Distinctio 7
A. Positis sententiis, prolatisque testimoniis, intelligentias propositarum locutionum exsequitur secundum singulas sententias, et prius secundum primam.
SECUNDUM primam vero dicitur Deus factus homo, et homo factus Deus, quia Deus cœpit esse quædam substantia rationalis, quæ ante non fuerat, et illa substantia cœpit esse Deus; et hoc gratia, non natura vel meritis habuit. Unde recte dicitur Christus, in quantum homo, prædestinatus esse Filius Dei. Huic autem sententiæ opponitur :1 Si illa substantia cœpit esse Deus, et Deus illa : quædam ergo substantia est Deus, quæ non semper fuit Deus; et quædam substantia est Deus, quæ non est divina substantia; et Deus est aliquid quod non semper fuit. Quod et illi concedunt, Origenis testimonio innitentes, qui ait : Factus est sine dubio id quod prius non erat; sed addidit, secundum carnem; secundum Deum vero erat prius, et non erat quando non erat. Aliis quoque pluribus modis illi sententiæ potest opponi, quibus supersedemus, exercitationis studium lectori relinquentes, et ad alia properantes.
Origen. in Rom. lib. 1, n. 5.
B. HicPLANAT secundam sententiam, et earumdem locutionum sensus.
In secunda vero sententia, hujus distinctionis talis videtur ratio, ut quum dicitur, Deus factus est homo, intelligatur cœpisse esse subsistens ex duabus naturis vel tribus substantiis; et econverso, Homo factus est Deus, quia subsistens in duabus naturis cœpit esse Deus. Vel potius, Homo factus est Deus, et econverso, dicitur, quia Deus assumpsit hominem, et homo assumptus est a Deo. Unde Augustinus dicit in libro de Trinitate : Talis fuit illa susceptio, quæ hominem faceret Deum, et Deum hominem. Variatur autem intelligentia quum dicitur : Deus est homo, et, Homo est Deus. Dicitur enim Deus esse persona subsistens in duabus et ex duabus naturis; et persona subsistens in duabus et ex duabus naturis, dicitur esse Deus, id est Verbum vel natura divina. Potest enim prædicari persona simplex vel natura de persona composita. Non est autem, ut ait Joannes Damascenus, idem dicere naturam, vel personam.
Aug. de Trinitate, lib. 1, n. 28.
Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 3.
C. Ex quo sensu dicunt Christum prædestinatum.
Isti dicunt Christum prædestinatum esse, scilicet personam illam, in quantum est homo, id est, in quantum est subsistens ex duabus substantiis, scilicet anima et carne. Nam quantum ad naturam divinitatis, non est ipse prædestinatus. Non ergo in quantum in ea vel ea subsistit, prædestinatus est; sed in quantum subsistit in aliis duabus substantiis, id est in anima et carne, hoc est, in quantum est homo.
D. Qualiter exponuntur auctoritates primæ, quæ huic videntur obviare sententiæ.
Determinant etiam auctoritates quæ primæ conveniunt sententiæ, et huic videntur contradicere, ut quum legitur homo ille assumptus a Verbo in singularitate personæ, vel factus una persona cum Verbo, de natura humana intelligatur quæ Verbo unita est in singularitate personæ, id est, ita quod eadem persona quæ prius erat, et simplex erat, sine incremento numeri personarum et immutata permansit, licet composita. Compositionis vero hujus aliam dicunt esse rationem, quam sit in aliis hominibus : quia hujus ex tribus, aliorum vero ex duabus substantiis est compositio. Negant quoque humanam naturam esse personam vel Filium Dei : et sicut unum eumdemque dicunt esse hominem et Deum, et filium hominis et Filium Dei; ita unum et idem, non aliud et aliud, sicut nec alium et alium.
E. Quædam ponit quæ præmissis videntur adversari.
Sed his videntur adversari quæ subditis continentur capitulis. Ait enim Augustinus super Joannem : Aliud est Verbum Dei, aliud homo;2 sed Verbum caro factum est, id est homo; non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus et una persona. Idem ad Felicianum : Aliud Dei Filius est, aliud hominis filius, sed non alius.3 Item : Dei Filius aliud de Patre, aliud de matre. Idem in libro primo de Trinitate : Quum Filius sit et Deus et homo, alia substantia Deus, alia homo.4
