Skip to the text

Quæstio 3

Principaliter demum hic quæritur, An Christo conveniat esse prædestinatum; et qualiter veræ sint locutiones hoc designantes, videlicet istæ, Filius Dei est prædestinatus, Filius Dei prædestinatus est esse homo, Homo prædestinatus est esse Filius Dei.

Videtur quod prædestinatio non conveniat Christo. Nullum enim prædestinatum est æternum aut essentialiter beatum, quum prædestinatio antecessionem importet, sitque præparatio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, et ita non convenit alicui nisi ex gratia. Hinc etiam prædestinatus (materialiter loquendo) posset non esse prædestinatus; nec aliquis de necessitate, sed liberrima voluntate est prædestinatus. Quum ergo Christus sit verus Deus essentialiter felix, et increatam personam supponat, non convenit ei esse prædestinatum.

In oppositum est illud Apostoli ad Romanos: Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute.

Ad hoc Antisiodorensis respondet: Prædestinatio dupliciter sumitur, utpote absolute et respective. Absolute, dum ponitur sine determinatione, sicut quum dicitur, Petrus est prædestinatus, id est, ab æterno præcognitus ad obtinendam gratiam et gloriam: sicque significat præscientiam Dei, et determinat effectum salutis. Sed prout respective accipitur, designat præscientiam Dei, non autem determinat præscitum, sed vult determinare exterius, sicut hoc nomen, præparatus; tamen circa aliud extrinsece determinatum notat, quod sit ex gratia. Sicque idem est prædestinatus quod præscitus seu præparatus ex gratia. Ita quoque sumpsit Apostolus, dicens: Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute.1 Et qui, supponit ibi pro Christo in humanitate. Iste etenim homo in humanitate est prædestinatus ut sit Filius Dei; vel quia ex gratia est, quod ille homo sit Filius Dei, quoniam ille homo est ex gratia Filius Dei, atque ad hoc est prædestinatus ex gratia. Nec valet hæc argumentatio, Homo est prædestinatus ut sit Filius Dei, ergo Filius Dei est prædestinatus ut sit ille homo: quoniam esse hominem non est ex gratia Filio Dei aut filio hominis, sed esse Filium Dei est ex gratia homini illi. — Hæc Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio, ubi de his loquitur intricate et prolixe, quæ ex sequentibus fient plana.

Alexander igitur planius loquens: Quia (inquit) in nomine prædestinationis, ratione hujus præpositionis præ, notatur antecessio alicujus ad id quod vocatur prædestinatum, nec aliquid antecedit Filium Dei, non est absolute concedendum, quod Filius Dei sit prædestinatus, sed cum determinatione hac, secundum quod homo, aut similiter. Unde super illud ad Romanos, Quos prædestinavit, hos et vocavit, loquitur Augustinus:2 Prædestinavit non exsistentes, vocavit exsistentes*. Christus autem nunquam fuit non exsistens.3 Origenes etiam asserit: Destinatur qui est; prædestinatur qui nondum est. Hæc verba dicuntur propter eos qui impietatem loquuntur in Unigenitum Dei, quem putant annumerandum inter eos qui quum ante non fuerint, prædestinati sunt ut essent. Nec obviat iis quod loquitur Damascenus: Non scandalizabitur ad nomen creaturæ, qui sese vermem ac servum vocavit.4 Nam sicut Christus non dicitur absolute creatura aut vermis vel servus, sed sub reduplicatione ista, in quantum homo; sic non dicitur absolute prædestinatus, sed modo prætacto.*

Præterea si quæratur, an concedendum sit quod Filius Dei prædestinatus sit esse homo; dicendum, quod differt dicere de aliquo, Est prædestinatus absolute, vel sub determinatione. Nempe quum dicitur absolute, Iste est prædestinatus, sensus est: Prævisus est ad habendam gratiam. Quum vero dicitur cum determinatione, ut quum dicitur, Ille homo est prædestinatus Filius Dei, sensus est: Præordinatus est ex gratia ad hoc quod sit Filius Dei. Sicque quum dicitur, Christus prædestinatus est esse homo, sensus est: Præordinatus est ex gratia ad hoc quod sit homo. Et est in propositione hac distinguendum, quia respectus antecessionis denotatus per præpositionem istam præ, et respectus connotatus per præpositionem hanc ex, quum dicitur, Ordinatus ex gratia, potest esse respectu suppositi, vel respectu illius ad quod dicitur ordinatus. Si respectu suppositi, falsa est, quum illud sit naturalis Filius Dei; si respectu ejus ad quod dicitur ordinatus, quod est esse hominis, vera est: quia respectu esse hominis antecedit ordinatio

Dei, et gratia ejus est causa hujus, ut sit sensus: Filius Dei est præordinatus esse homo ex gratia. Quum autem prædestinatum dicitur de aliquo cum determinatione, considerandum an aliud sit in locutione, respectu cujus possit dici antecessio causalis, quæ importatur nomine prædestinati: quod si non inveniatur in locutione, non est concedenda. Ideo hæc est falsa, Filius Dei prædestinatus est esse Filius Dei: quia respectu Filii Dei non est antecessio causalis. — Quæritur quoque, ad quid prædestinatus sit Christus secundum quod homo. Dicendum, quod quum in Christo triplex sit gratia, utpote gratia unionis, gratia singularis personæ seu hominis hujus, et gratia qua est caput; prædestinatio est respectu hujus triplicis gratiæ. — Hæc Alexander.

