Quæstio 1
Hic quæritur primo, An Christus secundum quod homo, sit persona.
A Et de hoc argui potest pro parte utraque, ut patet in littera. Et fiunt hic multa sophismata, ad quæ, sicut et ad quæstionem propositam, patebit ex responsione et declaratione doctorum solutio.
Antisiodorensis ergo in Summa sua, tertio libro, respondet: Christus secundum quod homo, non est persona, imo nec Socrates secundum quod homo, exstat persona, quum nullum universale persona existat. Sed melius quæritur, an Christus secundum quod Jesus, persona dicendus sit: quemadmodum Socrates in eo quod Socrates, dicitur esse persona. Probatur quod sic, quoniam Christus in eo quod Jesus, est rationalis naturæ individua substantia, ergo persona, per locum a definitione. — In oppositum, quia si Christus in eo quod Jesus, est persona; aut ergo est persona creata, aut increata. Non increata, quum Jesus sit individuum speciei humanæ; nec creata, quia sic essent duæ personæ in Christo, et quatuor in divinis. Insuper, in Nicæno concilio legitur: In incarnatione, Filii persona consumpsit personam, non natura naturam. Ergo persona increata consumpsit personam creatam.
Ad hoc dicimus, quod Christus in eo quod Jesus, seu secundum quod Jesus, non est persona: quia ad hoc quod aliquid sit persona, requiritur triplex distinctio, utpote: distinctio singularitatis, quæ est in anima Socratis, quæ sua singulari exsistentia distinguitur a qualibet alia re; distinctio quoque incommunicabilitatis, quæ est in Socrate, eo quod non est communicabilis alicui ut pars: idcirco nec corpus nec anima est persona; tertia est distinctio dignitatis, quæ est in Socrate ex hoc quod ejus humanitas non est unita nec mixta digniori naturæ aut formæ. Et ultima ista distinctio non est in Jesu secundum quod Jesus; unde non distinguitur a digniori persona Verbi æterni. Sicque verificatur in illo illud Nicæni concilii, quod persona consumpsit personam, non corrumpendo eamdem, sed quoniam unio illa humanitatis cum deitate exclusit personalitatem humanam. Hinc Jesus secundum quod homo, non est persona. — Hæc Antisiodorensis, qui in his videtur favere primæ opinioni, quæ (ut patuit) ponebat in Christo duo supposita et unam personam:1 quod tempore hujus doctoris poterat probabiliter opinari; interim vero ab Ecclesia cognoscitur reprobatum, sicut ostensum est.2 Denique, dignitati humanitatis Christi non obest nec derogat, sed incomparabiliter confert, esse unitam naturæ divinæ.
Albertus autem loquitur: Si ly secundum quod notat causam vel naturæ conditionem, hoc est, quod humanitas sit causa cur Christus dicatur persona, vel quod humana in ipso proprietas sive conditio sit causa quod ipse exsistat persona: sic dicimus, quod Christus in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est persona; sed ipse secundum quod Deus, est persona personalitate æterna: quod sequitur divinitatem in ipso. Si autem quum dicitur, Christus secundum quod homo, est persona, ly secundum quod notet unitatem sive identitatem suppositi hominis ad divinum suppositum: sic ipse in eo quod homo, vel secundum quod homo, est persona. Conformiter distinguendæ sunt consimiles quæstiones, dum quæritur, utrum Christus secundum quod homo, sit individuum; et utrum Christus secundum quod homo, sit suppositum; item, utrum Christus secundum quod homo, sit res naturæ. Facilius tamen conceditur, quod Christus secundum quod homo, sit suppositum et res naturæ, quam quod ipse secundum quod homo, sit individuum et persona. Individuum namque dicit quid singulare, quod in se est unum, et sua singularitate ab aliis est divisum: sicque singulare et individuum incommunicabilitatem includunt, quamvis de ratione eorum non sit quod sint supposita rationalis naturæ. — Christus quoque in eo quod homo, est aliquid, quia hic homo; non tamen sequitur, quod sit suppositum aut persona in eo quod homo, nisi secundum unam acceptionem jam tactam. Et si objiciatur, quia secundum Boetium, species est totum esse individuorum; ergo si Christus est hic homo et individuum hominis, non habet nisi humanitatis naturam, non deitatis essentiam: dicendum, quod auctoritas illa Boetii locum non habet nisi in his quæ supponuntur speciei in una natura. — Hæc Albertus, qui de his prolixius scribit, quæ ex dictis Thomæ nunc inducendis, clarius innotescent.
