Quæstio 1
QUæritur ergo, An istæ propositiones sint veræ: Deus est homo, Homo est Deus, Deus factus est homo, Homo factus est Deus, Christus est homo dominicus, Christus est homo prædestinatus.
Videtur quod Deus non sit homo, quia extrema propositionis istius important naturas in infinitum ab invicem distantes, et multo plus quam divinæ personæ ab invicem distinguuntur, quarum tamen una de alia prædicari non potest. — Rursus, esse hominem nec substantialiter nec accidentaliter convenit Deo, nec per inhærentiam, nec per causam. — Et breviter, ista et consimilia argumenta non aliud quærunt, nisi ut exprimatur et declaretur quo sensu præfatæ propositiones sint accipiendæ sive negandæ.
Circa hæc Alexander primo inquirit, utrum Christus secundum quod homo, sit Deus. Respondet: Hæc præpositio, secundum, multipliciter sumitur: quia aliquandodo notat causam, quandoque conditionem naturæ, nonnunquam unitatem personæ. Aliquando quoque notat causam efficientem, sicut dum dicitur: Christus secundum quod Deus, resurrexit. Aliquando causam materialem, ut: Christus secundum quod homo, nos redemit. Interdum causam formalem, ut: Christus secundum quod Deus, est aliquid. Conditionem vero naturæ designat, quum dicitur: Filius Dei secundum quod Deus, dimittit peccata, id est, Christus secundum quod habens dimittam naturam, peccata dimittit. Unitatem quoque personæ insinuat, ut quum dicitur: Christus secundum quod homo, creavit stellas, id est, Christus qui est vere illa persona quæ est homo, stellas creavit. Conformiter, quum dicitur: Christus secundum quod homo, habet potestatem dimittendi peccata. Itaque si dictio ista, secundum, dicat causam aut conditionem naturæ, falsa est hæc: Christus secundum quod homo, est Deus aut Filius Dei. Si vero designet unitatem personæ, est vera. Nempe si denotetur naturæ conditio, sensus est: Christus ratione humanæ naturæ est Deus; quod falsum est. Secundum vero quod notatur personæ conditio, iste est sensus: Christus secundum quod est ille qui est homo, est Deus; quod iterum falsum est. Qualiter vero verificetur, expressum est. Hæc Alexander.
Qui iterum quærit, utrum Christus secundum quod homo, sit individuum. Respondet: Nomen hypostasis commune est ad individuum et personam, ut patuit supra.1 Hinc Christus in quantum Filius Dei, reprobatam, quia et simili modo dici posest hypostasis quæ est persona;2 in quantum vero est iste homo, est hypostasis quæ est individuum. Unde relinquitur, quod ab æterno fuit persona, non autem fuit individuum (secundum quod iste homo) ab æterno.
Tertio investigat, an Christus secundum quod homo, sit persona. Videtur quod sic. Nam Christus secundum quod homo, est rationalis naturæ individua substantia, quum sit individuum hujus speciei quæ est homo, sicque ratio personæ convenit ei: ergo secundum quod homo, est persona. — Respondetur, quod Christus secundum quod homo, non est persona, sed individuum. Idcirco quum quæritur, utrum Christus secundum quod homo, sit quis; dicendum, quod si ly quis supponit generaliter substantiam singularem, id est, si supponit individuum, dico quod est quis. Si vero supponat singularem substantiam alteri digniori non conjunctam, sed distinctam, quæ est persona, dico quod secundum quod homo, non est hoc modo quis. Porro Christus est Deus, et Deus est homo, ac econtrario, ratione hypostaticæ unionis utriusque naturæ. — Hæc Alexander.