F. Qualiter hi respondeant.
Hæc autem in hunc modum determinant, quia quum dicitur : aliud Verbum Dei, aliud homo; sive, alia substantia Deus, alia homo : alterius naturæ significatur Christus esse in quantum est homo, et alterius in quantum est Deus; et aliud natura qua est homo, et aliud natura qua est Deus. Ut enim ait Joannes Damascenus, inconverse et inalterabiliter unitæ sunt ad invicem naturæ, neque divina distante a propria simplicitate, neque humana aut conversa in deitatis naturam, aut in non exsistentiam divisa*, neque ex duabus una facta composita natura.5 Composita enim natura, neutri earum ex quibus componitur naturis, ὁμοούσια, id est consubstantialis, esse potest, ex alteris perficiens alterum: ut corpus ex quatuor elementis compositum, nec ignis nominatur, nec aer, nec terra, nec aqua, nec horum alicui ὁμοούσιον dicitur. Si ergo secundum hæreticos, Christus unius compositæ naturæ post unionem exstitit, ex simplici natura conversus est in compositam, et neque Patri simplicis naturæ exsistenti, neque matri est ὁμοούσιος; et neque Deus neque homo denominabitur, sed Christus solum; et erit hoc nomen, scilicet Christus, non personæ ipsius nomen, sed unius secundum ipsos compositæ naturæ. Nos autem Christum non unius compositæ naturæ dogmatizamus, et hoc nomen, scilicet Christus, nomen personæ dicimus non μονοτροπῶς, id est uno modo dictum, sed duarum naturarum esse significativum, scilicet deitatis et humanitatis. Ex deitate autem et humanitate Deum perfectum et hominem perfectum, eumdem et esse et dici ex duabus et in duabus naturis, confitemur. — Sic ergo dicitur aliud esse Filius Dei, aliud filius hominis, quia alterius est substantiæ vel naturæ in quantum est Filius Dei, alterius in quantum est filius hominis: non quod ipse Filius Dei et hominis sit duo illa diversa, id est duæ diversæ naturæ.*
G. Auctoritate confirmat determinationem.
Aperte enim Hilarius in nono libro de Trinitate ait: Quum non aliud sit filius hominis, neque aliud Filius Dei (Verbum enim caro factum est), et quum ille qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius; requiro quis in hoc filio hominis glorificatus sit. — Evidenter dicit, non aliud esse Filium Dei, et aliud filium hominis. Ex quo præmissa roboratur et approbatur determinatio.
Hilar. de Trinitate, lib. IX, n. 40. Joann. I, 14.
H. Alia etiam verba auctoritatum annotat, ut determinet.
Quod etiam dictum est, Utrumque Christus est et una persona, movere potest lectorem, sicut et illud quod Augustinus dicit in primo libro de Trinitate: Quia forma Dei formam servi accepit, utrumque Deus, utrumque homo; sed utrumque Deus propter accipientem Deum, et utrumque homo propter acceptum hominem. Et illud quod ait idem in libro de Bono perseverantiæ: Qui fidelis est, in eo veram naturam humanam credit suscipiente Deo Verbo ita sublimatam, ut qui suscepit et quod suscepit, una esset in Trinitate persona, assumptione illa ineffabiliter faciente personæ unius in Deo et homine veritatem. Si autem qui suscepit et quod suscepit, una est persona: ergo natura humana cum Verbo una est persona. — Sed hæc omnia ex tali sensu dicta fore tradunt, ut utrumque dicatur esse Christus et una persona, quia in utroque unus Christus et una persona subsistit. Ita etiam susceptum cum suscipiente dicitur una persona, quia susceptum suscipienti est sociatum in unitate personæ: et ita, quod unitas personæ permansit; non ita, ut caro et anima sint
Cf. p. 162 E. Aug. de Trinitate, lib. I, n. 14.
Id. de Bono persever. n. 67. id est
Hier. Epist. 9, c. 13, in spur.
Ambr. de Incarnat. sacram. n. 61. unus Deus, quia ut ait Hieronymus, Verbum est Deus, non caro assumpta. Et Ambrosius in libro tertio de Spiritu Sancto ait: Aliud est quod assumpsit, et aliud quod assumptum est.
I. Hic quamdam ponit auctoritatem, quæ multum videtur huic sententiæ opposita.
Aug. Contra Maximin. lib. II, c. 10, n. 2.
Est autem et aliud quod huic sententiæ plurimum videtur obviare. Ait enim Augustinus in libro secundo contra Maximinum: Christus una persona est geminæ substantiæ, quia et Deus et homo est. Nec tamen Deus vel homo pars hujus personæ dici potest: alioqui Filius Dei Deus, antequam susciperet formam servi, non erat totus, et crevit quum homo divinitati ejus accessit.6 Ecce Deum dicit non esse partem illius personæ; unde videtur illa persona non constare ex Deo et homine. Ad quod etiam illi dicunt, illam personam non ita constare ex Deo et homine, quasi totum ex partibus. Ita enim partes alicujus totius conveniunt, ut ex illis quod non erat constituatur. Non autem sic divina et humana natura in Christo uniuntur: inexplicabilis est enim istius unionis, quæ non est partium, ratio. Quidam tamen nomine Dei ibi personam significari putant, quia de tribus agebat personis, quarum nullam Trinitatis partem esse dicebat, sicut pars istius personæ non est Deus. Quod si de persona intelligatur, manifestum est quia persona non est personæ pars. — Posita est diligenter sententia secunda et ejus explanatio, cui in nullo vel in modico obviant auctoritates in tertia sententia inductæ, quæ jam consideranda est.
K. In tertia sententia, quæ sit præmissarum propositionum intelligentia.
et sic
Cassiod. in ps. IX, 1.
