Skip to the text

Quæstio 2

Consequenter ergo scrutandum, An ista sit vera, Christus est homo dominicus.

Videtur quod sic, quoniam Cassianus libro de Incarnatione sexto contra Nestorium, vocat Christum dominicum hominem. Augustinus quoque, in libro de Sermone Domini in monte testatur : Nulli licet ignorare, quod regnum Dei cum Unigenito ejus non solum intelligitur, sed etiam sensibiliter et visibiliter in homine dominico de cœlo venerit. Insuper Damascenus frequenter affirmat Christum hominem deificatum. Imo divinus Dionysius Christum multoties nominat supersubstantialem et divinissimum Jesum. Sed sicut divinus dicitur denominative a Deo, ita dominicus a Domino.1 Ergo qua ratione conceditur unum, etiam alterum. — Rursus, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum disseruit : Monendum est ut illa bona æterna exspectentur, quæ fuerunt in homine dominico, scilicet Christo. — Amplius, participatione divinæ bonitatis homines nuncupantur dominici ac divini; Christus vero secundum formam assumptam, præ omnibus fuit in abundantissima participatione bonitatis divinæ : ergo præ ceteris poterit dici homo dominicus.

In oppositum sunt quæ dicuntur in littera.

Ad hoc respondet Albertus : Non est dicendum, quod Christus sit homo dominicus, quia dominicus est nomen possessivum, sicque designat rem nominis cui adjungitur esse rem possessam. Christus vero supponit increatam et divinam personam, quæ nunquam fuit serva, quamvis servilem naturam assumpsit.2 Quod vero dicitur servus, non convenit ei ratione personæ simpliciter, sed ratione naturæ quæ est in supposito seu persona. Quumque hoc nomen, dominicus, sonet personam Christi esse servilem, Augustinus retractat quod dixit hoc ipsum. Interdum tamen dominicus sumitur non possessive, sed pro habente dominium, quemadmodum logicus pro habente logicam : sicque nonnulli dixerunt Christum dominicum hominem. Verumtamen non est extendendus hic modus loquendi, quoniam magis proprie designat personam Christi esse servilem. Hæc Albertus.

Hinc Udalricus effatur, dicens : Augustinus in libro Retractationum affirmat, quod Christus non sit appellandus homo dominicus, quum sit utique Dominus; nihilo minus nominatur homo divinus. Ratio autem differentiæ est, quoniam denominatio quæ fit a substantiali rei natura, potest importare tam essentialem prædicationem ratione ejus a quo fit denominatio, quam accidentalem participationem ratione denominativæ prædicationis. Dicimus enim, Natura humana est conditio seu proprietas bona. Similiter in proposito dicimus, Natura divina, seu persona divina. Sanctos quoque homines nuncupamus divinos, quia divinum est denominativum sumptum a divinitate seu a divina natura. Atque in primo sensu Christus vere est homo divinus, quia hic terminus, homo, supponit personam divinam æternam, quæ vere substantialiter Deus est. Denominatio autem facta ab accidente, non dicit nisi illius naturæ accidentalis participationem. Dominium vero, quum (teste Ambrosio) dicat potestatem, est accidens in inferioribus rebus. Et quamvis in divinis non sit accidens, tamen pro tanto modum accidentis sortitur, quia (ut dicit Damascenus) dicit aliquid consequens substantiam : ideo servat ibi, scilicet in divinis, suum modum prædicandi; ut sit sensus, Homo dominicus, id est, participans aliquid de divino dominio : quod est falsum, quum homo ibi dicat divinam personam, quæ non participative sed substantialiter Deus est. Porro si accipiatur denominatio secundum quod est in divinis, puta prout est ipsa divina natura, et non secundum nominis rationem, sic Christus sub eodem sensu posset dici homo dominicus, quo dicitur homo divinus. Ideo loquitur Augustinus istam locutionem nonnulla ratione posse defendi, asseritque se eam legisse apud quosdam doctores catholicos. Nos quoque invenimus eam in doctoribus quibusdam catholicis, dicente Cassiano : Quamvis ante partum Virginis non fuerit dominicus homo Jesus Christus, etc. Rabanus etiam super illud primi Regum, Cognovit ergo Elcana, ait :3 Quis est iste nisi homo dominicus Jesus Christus ? Augustinus tamen magis proprie loquitur, eam negando. Hæc Udalricus in Summa sua, libro sexto.

Præterea Thomas : Hoc nomen (inquit) adjectivum, dominicus, duo importat. Unum est participatio quædam dominii. Aliud est res aliqua Domini, utpote ejus possessio vel effectus vel pars. Sicque Christus nequaquam dicendus est homo dominicus, quum dicat divinum æternum suppositum cui dominium et potestas naturaliter, non participative conveniunt; nec est quasi possessio, pars aut effectus Dei, sed omnium Dominus ac possessor : idcirco nec proprie dicitur deitatem participare, quamvis natura assumpta participet quæ sunt Dei. Hæc Thomas in Scripto. — Idem in tertia parte, sextadecima quæstione.4 Concordant Richardus et Petrus.

Bonaventura quoque : Hoc (inquit) nomen, dominicus, secundum communem expositionem dupliciter dicitur, utpote possessione et similitudine. Unde dicitur homo dominicus, qui possidetur a Domino, vel qui Domino similis est. Quumque secundum utrumque sensum dicat comparationem, differentiam et disparationem ejus de quo dicitur ad Dominum, respectu cujus sic denominatur; non est concedendum, Christum esse hominem dominicum. Ideo retractavit hoc Augustinus, eo quod possit malum gignere intellectum. Nihilo minus posset sane intelligi ratione assumptæ naturæ, quæ a Domino possidetur, et Domino assimilatur, atque ab eo causata est. Hæc Bonaventura. — Qui etiam quærit, an concedendum sit, quod Christus est homo deificatus. Verum hujus solutio in quid nominis videtur consistere. Quidam enim negant hoc, quidam concedunt; sicut et hanc, Deus est humanatus. Nempe ad hunc sensum, Deus est humanatus, id est homo factus, seu carni et humanitati hypostatica unione conjunctus, vera est; sic item, Homo est deificatus, id est Deus factus, juxta expositionem inductam.5 Si autem in appellatione deificati notetur antecessio, potest negari, quum certum sit humanitatem non fuisse ante divinitatem aut deitatem.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. iv; de Eccles. hier. c. i. ↩

  2. Philipp. u. 7. ↩

  3. 1 Reg. 1, 19. ↩

  4. art. 3. ↩

  5. p. 169 B. ↩

Chapter 86 of 201