Præterea Bonaventura : Secundum catholicam (ait) veritatem oportet concedere, quod Deus est homo, et homo est Deus, eo quod duæ naturæ ibi unitæ sint in unam personam. Quæ autem in uno supposito uniuntur, necessario de invicem prædicantur, si concrete accipiantur, propter maximam illam : Quæcumque uni et eidem sunt eadem, inter se eadem sunt; in qua item fundatur vis syllogismi expositorii, ut probat Philosophus in libro Priorum. Si ergo unus est Christus, qui est Deus et homo, necessario conceditur, quod Deus est homo, et econtrario. Verumtamen de modo prædicandi, diversi diversimode sentiunt. Nam quidam dixerunt, quod hæc prædicatio non sit in recto, sed in obliquo, ut sit sensus : Deus est homo, id est, habet hominem sibi unitum. Et ista positio ad tertiam spectat opinionem superius
Hinc alii dixerunt, quod hæc prædicatio sit in recto, nec tamen sit formalis, neque causalis, nec accidentalis, sed per identitatem, ut sit sensus : Deus est homo, id est, Deus est ille qui est homo; ille autem qui est homo, id est Filius Dei, prædicatur de Deo prædicatione identitatis. Sed neque hoc sufficit, quoniam quælibet implicatio claudit in se prædicationem : idcirco quum dicitur, Deus est ille qui est homo, adhuc convenit quærere de implicatione quæ ex parte est prædicati, ad quam habeat prædicationem reduci : sicque oportet ire in infinitum implicando, aut oportebit ad alium prædicandi modum recurrere. Hinc tertia positio est, quod quum dicitur, Deus est homo, sit singularis modus prædicandi. Non enim est prædicatio illa per essentiam, nec per causam, neque per inhærentiam. Non per essentiam, quia secundum hoc Deus et homo essent ejusdem essentiæ, quod impossibile est; nec per inhærentiam, quum in Deum accidens cadere nequeat; neque per causam, quia simili ratione Deus esset lapis, quum causa sit lapidis sicut et hominis. Sed est prædicatio per unionem. Ideo namque homo prædicatur de Deo, quia unitur ei in unitate personæ. Quumque unio ista sit singularis, non mirum quod singularem exigat modum prædicandi, propter quod nec ad consuetos prædicandi modos reducitur.
Unde si inquiratur, an homo prædicetur univoce de Deo et Petro, vel magis æquivoce; respondetur, quod proprie nullum eorum conceditur, quoniam non est diversa significatio hominis secundum quod dicitur de Deo et de Petro : ideo non æquivoce. Nec univoce, quoniam quamvis homo eamdem retineat significationem in locutionibus illis, alio tamen modo comparatur ad Deum, alio modo ad Petrum. — Pariformiter, si quæratur an homo prædicetur de Deo per se vel per accidens; dicendum, quod proprie neutro illorum. Non enim per se, quum non sit essentialis habitudo inter Deum et hominem; neque per accidens, quoniam unum non est accidens alterius. Nec enim modus hic prædicandi, sub talibus naturalibus et consuetis prædicandi divisionibus continetur. Attamen dici posset, quod quamvis Deum esse hominem non dicat accidens ex parte Dei, tamen ex parte hominis dicit: propter quod prædicatio illa quodam modo potest dici per se, videlicet comparando divinam naturam ad personam in qua est unio, de qua per se prædicatur; estque quodam modo per accidens, comparando humanam naturam ad personam cui modo præhabito unitur per gratiam. — Iterum, si quæratur, an homo absolute prædicetur vel relative de Deo; dicendum, quod relativum est duplex, videlicet relativum relatione implicita, et relativum relatione explicita. Quum igitur dicitur, Deus est homo, homo prædicatur de Deo quodam modo absolute, atque quodam modo relative: absolute, quantum ad privationem relationis extrinsecæ; relative vero, quantum ad positionem relationis intrinsecæ. Est etenim sensus: Deus est homo, id est, Deus est unitus humanæ naturæ unitate personæ. — Hæc Bonaventura.