In hac ergo sententia sic dicitur Deus factus homo, quia hominem accepit; sic dicitur esse homo, quia hominem habet, vel quia est habens hominem; et homo factus Deus, quia assumptus est a Deo; et homo esse Deus, quia habens hominem est Deus. Quum ergo dicitur, Deus homo est, vel habitus prædicatur, vel persona, sed humanata. Et quod persona humanata prædicetur, Cassiodorus ostendere videtur, dicens: Factus est, ut ita dixerim, humanatus Deus, qui etiam in assumptione carnis, Deus esse non destitit. Quod tamen varie accipi potest, ut dicatur Deus factus humanatus, vel Christus factus Deus humanatus: utrumque enim sane dici potest. Quum ergo dicitur, Factus est Deus homo, multiplex (secundum istos) fit intelligentia, ut humanam naturam accepisse, vel humanatum Verbum esse incepisse intelligatur. Nec tamen si incepit esse humanatum Verbum, ideo sequitur quod inceperit esse Verbum; nec si Deus factus est humanatum Verbum, sequitur quod factus sit Verbum: sicut de aliquo dicitur, Hodie iste cœpit esse bonus homo, vel factus est bonus homo; nec tamen hodie cœpit esse homo, vel factus est homo.
L. Quo sensu, secundum istos, dicatur prædestinatus Christus.
Secundum istos, dicitur Christus secundum quod homo, prædestinatus esse Filius Dei : quia est prædestinatum a Deo ab æterno, et in tempore collatum ei per gratiam, ut ipse ens homo sit Filius Dei. Hoc enim non semper habuit, sed in tempore per gratiam accepit. Quod videtur Augustinus notasse in libro ad Prosperum et Hilarium, dicens : Prædestinatus est Jesus, ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Hi etiam, quum dicitur Christus minor Patre secundum quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum, id est, in quantum habet hominem sibi unitum. Unde Augustinus in libro primo de Trinitate : Deus Filius Deo Patri natura est æqualis, habitu minor. In forma enim servi minor est Patre, in forma Dei æqualis est Patri. Et quia secundum habitum accipienda est incarnationis ratio, ideo Deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt. Unde Joannes Damascenus : Non hominem (inquit) deificatum dici mus, sed Deum hominem factum.
Aug. de Prædest. sanct. n. 31. Rom. 1, 3, 4.
Aug. de Trinitate, lib. 1, n. 14. Philipp. 11, 7, 6.
Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 2.
M. Quod non debet dici homo dominicus.
Et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue dicitur homo dominicus. Unde Augustinus in libro Retractationum : Non video utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator Dei et hominum, Christus Jesus, quum sit utique Dominus; et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi catholicos tractatores. Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis non nulla posset idem ratione defendi. Secundum istos etiam dicitur persona Filii in duabus et ex duabus exsistere naturis, secundum adhærentiam vel inhærentiam. Altera enim adhæret ei, altera inest.
Aug. Retract. lib. 1, c. 19, n. 8. 1 Tim. 1, 5.
N. Quod prædicta non sufficiunt ad cognoscendam hanc quæstionem.
Satis diligenter, juxta diversorum sententiam, supra positam absque assertione et præjudicio tractavi quæstionem. Verumtamen nolo in re tanta, tamque ad cognoscendum difficili, putare lectorem, istam sibi nostram debere sufficere disputationem; sed legat et alia forte melius considerata atque tractata, et ea quæ hic moveri possunt, vigilantiore atque intelligentiore, si potest, mente discutiat, hoc firmiter tenens, quod Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturæ versibilitate, sed Dei dignatione : ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam, glorificatus in Deum : quia mutatio et versibilitas naturæ diminutionem et abolitionem substantiæ facit.
SUMMA
DISTINCTIONIS SEPTIMÆ
PRÆHABITA distinctione recitavit Magister tres opiniones de hoc, qualiter et quo sensu Deus factus sit homo; hic eas planat, et opinantium intentionem declarat. Et hoc primo prosequitur circa primam, deinde circa secundam, tertio circa tertiam. Interserit quoque nonnulla, videlicet qualiter Christus dicatur prædestinatus, et sciscitatur an dici valeat homo dominicus. Hic specialiter moventur aliquæ quæstiones, qualiter verificentur Sanctorum locutiones quibus incarnationem expresserunt Verbi æterni, et unitatem personæ in eo jam incarnato. Atque de hoc Magister et quidam commentatores ponunt diversas responsiones, juxta prætactarum varietatem opinionum, quæ tempore Magistri reputari poterant opiniones. Sed quia (juxta inducta) postmodum a summis Pontificibus atque conciliis opinio prima ac tertia sunt damnatæ, jamque hæreticæ, ideo modo absolute ac penitus sunt abjiciendæ, nec eis est immorandum;7 sed juxta secundam opinionem, imo potius catholicam positionem, determinandæ sunt quæstiones modo movendæ.
Footnotes
Chapter 84 of 201