Insuper Bonaventura: Quamvis (ait) hæc sit concedenda, Christus est prædestinatus, quoniam Christus nominat personam in duabus naturis subsistentem; hæc quoque, Christus est prædestinatus ut homo, ratione determinationis; hæc tamen communiter non admittitur, Filius Dei est prædestinatus: et hoc propter repugnantiam intellectuum inter subjectum et prædicatum. Invenitur namque ibi repugnantia triplex. Nomen quippe prædestinationis, circa prædestinatum tria importat, videlicet: habitudinem effectuum respectu causæ, acceptationem per gratiam, et inchoationem quantum ad esse naturæ. Primum intellectum prædestinatio habet, quia descendit a verbo passivo; secundum intellectum habet, quia descendit ab actu dicente ordinationem ad finem; tertium, quia componitur seu imponitur a præpositione dicente antecessionem, puta a præ. Sed Filius Dei dicit illam personam ut causam, non ut effectum; dicit etiam illam personam prout competit ei filiatio per naturam, non per gratiæ donum; dicit quoque illam personam ut æternam, non ut habentem initium. Sicque expresse est ibi repugnantia intellectuum inter subjectum et prædicatum. Et potest repugnantia ista reduci ad triplex genus oppositionis, videlicet contradictionis, contrarietatis et relationis. — Porro dum quæritur, utrum Filius Dei prædestinatus est homo esse; dicendum, quod quum participium istud, prædestinatus, importet antecessionem, potest eam tripliciter importare, puta respectu subjecti, respectu prædicati, et respectu totius copulati seu dicti. Si primo modo, sensus est: Filius Dei prædestinatus est esse homo, id est, Filius Dei ante prævisus est esse homo quam esset Filius Dei; quod falsum est. Si secundo modo, iste est sensus: Filius Dei prævisus est esse homo, id est, cognitus vel prævisus fuit esse homo, non antequam Filius Dei esset, sed antequam esset homo; quod ita est. Si tertio modo, sensus est: Filius Dei prædestinatus est esse homo, id est, prædestinatum est ut Filius Dei sit homo; quod verum est. Atque in hac locutione prædestinatio non cludit in se intellectum gratiæ et gloriæ, sicut dum simpliciter capitur et profertur sine determinatione; sed tantum valet sicut prævisus est. Neque sic sequitur, Filius Dei prædestinatus est esse homo, ergo prædestinatus est: quia omittitur determinatio illa. — Præterea si quæratur de ista, Homo prædestinatus est esse Filius Dei; dicendum, quod ista locutio est distinguenda sicut præcedens, et eodem modo solvenda. Hæc Bonaventura.

At vero Thomas super iis scribit: Prædestinatio proprie sumpta, tria importat ex parte prædestinati. Unum est, ut id ad quod dicitur prædestinari, aliquando sibi conveniat; secundum, quod conveniat sibi per gratiam; tertium, ut hoc ipsum sequatur prædestinationem. Ex hoc namque vocatur prædestinatus, quod est prævisus et præordinatus aliquid habere per gratiam. Quantum ad primum istorum, prædestinatio in Christo convenit manifeste supposito: quia hic homo est Filius Dei. Hoc autem non invenitur in natura humana, quæ nunquam fuit nec est nec erit Filius Dei. Unde de ea proprie dici non valet, quod sit prædestinata esse Filius Dei. Secundum vero invenitur in Christo non ratione suppositi, quod est naturaliter Filius Dei, sed ratione naturæ assumptæ, quæ per gratiam unionis conjuncta est Filio Dei: ex qua unione sequitur hanc esse veram, Homo est Filius Dei. Similiter tertium convenit Christo ratione naturæ assumptæ, non ratione suppositi quod est æternum: imo prædestinatio convenit Christo nec ratione personæ, nec ratione naturæ assumptæ, sed personæ ratione assumptæ naturæ. — Hæc quoque, Filius Dei est prædestinatus, est simpliciter falsa, ob causam præhabitam. — De hac demum, Filius Dei est prædestinatus esse homo, dicendum sicut jam dictum est. — Ista item est falsa, Filius Dei prædestinatus est esse Filius Dei, propter causam expressam, nisi juxta modum loquendi quo aliquid dicitur fieri dum innotescit. Sicque Glossa ad Romanos primo, concedit hanc, Filius Dei prædestinatus est ut sit Filius Dei, vel esse Filius Dei: quia prædestinatum est ut hoc evidenter appareat; quod factum est in resurrectione, ascensione, evangelicæ legis promulgatione. Hæc Thomas in Scripto.

