Skip to the text

Distinctio 6

A. De intelligentia harum locutionum, Deus factus est homo, Deus est homo : an his locutionibus dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel non esse aliquid.

EX præmissis autem emergit quæstio plurimum continens utilitatis, sed nimum difficultatis atque perplexitatis. Quum enim constet ex prædictis et aliis pluribus testimoniis, omnesque Catholici unanimiter fateantur, Deum factum esse hominem, et Christum verum Deum esse et verum hominem; quæritur, an his locutionibus, Deus factus est homo, Filius Dei factus est filius hominis, Deus est homo, et homo est Deus, dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel aliquid dicatur esse Deus; et an ita conveniat dici, Homo factus est Deus, et, Filius hominis factus est Filius Dei, sicut econverso dicitur; et si ex his locutionibus non dicitur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, quæ sit intelligentia harum locutionum et similium. In hujus profunditatis reseratione et scrupulosæ quæstionis expositione plurimum differre inveniuntur sapientes.

B. Quorumdam sententiam refert.

Alii enim dicunt, in ipsa Verbi incarnatione hominem quemdam ex anima rationali et humana carne constitutum, ex quibus duobus omnis verus homo constituitur; et ille homo cœpit esse Deus, non quidem natura Dei, sed persona Verbi, et Deus cœpit esse homo ille. Concedunt etiam hominem illum assumptum a Verbo et unitum Verbo, et tamen esse Verbum; et ea ratione tradunt dictum esse, Deum factum hominem vel esse hominem, quia Deus factus est, id est, cœpit esse quædam substantia ex anima rationali et humana carne subsistens; et illa substantia facta est, id est, cœpit esse Deus. Non tamen demigratione naturæ in naturam, sed utriusque naturæ servata proprietate, factum est ut Deus esset illa substantia, et illa substantia esset Deus. Unde vere dicitur : Deus factus est homo, et homo factus est Deus; et Deus est homo, et homo Deus; et Filius Dei filius hominis, et econverso. Quumque dicunt illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere, non tamen fatentur ex duabus naturis esse compositum, divina scilicet et humana; nec illius partes esse duas naturas, sed animam tantum et carnem.

C. Auctoritates ponit quibus suam muniunt sententiam.

Et ne de suo sensu tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt testimoniis. Ait enim Augustinus in libro tertiodecimo de Trinitate :1 Quum legitur, Verbum caro factum est, in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul unam personam, Deum et hominem ineffabilis gratiæ largitate conjunctum. Idem in Enchiridio: Christus Jesus, Deus de Deo est, homo autem natus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine; utraque substantia, divina scilicet et humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus Sanctus; utrumque unus, sed aliud propter Verbum, et aliud propter hominem; nec duo filii, Deus et homo, sed unus Dei Filius, Deus sine initio, homo a certo initio. Idem in eodem: Quid natura humana in Christo homine meruit, ut in unitatem personæ unici Filii Dei singulariter assumpta esset? Quæ bona voluntas, quæ bona opera præcesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium præstitum est, ut singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo homo esse cœpit, non aliud cœpit esse homo quam Dei Filius, et hic unicus, et propterea Dei Verbum: quia ab illo suscepta caro facta est utique Deus; ut quemadmodum una est persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Idem super Joannem: Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet qua æqualis est Patri, et humanam qua minor est Patre; utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro. Idem quoque in libro de Prædestinatione sanctorum: Ille homo, ut a Verbo Patri coæterno in unitatem personæ assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? Quod ejus bonum præcessit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret? Faciente ac suscipiente Deo Verbo, ipse homo ex quo esse cœpit, Filius Dei unicus esse cœpit. Item: Homo quicumque ita gratia fit Christianus, sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus. Idem in libro tertiodecimo de Trinitate: Gratia Dei nobis in homine Christo commendatur, quia nec ipse ut tanta unitate Deo vero conjunctus, una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est præcedentibus meritis assecutus; sed ex quo homo esse cœpit, ex illo est et Deus. Unde dictum est: Verbum caro factum est. Hilarius quoque in libro decimo de Trinitate ait: Christum non ambigimus esse Deum Verbum, neque rursus Filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus. — His aliisque auctoritatibus utuntur, qui hominem quemdam ex anima rationali et carne compositum dicunt Deum factum, sed gratia, non natura. Sola enim gratia habuit ille homo, non meritis vel natura, ut esset Deus sive Dei Filius, ut haberet omnem scientiam et potentiam quam habet Verbum, cum quo est una persona. Nec tantum in superioribus legitur, quod homo ille sit una persona cum Verbo, et sit ipsum Verbum, sed etiam quod anima rationalis et caro eadem persona sit, et Christus sit et Deus.