Porro ad istud, utrum concedenda sit ista locutio, Deus factus est homo, respondet: Quum quæritur, an Deus factus est homo, est distinguendum, quoniam participium istud, factus, ponere potest rem suam circa totum, vel circa alterum extremorum absolute, vel circa unum extremum in comparatione ad aliud. Si ponat rem suam, videlicet factionem, super totum, vera est locutio, estque sensus: Deus factus est homo, id est, factum est quod Deus esset homo; quod factum est in opere incarnationis. Si autem ponat rem suam circa alterum extremorum absolute, utpote circa prædicatum, sensus est: Deus factus est homo, id est, Deus est homo qui factus est, sive productus; quod est verum. Porro si ponat rem suam circa unum extremum in comparatione ad alterum, sensus est: Deus factus est homo, id est, Deus se ipsum fecit hominem per humanitatis assumptionem, quemadmodum homo se facit doctum per scientiæ acquisitionem.
Horum sensuum primus est verus, non tamen est secundum virtutem et proprietatem locutionis: quoniam participium istud, factus, quum sit masculini generis, et adjectivum adjective retentum, non potest ponere rem suam circa copulatum; sed quantum est de virtute sermonis, necessario eam ponit circa subjectum vel prædicatum. Secundus sensus est verus, et potest haberi ex virtute et proprietate sermonis; est tamen præter usum communem. Nempe quum dicimus, Deus factus est homo, non volumus dicere, quod Deus sit homo qui productus est; sed exprimerre volumus incarnationem, seu unionem divinæ naturæ seu personæ cum natura humana. Tertius autem sensus habetur secundum usum communem, secundum locutionis quoque proprietatem. Habet tamen in se aliquid proprietatis, et aliquid improprietatis. Quod patet, quia quum dicitur, Iste factus est bonus, participium factus, tria importat, videlicet antecessionem ex parte subjecti, et inceptionem ex parte prædicati, atque transmutationem ex parte utriusque, quantum est de vi sermonis, pro eo quod factum esse, implicat fieri. In proposito autem quum dicitur, Deus factus est homo, reperitur antecessio ex parte subjecti, et inceptio ex parte prædicati, non autem transmutatio ex parte Dei. Ideo, factus est, cadit hic a propria significatione, quantum ad tertiam conditionem; nec importat transmutationem, sed unionem; et designat quod Filius Dei est suppositum naturæ sibi unitæ et factæ. Quamvis ergo prædictus sermo, videlicet, Deus factus est homo, quocumque modo accipiatur, aliquam contineat improprietatem; attamen quum contineat veritatem, recipitur, quoniam in expressione fidei nostræ magis attenditur veritas sermonis, quam proprietas ejus: quia ut
Dei loquitur Augustinus, ea quæ fidei sunt, melius intelligimus quam exprimimus : imo secundum Gregorium, excelsa fidei balbutiendo resonamus. — Si autem objiciatur, quia mutatum esse est superius ad factum esse : si ergo Deus factus est homo, mutatus est; respondendum, quod mutatum esse est superius ad factum esse, proprie sumptum, videlicet prout dicit transmutationem circa suppositum : et ita non esse in proposito, patuit modo. — Hæc idem.