Denique in tertia parte addit:5 Prædestinatio proprie sumpta, est divina præordinatio ab æterno de his quæ per gratiam Dei sunt fienda in tempore. Quumque a Deo in tempore factum sit per gratiam unionis, quod Deus est homo et homo Deus, constat quod unio naturarum in Christo sub æterna cadat prædestinatione, rationeque hujus dicitur Christus prædestinatus. Verumtamen Origenes super epistolam ad Romanos testatur, quod ista sit vera littera ad Romanos primo, Qui destinatus est Filius Dei in virtute, ita quod non designetur ibi antecessio aliqua:6 sicque locutio nihil habet difficultatis. —

Insuper, si quæratur, an prædestinatio Christi sit nostræ prædestinationis exemplar;7 dicendum, quod prædestinatio dupliciter consideratur. Primo, quantum ad actum prædestinantis: sicque prædestinatio Christi non est exemplar nostræ prædestinationis, quoniam uno modo et eodem actu æterno prædestinavit Deus Christum et nos. Secundo, quantum ad id ad quod aliquis prædestinatur: quod est prædestinationis terminus et effectus. Sicque prædestinatio Christi est nostræ prædestinationis exemplar; et hoc dupliciter. Primo, quoad bonum ad quod prædestinamur. Ipse et enim prædestinatus est ad hoc quod esset Dei Filius naturalis; nos vero prædestinamur ad filiationem adoptionis, quæ est quædam participativa similitudo filiationis naturalis. Unde ad Romanos ait Apostolus: Quos præscivit, hos prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.8 Secundo, quantum ad modum consequendi hoc bonum: quod fit per gratiam; quod et in Christo est manifestissimum, quia humana natura in Christo nullis suis præcedentibus meritis est unita Filio Dei, et de plenitudine ejus omnes accepimus. Hinc libro de Prædestinatione sanctorum asserit Augustinus:9 Præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ est Dominus et Salvator. Qui appellatur lumen prædestinationis ac gratiæ, in quantum per ejus prædestinationem et gratiam nostra manifestatur: quod ad rationem exemplaris pertinere videtur. — Conformiter respondet ad istud, utrum prædestinatio Christi sit causa nostræ prædestinationis. Non enim est causa ejus quoad ipsum actum prædestinationis, qui est æternus et unus ac idem. Attamen prædestinatio Christi causa est nostræ prædestinationis, quoad prædestinationis effectum ac terminum. Deus enim præordinavit nos gratiam et gloriam adepturos per Christum. Certumque est, quod sub prædestinatione æterna cadit non solum id quod in tempore est fiendum, sed etiam modus et ordo completionis. Hæc Thomas in Summa.10

Idem Alexander. In quibus continentur scripta Alberti, Petri et Richardi de ista materia. Consonatque Udalricus, et addit: Ex verbis illis Apostoli, Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, sumitur et probatur quod dici possit, Hic homo prædestinatus est esse Filius Dei, non per adoptionem, sed in virtute generationis æternæ.11 Et ad sciendum qualiter verum sit hoc, advertendum quod de homine illo vere dicuntur omnia quæ conveniunt Filio Dei prout exsistit in natura humana. Filius autem Dei prout exsistit in humana natura, ex tempore per gratiam unionis factus est Filius Dei naturalis: quod secundum naturam divinam et prout in ea est, habuit ab æterno. Hoc quoque est a Deo ab æterno præordinatum. Nihilque plus est de ratione prædestinationis, nisi quod aliquis effectus ex tempore per gratiam conveniat, qui ab æterno sit prævisus a Deo. Ergo et hoc convenit huic homini, quod sit prædestinatus Filius Dei in virtute. Hæc Udalricus in Summa sua, libro sexto.

Verum Durandus præallegatis doctoribus in aliquibus contradicit, perhibens propositiones has falsas esse, Homo prædestinatus est esse Filius Dei, et Filius Dei prædestinatus est esse homo: rationem assignans, quoniam esse hominem convenit Filio Dei per assumptionem naturæ humanæ, quæ facta est propria Filii Dei virtute. Item, quod convenit alicui nec sequitur ipsum natura aut tempore, non convenit ei per prædestinationem; sed esse Filium Dei, non sequitur hominem de quo prædicatur, natura nec tempore. — Ad quæ dicendum, quod propositiones illæ sunt veræ juxta prætactorum declarationes doctorum. Et quamvis Filius Dei sit homo assumendo et habendo veram humanitatem ac divina potestate completam, hoc tamen est gratiæ opus et pietatis effectus prorsus gratuitus, quod ita unita est natura humana divinæ: ideo cadit sub prædestinatione. Alia autem probatio falsum assumit, quia sufficere potest quod sequatur ipsam prædestinationem æternam, sicut effectus sequitur causam.