Itaque Thomas: In Christo, inquit, non est nisi una persona, quæ est æterna. Nullum autem æternum convenit Christo secundum quod homo, proprie loquendo. Ideo non est verum, quod Christus secundum quod homo, sit persona, nisi replicetur suppositum hominis, dicendo: Christus secundum quod iste homo, est persona; res naturæ; magis tamen accedit ad veritatem quam prædictæ, in quantum hæc nomina imponuntur a respectu ad naturam communem. Hinc si suppositum adjective sumatur, vera est hæc, Christus secundum quod homo, est suppositum: quoniam Christus secundum quod homo, supponitur humanæ naturæ. — Si autem sic arguatur: Christus secundum quod homo, est res quædam; nec est res nullius naturæ: ergo secundum quod homo, est res alicujus naturæ, ergo et res naturæ. Dicendum, quod Christus secundum quod homo, est res quædam, et item est res alicujus naturæ; non tamen sequitur, quod sit res naturæ secundum quod homo, quoniam plus est in significatione compositi quam in significationibus componentium: quod in multis contingit, quia non omnis arma gerens, est armiger. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro dum quæritur, utrum Christus secundum quod homo, sit individuum, respondendum: Individuum (sicut præhabitum est) invenitur in substantiis et accidentibus; et prout in substantiis est, habet ex sua ratione quod sit subsistens, non autem secundum quod in accidentibus est. Utroque autem modo invenitur in Christo; et prout individuum in substantiis reperitur, sic in Christo non est nisi unum individuum, sicut et una persona. Sicque Christus secundum quod homo, non est individuum, quemadmodum nec persona: imo de ratione individui, secundum quod de Christo ponitur, est quod sit per se subsistens; quod non convenit Christo secundum quod homo est, sed secundum quod hic homo.
Insuper, ad istud, an Christus secundum quod homo, sit suppositum et res naturæ; dicendum, quod in propositionibus per se aliter est ex parte subjecti et prædicati, quia ex parte subjecti sufficit, quod tantum secundum unum eorum quæ in subjecto continentur, prædicatum conveniat illi per se; sed ex parte prædicati requiritur, quod quidquid est in prædicato, per se conveniat subjecto. Unde hæc non est per se, Homo est animal album; hæc vero est per se, Homo albus est animal. Itaque dico, quod in supposito et re naturæ duo importantur, videlicet respectus ad naturam communem, et aliquid subsistens cui inest ille respectus: quorum unum inest Christo secundum quod homo, puta respectus ad communem naturam, non autem alterum. Ideo hæc est falsa, Christus secundum quod homo, est suppositum vel dist. vi, q. 3, p. 139 B' et s. B ræ. Dicendum, quod Christus secundum quod homo, est res quædam, et item est res alicujus naturæ; non tamen sequitur, quod sit res naturæ secundum quod homo, quoniam plus est in significatione compositi quam in significationibus componentium: quod in multis contingit, quia non omnis arma gerens, est armiger. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in tertia parte fatetur, dicens: Hic terminus, homo, in reduplicatione positus, accipi potest in ratione suppositi, et in ratione naturæ.3 Quum igitur dicitur, Christus secundum quod homo, est persona: si capiatur in ratione suppositi, vera est, quia suppositum illud nil aliud est quam persona Verbi æterna; si autem sumatur ratione naturæ, sic dupliciter potest intelligi. Primo, quod naturæ humanæ competat esse in aliqua persona; quod verum est: omne enim quod subsistit in humana natura, est persona. Secundo, quod humanæ naturæ in Christo propria personalitas debeatur, utpote causata ex essentialibus suis principiis: et sic Christus secundum quod homo, non est persona, quum solum in increato esse personali subsistat (ut dictum est sæpe). Hæc idem.