Præterea de isto, utrum ista sit vera, Homo factus est Deus, respondet : Propositio ista est distinguenda, sicut et illa, Deus factus est homo : quia res hujus participii, factus, potest poni circa totum, vel circa prædicatum, vel circa utrumque extremum. In primo sensu locutio vera est, et est sensus : Homo factus est Deus, id est, factum est ut homo sit Deus. Si autem determinet prædicatum, est sensus : Homo est Deus qui factus est; quod est falsum. Si autem cadat super utrumque extremum, et dicat ordinem subjecti ad prædicatum, sensus est : Homo factus est Deus, id est, qui prius erat homo, factus est Deus posterius; quod est falsum, quia in illo supposito quod est Christus, hominem esse non præcessit esse Deum, nec divinum esse aliquatenus inchoatur. Hinc ista, Homo factus est Deus, est magis impropria quam hæc, Deus factus est homo. Unde et rarius invenitur in Scripturis. Dumque invenitur, exponenda est juxta primum sensum, sicut dum asserit Augustinus : Talis fuit unio illa, ut faceret Deum hominem, et hominem Deum. — Si autem objiciatur, quia in ista unione est communicationio idiomatum : ergo si homo factus est Deus, Deus factus est Deus; dicendum, quod ab illa generalitate communicationis idiomatum excipiuntur nomina quæ unionem ipsam important. Non enim sequitur : Divina natura assumpsit humanam naturam, ergo homo assumpsit humanam naturam; vel quod natura humana assumpsit humanam. Unio quippe inter unibialia designat diversitatem ac distinctionem, eamque præsupponi oportet ad idiomatum communicationem. Hæc idem in Scripto.
Præterea Thomas : Sola (ait) secunda positio potest hanc verificare, Deus est homo : quoniam dicere potest, quod sit prædicatio per informationem essentialem, quia ly Deus supponit personam Filii Dei; et hæc eadem est persona naturæ assumptæ, per illam naturam informata, secundum modum intelligendi, in quantum subsistit in ea. Unde sicut ista est vera, Petrus est homo; ita et ista, Deus est homo. Falsitas autem, imo et hæretica pravitas aliarum duarum opinionum patuit supra. — Denique homo univoce prædicatur de Deo aliisque hominibus. Quumque objicitur, quod nihil univoce prædicatur de Deo et creaturis; dicendum, quod verum est de his quæ prædicantur de Deo in quantum est Deus. — Similiter homo quum prædicatur de Deo, quantum ad formam significatam est quid absolutum; sed quantum ad suppositum, habet relationem implicitam, quia supponit pro persona Filii Dei. — Amplius, dum dicitur, Deus est homo, Deus supponit personam Filii Dei, et significat deitatem. Propositio autem non verificatur ratione significati, sed ratione suppositi. Quumque suppositum hoc sit subsistens in natura humana, hoc nomen, homo, per se prædicatur de ipso. Hinc secundum quod est vera, est prædicatio per se, sicut ista, Petrus est homo. Unde non sequitur, quod prædicari possit de omnibus in quibus est forma significata hoc nomine, Deus, quia non est per se ex parte formæ significatæ. Hocque singulare est in ista materia, quoniam alibi nunquam sic invenitur, quod sit suppositum essentialiter unum in duabus naturis perfectis subsistens. Idcirco dici non valet, quod sit per accidens, sicut hæc, Album est homo. Id namque quod per se est suppositum hominis, non est pars significationis hujus nominis, album. Album enim solam qualitatem significat, quum nomen significet unum. Ex albedine autem et subjecto non fit unum p. 140 B' et s. simpliciter: propter quod hoc nomen, album, suum subjectum copulat quasi extrinsecum. Deus autem importat suppositum divinæ naturæ non quasi extrinsecum, sed ut clausum in significatione hujus nominis, homo. Hinc ista non est per accidens, Deus est homo; sed habet quid simile cum propositione per accidens, in quantum prædicatum non inest subjecto ratione formæ importatæ per subjectum. — Hoc quoque sciendum, quod prædicatio ista, Deus est homo, est per essentiam: non quia deitas sit humanitas, sed quia suppositum divinæ naturæ essentialiter est suppositum naturæ humanæ. Unde non est in materia remota, sed naturali: quoniam propositio verificatur non ratione naturæ, sed suppositi naturæ humanæ. Nec est simile in hoc atque in aliis: quia in aliis ad diversitatem naturarum sequitur diversitas suppositorum. Unde si formæ per subjectum et prædicatum designatæ sunt diversæ, supposita nequeunt eadem esse. — Præterea objici potest, quia secundum Philosophum primo Topicorum, quatuor sunt genera prædicatorum, videlicet: essentiale non conversum, ut genus; et essentiale conversum, ut definitio; accidentale non conversum, ut accidens; et accidentale conversum, ut proprium. Sed nullo horum modorum se habet homo ad Deum, ut patet per se. Ergo nequaquam de eo prædicatur. Et respondendum, quod reducitur ad prædicatum generis, sicut hæc, Petrus est homo. Nam eadem ratio veritatis est in utraque. — Hæc Thomas, quæ in aliquibus a dictis Bonaventuræ dissentiunt, quæ tamen satis faciliter poterunt concordari.