Aug. Enchirid. c. 38.

Ibid. c. 35.

Ibid. c. 36.

Id. in Joann. tract. 78, n. 3.

Id. de Prædest. sanct. n. 30.

Ibid. n. 31.

Id. de Trinitate, lib. XIII, n. 22.

Hilar. de Trinitate, lib. x, n. 57.

D. Aliorum sententia.

Sunt autem et alii, qui istis in parte consentiunt, sed dicunt hominem illum non ex anima rationali et carne tantum, sed ex humana et divina natura, id est ex tribus substantiis, divinitate, carne et anima constare, et hunc Jesum Christum fatentur, et unam personam tantum esse, ante incarnationem solummodo simplicem, sed in incarnatione factam compositam ex divinitate et humanitate. Nec est ideo alia persona quam prius, sed quum prius esset Dei tantum persona, in incarnatione facta est etiam hominis persona : non ut duæ essent personæ, sed ut una et eadem esset persona Dei et hominis. Persona ergo quæ prius erat simplex, et in una tantum natura exsistens, in duabus et ex duabus subsistit naturis; et persona quæ tantum Deus erat, facta est etiam verus homo, subsistens non tantum ex anima et carne, sed etiam ex divinitate. Nec tamen persona illa debet dici facta persona, quamvis dicatur facta persona hominis. Facta est igitur illa persona, ut quibusdam placet, quiddam subsistens ex anima et carne, sed non est facta persona vel substantia vel natura : et in quantum est illud subsistens, composita est; in quantum autem Verbum est, simplex est.

E. Auctoritates etiam ponit quæ hanc probant sententiam.

Gratian.Decret.3ªpart. dist.2,c.48.

Damasc. de Fide orthod.lib.III, c. 4. Ibid. c. 7.

Ibid. c. 3.

De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi ait : Modis omnibus approbare contendimus, sacrificium Ecclesiæ duobus constare, duobus confici : visibili elementorum specie, et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine; sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, quum ipse Christus verus sit Deus et verus homo : quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet ex quibus conficitur. De hoc eodem Joannes Damascenus ait : In Domino nostro Jesu Christo duas quidem naturas cognoscimus, unam autem hypostasim ex utrisque compositam. Incarnatus est ergo Christus, ex Virgine assumens primitias nostræ massæ, ut ipsa exstiterit in carne hypostasis, quæ Dei Verbi hypostasis, et composita facta fuerit, quæ prius simplex erat Verbi hypostasis, composita vero ex duabus perfectis naturis, deitate et humanitate; et ferat ipsa divinæ Verbi Dei filiationis characteristicum et determinativum idioma, secundum quod divisa est a Patre et Spiritu Sancto, et carnis characteristica et determinativa idiomata, secundum quæ differat a Matre et reliquis hominibus. Item : Unam hypostasim Filii Dei confitemur in duabus naturis perfecte se habentibus, deitatis et humanitatis, et incarnatam esse eamdem hypostasim, et has duas naturas custodiri et manere in Christo post unionem, non seorsum et secundum partes ponentes singulam, sed unitas invicem in unam compositam hypostasim. Substantialem enim inquimus unionem, scilicet veram, et non secundum phantasiam. Substantialem autem, non duabus naturis perficientibus alteram, scilicet unam compositam naturam, sed unitas invicem in unam hypostasim compositam Filii Dei, et manere eamdem substantialem differentiam determinamus. Quod creabile mansit creabile, et quod increabile increabile, et mortale mortale, et immortale immortale, et circumscriptibile circumscriptibile, et incircumscriptibile incircumscriptibile; et hoc quidem refulget miraculis. De hoc etiam Augustinus in libro de

