Quæstio 2
A Mplius quærunt hic aliqui, Utrum Christus secundum quod homo, sit Deus.
Cf. p. 201 D. Ad quod nunc responsio est prolata.
Bonaventura vero respondet, sicut Magister ait in littera: Hæc dictio, secundum quod, potest importare habitudinem causæ, sicque illa locutio falsa est; vel indivisionem seu unitatem concomitantiæ, et ita est vera, sicut jam dictum est.1 Verum iste secundus modus sumendi ly secundum quod, non est ita proprius et communis ut primus, quamvis interdum reperiatur. Hæc Bonaventura. dist. vu, q. 1. Alexander quoque (ut allegatum est supra) scribit qualiter hoc quod dicitur secundum quod, multipliciter queat exponi; et ad propositam quæstionem respondet, quod ipsa sit vera, prout ly secundum quod, designat unitatem personæ, sicut et istæ: Christus secundum quod homo, creavit cœlum et terram; Christus secundum quod homo, potestatem habet auctoritativam dimittendi peccata: quum sit sensus, Christus qui est ille seu illa persona quæ est homo, creavit cœlum et terram, auctoritatemque habet dimittendi peccata. Si vero ly secundum quod, notet causam aut conditionem naturæ, falsæ sunt propositiones hujusmodi. Si etenim causam designet, sensus esset, quod Christus ex humana natura haberet quod sit Deus, et stellas creavit, et auctoritatem habet dimittendi peccata. Porro si conditionem naturæ designet, iste est sensus: Christus secundum quod est ille qui est homo, est Deus; quod falsum est. Hæc Alexander.
Thomas circa hoc loquitur: Quod in propositione reduplicatur cum isto complexo, secundum quod, est id per quod prædicatum convenit subjecto; unde oportet ut aliquo modo sit idem cum subjecto, et aliquo modo idem cum prædicato: quemadmodum medius terminus in syllogismo affirmativo comparationem habet ad prædicatum sicut ad id quod per se consequitur ipsum (nihil enim convenit alicui secundum quod est animal, nisi per se conveniat animali secundum quemcumque modum dicendi per se); ad subjectum vero comparatur tanquam ad id quod aliquo modo in subjecto includitur. Includitur autem in subjecto ipsa subjecti substantia, et antecedentia, utpote causæ ejus, et consequentia, ut accidentia. Substantia vero subjecti est ipsum subjectum et natura ipsius. Et ratione omnium horum aliquid potest attribui Christo, imo et cuilibet homini. Si enim aliquid homini attribuatur ratione principiorum præcedentium, sic quantum ad causam materialem dicimus, quod homo secundum quod compositum ex contrariis, est corruptibilis; quantum ad causam formalem, quod sit rationalis, et ad imaginem Dei factus; quantum ad causam efficientem, quod sit heres sui patris; quantum ad causam finalem, quod sit immortalis quoad animam, quia ad æternam beatitudinem institutus. Porro si quid adscribatur homini ratione accidentium, dicimus, quod homo secundum quod coloratus, est visibilis; si demum aliquid attribuatur homini ratione suppositi, dicimus, quod Socrates secundum quod Socrates, est individuum; si vero ratione naturæ, sic dicimus, quod homo secundum quod homo, est animal. — Itaque quum dicitur, Christus secundum quod homo, est Deus, si replicetur homo ratione naturæ, falsa est; si ratione suppositi, vera est: quia suppositum in Christo est æternum et verus Deus. Verumtamen quum hoc nomen, homo, non importet determinatum suppositum naturæ humanæ, nisi per demonstrationem adjunctam, et solum cuidam supposito naturæ humanæ determinato per se conveniat esse Deum; nisi aliquid addatur aut subintelligatur, non est simpliciter concedendum quod Christus secundum quod homo, est Deus. Hæc Thomas in Scripto. — Idem in tertia parte, sextadecima quæstione. Consonat Petrus.
Richardus vero dicit hanc simpliciter esse falsam, Christus secundum quod homo, est Deus : quia (ut ait) istud complexum, secundum quod, notat terminum cui adjungitur significare rationem per quam prædicatum convenit subjecto. — Sed melius est secundum præallegatos doctores propositionem istam distinguere.
Addit quoque Richardus : Dicunt quidam, quod ista propositio, Christus in quantum hic homo, de virtute et proprietate sermonis non sit vera, asserentes quod istæ determinationes, secundum quod, et in quantum, et in eo quod, non tantummodo notant in termino cui adduntur esse rationem convenientiæ prædicati cum subjecto, sed et rationem præcisam per quam prædicatum dicitur de quocumque dicitur : sicque nec ista conceditur, Christus in quantum homo suppositum quod est Filius, est Deus : quia per hanc rationem Deum esse non convenit Spiritui Sancto nec Patri. Alii vero concedunt, quod Christus secundum quod hic homo, est Deus, dicentes, quod hæc reduplicatio non notat id quod reduplicat esse præcisam rationem convenientiæ prædicati cum subjecto, sed sufficit quod includatur in eo. Ideo argumentum istud non valet : Si Petrus in quantum hic homo, est animal, ergo in quantum homo, est animal : igitur a simili, si Christus in quantum hic homo, est Deus, ergo in quantum homo, est Deus : quia suppositum Petri et humana natura in eo realiter idem sunt re absoluta, quia substantia sub ratione qua in se exsistens, est suppositum. In Christo autem persona et natura humana realiter distinguuntur, quum persona sit increata. Hæc Richardus. — Verum ista disceptatio in quid nominis videtur consistere, ideo parum curanda.
Footnotes
-
p. 201 B'. ↩
Chapter 95 of 201