Insuper ad istud, utrum Deus factus est homo, respondet sicut jam ex Bonaventura responsum est. Similiter quoque ad istud, utrum ista sit vera, Homo factus est Deus.
Adhuc autem in tertia parte, sextadecima quæstione: Hæc (inquit) locutio, Deus est homo, est vera non solum propter veritatem terminorum, quia videlicet Christus est verus Deus et verus homo, sed etiam propter veritatem prædicationis. Nomen enim significans naturam communem in concreto, potest supponere pro quolibet contentorum sub nomine communi: sicut hoc nomen, homo, potest supponere pro quolibet homine singulari. Sic quoque hoc nomen, Deus, ex modo suæ significationis potest supponere pro persona Filii Dei. De quolibet autem supposito alicujus naturæ potest proprie prædicari nomen significans illam naturam in concreto, quemadmodum homo de Platone et Socrate. Quumque persona Filii Dei, pro qua supponit hoc nomen, Deus, sit suppositum naturæ humanæ, nomen hoc, homo, vere ac proprie prædicatur de Deo, secundum quod supponit pro persona Filii Dei. — Hæc in Summa, ubi profertur, qualiter diversi hæretici circa hujus propositionis veritatem diversimode erraverunt: quod quum satis pateat ex inductis, dimitto.3
De verificatione quoque hujus locutionis, Homo est Deus, scribit ibidem:4 Sicut ista est vera, Deus est homo; ita et ista ejus conversa, Homo est Deus. Homo quippe potest supponere pro qualibet hypostasi humanæ naturæ, sicque supponere potest pro persona Filii Dei, quæ est hypostasis naturæ humanæ.
Qualiter etiam vera sit ista, Deus factus est homo, exponit ibidem:5 Unumquodque, inquiens, dicitur esse factum id quod de novo incipit prædicari de eo. Quumque esse hominem vere dicatur de Deo ex tempore, non ab æterno, veraciter dicitur, Deus factus est homo: quod tamen factum est sine Dei mutatione, ut patuit.6 Hæc ibi.
Concordat Petrus: In Christo, dicens, sunt duæ naturæ in uno supposito, quarum una (puta divina) est simplex, constituitque personam; alia (ut humana) exstat composita, et advenit supposito constituto. Hinc una prædicatur essentialiter secundum rem et secundum modum; altera, essentialiter secundum rem, sed accidentaliter secundum modum. Quumque natura divina sit simplex, humana autem composita; et natura simplex abstracte et concrete prædicetur de suo supposito, natura vero composita concrete, non abstracte: ideo illud suppositum est Deus ac divina essentia, est etiam homo, sed non est humana natura. Quia vero prædicatio naturæ de suo supposito essentialis est, non accidentalis: hinc homo essentialiter prædicatur de Christo secundum rem. Et quoniam natura illa humana advenit præexsistenti alterius naturæ supposito, similitudinem quamdam sortitur cum prædicatione accidentali. Unde quasi medium modum habet prædicandi inter prædicationem essentialem et accidentalem; vere tamen substantia est. Hæc Petrus.