Trinitate ait: Quemadmodum secundum deitatem una est Patris Filiique natura, ita etiam juxta humanitatem eadem est Matris et Filii natura. Ex utraque ergo substantia, et divinitatis et humanitatis, unus atque idem est Deus, Dei et hominis Filius, Jesus Christus, ut Deus verus, ita etiam homo verus. Idem etiam in libro tertiodecimo de Trinitate: Sic Deo conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona, ac per hoc jam est ex tribus, Deo, anima et carne. — His aliisque pluribus se muniunt auctoritatibus, qui dicunt personam Christi esse compositam vel factam sive constantem ex duabus naturis, sive ex tribus substantiis.

Aug. Sermo 238 in app. n. 3.

Id. de Trinitate, lib. XIII, n. 22.

F. Tertia aliorum sententia.

Sunt etiam alii, qui in incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur; sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personæ vel naturæ unita esse aiunt, ut non ex illis duobus vel ex his tribus aliqua natura vel persona fieret sive componeretur, sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret. Qui ideo dicitur factus verus homo, quia veritatem carnis et animæ accepit: quæ duo etiam in singularitatem vel unitatem suæ personæ accepisse legitur, non quia illa duo vel aliqua res ex illis composita, sit una persona cum Verbo, vel sit Verbum; sed quia illis duobus accedentibus Verbo, non est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Trinitate; et quia ipsa persona Verbi, quæ prius erat sine indumento, assumptione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutata permansit. Qui secundum habitum Deum hominem factum dicunt. Accipiendo enim hominem, dictus est Deus factus homo; et propter acceptum hominem dicitur Deus verus esse homo; et propter assumentem Deum dicitur homo esse Deus. Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo, vel homo esse Deus intelligeretur, tunc si Deus assumpsisset hominem in sexu muliebri, et mulier essentialiter Deus esset, et econverso. At potuit Deus assumpsisse hominem in sexu muliebri: potuit ergo mulier esse Deus, et econverso. alias substantia

G. Auctoritates inducit quibus hæc sententia roboratur.

Ne autem et isti de suo sensu influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt confirmant. Ait enim Augustinus in libro de Gratia novi Testamenti: Sicut non augetur numerus personarum, quum caro accedit animæ ut sit unus homo; sic non augetur numerus personarum, quum homo accedit Verbo ut sit unus Christus. Legitur itaque Deus homo, ut intelligamus ejus personæ singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem. Idem quoque tractans illud verbum Apostoli, Habitu inventus ut homo, manifeste ostendit Deum dici factum esse hominem vel esse hominem secundum habitum, in libro LXXXIII Quæ-

Aug. Epist. 140, n. 12.

Philipp. n, 7. stionum ita inquiens : Multis modis habitum dicimus : vel habitum animi, sicut disciplinæ perceptionem usu firmatam; vel habitum corporis, sicut dicimus alium alio validiorem;2 vel habitum eorum quæ membris accommodantur extrinsecus, ut quum dicimus aliquem vestitum vel calceatum, et hujusmodi. In quibus omnibus generibus manifestum est, in ea re dici habitum quæ accidit vel accedit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Hoc autem nomen ductum est ab illo verbo quod est habere. Habitus ergo in ea re dicitur quæ nobis, ut habeatur, accidit vel accedit. Verumtamen hoc interest, quia quædam eorum quæ accidunt vel accedunt ut habitum faciant, non mutantur, sed ipsa nos mutant, in se integra et inconcussa manentia : sicut sapientia accedens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quædam vero sic accedunt vel accidunt, ut mutent et mutentur, ut cibus, qui amittens speciem suam, in corpus vertitur, et nos cibo refecti, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam mutamur. Tertium genus est, quum ea quæ accidunt vel accedunt, nec mutant ea quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur, sicut annulus positus in digito : quod genus rarissime reperitur. Quartum genus est, quum ea quæ accidunt vel accedunt, mutantur non a sua natura, sed aliam speciem et formam accipiunt, ut est vestis, quæ dejecta atque deposita, non habet eam formam quam sumit induta. Induta enim membris, accipit formam quam non habet exuta : quod genus congruit huic comparationi. Deus enim

