enim unionis non est habitus acceptationis et gratificationis in Christo, sed facit unum esse personale Filii Dei et Filii hominis: sicque gratia illa est de ipso esse Christi. Habitus quoque gratiæ in virtutibus non potuit ab illo subjecto recedere: imo instar rei naturalis, Christo secundum naturam assumptam inseparabiliter inhæsit et inerat. Causabatur etiam a deitate Christi, quæ fuit altera naturarum ipsius. — Quumque objicitur, quod nulla gratia est naturalis, sed donum posset naturalis, quia ex sua divina natura derivatur et datur suæ humanitati. Dicitur vero utraque gratia Christo naturalis, quia a nativitate habuit eas. Nam a principio conceptionis fuit natura humana divinæ unita personæ. Hæc in Summa.
Addit item in Scripto:1 Plenitudo divinitatis dicitur in Christo corporaliter habitare tripliciter. Primo, quoniam deitas non tantum unita est animæ ejus, sed etiam carni et corpori. Secundo, per similitudinem ad tres corporis dimensiones, quia divinitas tribus modis est in Christo: primo generaliter, sicut in cunctis creaturis, per essentiam, præsentiam atque potentiam, et in hoc consistit quasi longitudo; secundo specialiter, ut in sanctis, per gratiam, per quam latitudo est caritatis; tertio propriissime, per hypostaticam unionem, in quo consistit sublimitas et profundum. Tertio dicitur corporaliter habitare ad similitudinem corporis, prout dividitur contra umbram. In sacramentis namque veteris legis fuit quasi in umbris atque figuris. Ad Hebræos: Umbram habens lex futurorum bonorum.2 In Christo autem, secundum rem et veritatem: propterea Christus se habet ad illas figuras sicut corpus ad umbram. Hæc Thomas. — Idem Udalricus libro quinto. Responsio etiam Petri continetur in Thoma de hoc, utrum gratia sit Christo homini naturalis.
Porro Richardus aliqua addit: Gratia, dicens, tripliciter sumitur. Primo, pro gratia habituali, seu habitu gratiæ exsistente in anima Christi. Secundo, pro ipsa unione gratis facta. Tertio, pro gratia increata, id est divina benignitate qua Filius Dei assumere voluit atque dignatus est naturam humanam. Gratia primo modo accepta, est Christo homini supernaturalis: attamen aliquo modo se habet per modum naturalis proprietatis, in quantum inest ei a prima origine et inseparabiliter ac efficienter a sua divina natura, quæ est intrinseca rationi ac nomini Christi, quod dicit unam personam in divina natura ac humana subsistentem. Loquendo autem de gratia secundo modo accepta, sic non fuit Christo homini naturalis: imo terminos humanæ naturæ excedit, atque ex mera Dei voluntate processit; tamen propter inseparabilitatem, et quia fuit a prima origine humanæ naturæ Christi in ea, et quia per illam idiomata naturalis Filii Patris æterni communicantur filio Virginis, habet similitudinem aliquam naturalis proprietatis. Gratia demum tertio modo sumpta, naturalis exstitit Christo ratione naturæ divinæ, non humanæ. Hæc Richardus.
Insuper Bonaventura: Gratia (ait) unionis tripliciter dicitur: primo, gratia de congruo ad unionem disponens; secundo, ipsa unio gratis facta; tertio, gratia faciens unionem. Et quocumque horum modorum dicatur gratia unionis, rationem habet gratuiti, et etiam quodam modo habet proprietatem rei naturalis. Ad quod insinuandum asserit Augustinus, quod quodam modo ficeret isti homini, scilicet Christo, naturalis. Nempe si gratia primo modo sumatur, est quodam modo naturalis, et quodam modo non. Naturalis namque proprietas comparatur ad aliquid sicut ad subjectum, et sicut ad causam. Et secundum comparationem ad subjectum, naturaliter inest, dum inest a primordio rei et inseparabili modo; secundum comparationem vero quam habet ad causam, naturaliter fertur inesse proprietas quæ causatur a subjecti principiis, et per quam subjectum efficit operationem naturalem. Primo modo gratia qua disponebatur, exstitit naturalis, quoniam a principio suæ nativitatis habuit eam, nec ipsam amittere potuit; sed secundo modo non fuit naturalis, quia ordinabatur ad operationem supernaturalem. Sic et gratia unionis sumpta secundo modo, fuit quodam modo naturalis, quia inseparabilis; et quodam modo non, quia fuit gratuita. Gratia item unionis tertio modo dicta, quæ est virtus et pietas Spiritus Sancti faciens unionem, fuit aliquo modo naturalis, per communicationem idiomatum ratione personæ Verbi æterni, cui Spiritus Sanctus connaturalis est; et quodam modo non fuit naturalis homini Christo, quoniam Spiritus Sanctus non fuit in eo per principia naturæ creatæ, sed per gratiam inhabitantem. Hæc Bonaventura.
Insuper Alexander : Naturale, inquit, dupliciter dicitur. Primo, quia est a natu-
Ara : et ita non fuit Christo homini gratia naturalis ex parte naturæ assumptæ. Secundo, quoniam inest per modum naturæ : sicque gratia fuit Christo homini naturalis, quia a principio incarnationis et inseparabiliter fuit in eo. Hæc Alexander.
Footnotes
Chapter 70 of 201