Porro Richardus: Aliqui, ait, dicunt hanc veram, Deus est homo, quia humana natura unita est Deo. Quibus objicitur, quod pari ratione dici posset, Deus est pes seu manus: quoniam quodlibet horum unitum est Deo. Præterea, virtus locutionis, quum dicitur, Hoc est hoc, plus videtur requirere ac importare, quam propositio ista, Huic inest seu conjungitur illud. Unde secundo Topicorum ait Philosophus: Non sufficit ostendere quoniam inest justitia aut albedo, ad ostendendum quod justus aut albus est. Hinc mihi videtur dicendum, quod quum hoc verbum, est, sit nota identitatis; in hac propositione, Deus est homo, hoc ipsum quod importatur per subjecti suppositum, importatur per prædicatum, quamvis sub alio modo: quia per prædicatum importatur divinum suppositum ut humanitate determinatum, ut ita loquar, in subjecto autem supponit divinum suppositum non cum illius determinationis expressione, neque exclusione, ut sit sensus: Deus est homo, id est, Filius Dei qui est Deus, est Filius Dei humanæ naturæ unitus; estque similis modus loquendi, quum dicitur, Petrus est homo, id est, Petrus est Petrus in humanitate, vel Petrus est Petrus exsistens suppositum naturæ humanæ. Hæc Richardus. — Albertus demum consonat præinductis.
Udalricus quoque, qui tamen concordat Bonaventuræ, respondendo ad id, utrum prædicatio ista, Deus est homo, sit per essentiam aut inhærentiam vel identitatem. Et addit: Modus prædicandi duo habet in se. Unum est cohærentia prædicati cum subjecto: sicque in istis locutionibus, Deus est homo, Homo est Deus, est prædicatio per essentiam et per se, et prædicatum illud est prædicatum essentiale non conversum. Quum enim dicitur, Deus est homo, univoce prædicatur de Deo et nobis. Quum autem prædicatur homo de Petro et Paulo, tunc est prædicatum non conversum: tamen est prædicatum per se et per essentiam. Ergo et sic se habet quum prædicatur de Christo. Similiter dum dicitur, Homo est Deus, pro tanto non est prædicatio conversa secundum nominis rationem, quoniam non quicumque est Deus, est etiam homo, nec omnis homo est Deus. Secundum est ratio cohærentiæ prædicati cum subjecto: et sic non servatur hic aliquis consuetus modus prædicandi, nec ratio prædicati. Non enim est hic modus prædicandi per causam, sicut quum dicitur, Deus spes nostra; nec modus prædicandi per inhærentiam, quia sic solum accidens prædicatur de subjecto; nec modus prædicandi per identitatem, quum forma prædicati non sit pars naturæ substantialis, sicut est in omni modo prædicandi essentiali, ut quum dicitur, Homo est animal. Hæc Udalricus.
Verum Durandus distinctionem triplicem de isto participio, factus est, improbare conatur: quia (ut ait) ly factus est, non est de his quæ determinant compositionem.
Sed istud non probat; et quod inducit, in quid nominis stare videtur: idcirco non reputatur. Nec tot ac tantis doctoribus in tanta re (præsertim Augustino et Magistro eum sequenti), tam levi motivo fuit contradicendum. — Asserit quoque quod ista sit falsa, Homo factus est Deus, quia oporteret hominem præexsistere hujusce modi factioni. Cujus contrarium est ostensum, et præfati doctores (sicut jam clairuit) illam propositionem secundum unum membrum distinctionis introductæ, veram esse fatentur.7 Abjicienda sunt ergo levia dicta, solidis Sanctorum ac præcipuorum doctorum documentis contraria.
Scotus quoque hic aliqua scribit, quæ magis videntur ad involutionem et obscurationem quam ad elucidationem hujus catholicæ ac saluberrimæ veritatis conferre : idcirco pertranseo, præsertim quia hæc veritas fidei sacræ jam ex præallegatis doctoribus tam evidenter est declarata, sicut humano poterit modo reserari ac pandi.
Footnotes
Chapter 85 of 201