Hinc Scotus melius istud attendens: Prædestinatio, inquit, quum sit præordinatio alicujus ad gloriam principaliter, atque ad alia in ordine ad gloriam, huicque naturæ humanæ in Christo præordinata sit gloria, et unio ista cum Verbo in ordine ad gloriam, quoniam tanta gloria ei non fuisset conferenda, nisi fuisset unita: hinc sicut merita, sine quibus non daretur gloria, cadunt sub prædestinatione, sic unio illa quæ ordinatur ad gloriam tantam. Ideo sicut prædestinatum est Verbum esse hominem, ita et hunc hominem esse Verbum seu Filium Dei. Hæc Scotus.

Qui consequenter movet hic dubia duo. Primum est, utrum prædestinatio ista, de qua nunc est sermo, præexigat necessario lapsum humanæ naturæ: quod videntur sonare multæ auctoritates, quæ sonant Filium Dei non fuisse incarnandum si homo non cecidisset. Ad quod sine præjudicio dici potest, quod quum prædestinatio cujuscumque electi præcedat ex parte objecti præscientiam peccati, multo magis prædestinatio animæ Christi. Generaliter enim omnis ordinate volens, per prius videtur velle id quod fini propinquius est; et per consequens, animæ huic. Auctoritates autem quæ in oppositum sonant, queunt exponi quod Christus non venisset ut redemptor nisi homo peccasset, neque forte ut passibilis, quia necesse non exstitisset ut anima a principio suæ creationis gloriosa, cui Deus præoptavit non solum gloriam summam, imo etiam animæ illi coævam, unita fuisset passibili corpori, nisi fuisset redemptio facienda. Sed non propter solam redemptionem hominum videtur Deus animam illam ad gloriam tantam præordinasse, quum illa redemptio seu gloria animæ redimendæ, non sit bonum tam magnum quantum bonum est gloria animæ Christi. Nec verisimile est, Deum prius præordinasse ipsum Adam quam Christum. Ulterius quoque sequeretur absurdum, scilicet quod prædestinando Adam, prius vidisset eum casurum, quam Christum prædestinasset. Potest igitur dici, quod prius natura quam aliquid prævidebatur de peccato, Deus præelegit ad curiam illam cœlestem universos quos voluit ibi habere angelos et homines in gradibus determinatis; et quod nullus est tantum ob hoc prædestinatus, quia alius prævisus fuit casurus, ut sic nullum gaudere oporteat de casu alterius. — Secundum dubium est, an per prius ordine naturæ prævidebatur naturæ assumptæ unio ad Verbum, vel gloria summa quam habet. Ad quod dici potest, quod quum in actione artificis sit processus contrarius in exsequendo et in intendendo, et Deus prius natura (quantum ad ordinem exsecutionis) univit Verbo naturam humanam, quam contulit ei gratiam summam; econtrario potest poni in intendendo, sic quod primo Deus voluit aliquam naturam non summam habere gloriam summam in genere creaturæ (ostendens quod non oporteat eum dare gloriam seu gloriæ quantitatem secundum ordinem dignitatis naturarum), et quod secundo voluit istam naturam esse in persona Verbi, et sic angelus non subesset homini puro. Hæc Scotus.

Denique, de quæstionibus istis supra inducta sunt plura, ubi et considerationes has primum dubium concernentes tetigi, et antequam legi hæc.12 — Verumtamen non apparet de dubio isto secundo, quod Deus unionem hypostaticam illam assumptæ humanitatis cum Verbo ordinaverit ad gloriam illam sicut ad finem, quum dignior principaliorque consistat unio illa : imo gloria illa in ipsa unione virtualiter comprehendebatur, quia non decuit assumi naturam, nisi actualiter Deo fruentem.

Footnotes

  1. Ibidem. ↩

  2. Rom. viii, 30. ↩

  3. * aversos ↩

  4. Ps. xxi, 7. ↩

  5. q. xxiv, a. 1. ↩

  6. Rom. 1, 4. ↩

  7. q. xxiv, a. 3. ↩

  8. Rom. VIII, 29. ↩

  9. Joann. I, 16. ↩

  10. q. xxiv, a. 4. ↩

  11. Rom. 1, 4. ↩

  12. dist. I, q. 2, et super 1um dist. XLII, q. 1. ↩

Chapter 87 of 201