Filius semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens3, neque conversus aut transmutatus in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed in similitudinem hominum factus est ipse susceptor, verum hominem suscipiendo; et habitu inventus est ut homo, id est, habendo hominem inventus est ut homo, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit. Quod autem dicit, ut homo, veritatem exprimit. Nomine ergo habitus satis significavit Apostolus, qualiter dixerit, in similitudinem hominum factus : quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, quum indutus est hominem, quem sibi uniens quodammodo atque conformans, immortalitati æternitatique sociaret. Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet. — His verbis aperte innuere videtur Augustinus, Deum dici factum hominem secundum habitum. Qui etiam ipsius incarnationis modum volens exprimere quærentibus, in quarto libro de Trinitate ait : Si quæritur, ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est hominem factum. Non tamen in hoc quod factum est, conversum atque mutatum, sed carne, ut carnalibus congruenter appareret, indutum.4 Ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur, a peccatis abstinendo, et bona operando : difficilia enim sunt hæc. Idem in libro de Fide ad

Petrum : Dei Filius quum sit Deus æternus et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus :5 in eo verus, quia veram habet ille humanam naturam; in eo vero plenus, quia et carnem humanam suscepit et animam rationalem. Item : Non aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi formæ servilis, id est naturæ humanæ, suscepio. Utraque igitur est in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia, divina scilicet et humana. Idem in libro contra Maximinum : Quum esset per se ipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit, quem de femina suscipere dignatus est. Idem in eodem : Nos Christum Deum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso visibiliter invisibilem hominibus apparuisse, in ipso inter homines conversatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse. Hilarius quoque in decimo libro de Trinitate ait : Quomodo Dei Filius natus ex Maria est, nisi quod Verbum caro factum est, scilicet quod Filius Dei quum in forma Dei esset, formam servi accepit? Unum tamen eumdemque non Dei defectione, sed hominis assumptione profitemur, et in forma Dei propter naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus Sancti secundum hominis habitum repertum fuisse. Non fuit habitus ille tantum hominis, sed ut hominis; neque caro illa caro peccati, sed in similitudine carnis peccati. — Audistis tres secundum diversos positas sententias, et pro singulis inducta testimonia.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 20.

Ibid. n. 21.

Evod. de Fide contra Manich. c. 22.

Ibid. c. 26.

Hilar. de Trinitate, lib. x, n. 22.

Ibid. n. 25.6

SUMMA

DISTINCTIONIS SEXTÆ

DECLARATA veritate circa unionem utriusque naturæ in Christo, difficultates aliquæ proponuntur, atque difficiles quæstiones moventur. Nec aliud in distinctione hac agitur, nisi quod quæstio ipsa proponitur, utpote utrum ratione incarnationis seu unionis utriusque naturæ, puta deitatis ac humanitatis, in Christo, vere dicatur, Deus factus est aliquid. Et circa hoc ponit tres opiniones famosas cum earum motivis. In sequenti vero distinctione prosequitur quid veritatis aut falsitatis contineatur.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. XIII, n. 24. Joann. I, 14. ↩

  2. Aug. de 83 Quæst. q. 73, n. 1, 2. ↩

  3. Philipp. ii, 7. ↩

  4. Aug. de Trinitate, lib. iv, n. 31. ↩

  5. Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 10. ↩

  6. tanquam Rom. VIII, 3. ↩

Chapter 75 of 201