Denique, ex scriptis Petri hæc clarius constant, qui respondendo ad istud, utrum Christus secundum quod homo, sit individuum, protestatur: Individuum uno modo sumitur communiter, prout est in omni genere entis; secundo specialiter, prout est in genere substantiæ solum. Primo modo individuum appellatur, quod de uno solo prædicatur; secundo modo individuum dicitur, quod per se subsistit divisum ab aliis. Primo modo pes et albedo Socratis sunt individua; non autem secundo modo, quum non subsistant per se. Primo modo sunt multa individua in eodem supposito, et in Christo, qui tamen non est nisi unum individuum tantum. Sumendo autem individuum specialiter, puta secundo modo, in Christo non est nisi individuum unum, et ipse est illud, et est persona æterna. Dum itaque quæritur, utrum Christus secundum quod iste homo, sit individuum: dicendum quod imo, sumendo individuum primo modo; nec tamen aliud a persona, non enim est individua duo. Sumendo autem individuum modo secundo, non est individuum secundum quod homo: quia natura humana in ipso non habet suppositum proprium, sed subsistit in persona divina. Et si objiciatur, quia Christus secundum quod homo, est aliquid; non universale, ergo particulare: dicendum, quod individuum primo modo sumptum, convertitur cum particulari, non autem sumptum secundo modo. Hæc Petrus.
Concordat Richardus, dicendo: Quamvis Christus sit homo atque persona, tamen judicando de ista propositione, Christus secundum quod homo, est persona, secundum proprietatem et virtutem sermonis, sic falsa est, quia complexa hæc, secundum quod, et in eo quod, de virtute sermonis significant id quod reduplicatur esse rationem præcisam aut formalem convenientiæ prædicati cum subjecto. Unde quum dicitur, Christus secundum quod homo, est persona, significatur quod res importata per hominem, est præcisa ratio per quam Christus est persona: quod simpliciter falsum est, quoniam nec natura in universali, nec ipsa natura humana in singulari, est ratio personalitatis in Christo, sed natura divina cum proprietate constitutiva personæ. Hæc Richardus.
Udalricus quoque: Interdum (inquit) dicitur, quod Christus secundum quod homo, sit Deus. Etenim super illud ad Philippenses, Dedit illi nomen, asserit Glossa: Philipp. u. Christus in quantum homo, assumpsit nomen Dei, non usurpative, sed vere. Hæc quippe reduplicatio, secundum quod, vel in quantum homo, dupliciter sumitur. Interdum namque accipitur secundum quod ponitur in descriptione prædicationis per se, quia prædicatum per se est quod convenit subjecto secundum quod ipsum, ita quod competit subjecto ratione suæ formæ primo ac proprie; et si conveniat alteri, hoc est sub ratione ipsius subjecti, sicut Petrus secundum quod homo, est animal rationale. Sicque Christus secundum quod homo, non est Deus: quoniam natura humana quæ est forma hujus subjecti, non est Deus. Quandoque autem complexum hoc, secundum quod, non dicit identitatem intentionum subjecti ac prædicati, sed tantum naturalem inseparabilemque cohærentiam eorumdem: ut quum asserit Augustinus, quod omne ens in quantum est, bonum est; sicque vera est propositio ista. Nempe ut aliqui dicunt, hic modus, secundum quod, prout sumitur in ista materia, comprehendit tres modos speciales: quia nonnunquam reduplicatio ista dicit unitatem personæ in duabus naturis, et sic loquitur Glossa prætacta. Est enim sensus, quod eadem persona quæ ab æterno naturaliter Deus est, accepit ex tempore secundum donum gratiæ unionis, ut exsistens in humana natura sit Deus vere, non nuncupative aut participative. Aliquando vero denotat habitum, ut ibi:4 Habitu inventus est ut homo. Interdum dicit causam efficientem, ut: Christus secundum quod homo, meruit; aut formalem, ut: Christus secundum quod homo, est rationalis; vel materialem, ut: Christus secundum quod homo, ex anima constat et corpore; aut finalem, ut: Christus secundum quod homo, est dignissima creaturarum. Hæc Udalricus.
Concordat et dictis Bonaventura. Responsio etiam Alexandri super his, ex dist. vii, q. 1. pressa est supra.
Footnotes
Chapter 94 of 201