Skip to the text

Quæstio 1

PRimo ergo hic quæritur, An iste homo (Christum monstrando) incepit esse.

Videtur quod non, quia hic homo (Christo ostenso) designat et supponit æternam incarnatum : quod quum sit Patri coæternum, nequaquam esse incepit. — Secundo, quod esse incepit, habet esse post non esse; et omne tale creatum est, ac de potentia exivit in actum, atque ex se nihil est : quæ Deo vero nullatenus competunt. — Tertio, Christus in Apocalypsi testatur : Ego sum alpha et omega, principium et finis, primus et novissimus.1 Quod autem principium est, non incepit : alioqui quod in potentia est, se ipsum eduxisset in actum. Alias quoque testatur :2 Antequam Abraham fieret, ego sum.

In oppositum est, quia hic homo est filius Virginis gloriosæ, utpote vere natus ex ea : ergo est ea posterior, et cœpit esse in ea. — Rursus, nullus homo fuit semper et ab æterno : ergo nec iste homo; et ita incepit. Iterum, iste homo, utpote Christus, cœpit esse homo : ergo incepit, quum esse hominem sit esse simpliciter.

Ad hoc Thomas respondet : Quidam distinguunt hanc, Iste homo incepit esse, quia pronomen hoc, iste, potest demonstrare personam Verbi, et ergo est falsa; et item singulare hominis, sicque est vera. Sed quum dicitur, Iste homo, hoc pronomen, iste, non potest demonstrare nisi id quod supponitur per nomen hoc, homo; suppositum autem per hoc nomen, homo, non est aliud quam persona Verbi : ideo stare non potest. Nam quamvis ponat in Christo esse aliquid singulare, puta hanc naturam humanam; tamen hoc singulare non supponitur per nomen hoc, homo, nec de supposito prædicatur : et sic ista distinctio non procedit. — Hinc alii dicunt, quod verbum hoc, incipit, potest notare inceptionem respectu suppositi simpliciter : et ita est falsa, quia suppositum illud æternum est; item respectu suppositi ratione formæ significatæ : et ita est vera; ponuntque exemplum de hac, Scutum album incipit esse hodie, dato quod scutum heri factum, hodie dealbetur. Sed hoc non videtur efficaciter dictum. Primo, quia etsi natura humana habeat aliquid simile accidenti in Christo, tamen hoc nomen, homo, substantivum est, non adjectivum, etiam si humana natura esset in Christo mere accidentaliter adveniens; atque in talibus plus facit modus significandi quam proprietas rei significatæ. Secundo, nam dato quod esset adjectivum, oporteret tamen quod prædicatum conveniret ei quod copulatur aut supponitur per nomen positum in subjecto, aut ratione sui, aut ratione alicujus exsistentis in eo. Prædicata vero quæ nata sunt supposito convenire, non prædicantur de eo simpliciter ratione alicujus exsistentis in eo, vel partis, vel accidentis, vel naturæ, nisi id ei secundum se conveniat : alias affirmatio et negatio verificarentur de eodem. Nam ratione alicujus exsistentis in ipso, de eo verificaretur quod ratione sui de ipso veraciter negaretur : quod in proposito patet. Ei namque quod supponitur, quum dicitur, Iste homo, convenit esse semper : ideo de eo non potest verificari negatio, ut dicatur simpliciter, Non fuit semper; et per consequens nec aliquid quod negationem hanc implicet, ut verbum hoc, incipit. — Unde dicendum, quod ista est simpliciter falsa, Iste homo incepit esse; et est secundum quid vera, videlicet cum determinatione hac, secundum naturam assumptam, quemadmodum ista, Iste homo est creatura; et tunc quoque est tropica seu figurativa, ut supra dixit Magister. Hinc non intendit eam hoc loco distinguere tanquam multiplicem, sed exprimere quomodo possit esse vera aut falsa. Itaque ab æterno verum fuisset dicere, Nullus homo est, quia divina persona nondum fuit hypostasis naturæ humanæ; nunc autem incarnatione jam facta, verum est dicere : Aliquis (videlicet iste homo) est æternus. Denique idem judicium est de ista, Homo incepit esse Deus, et, Homo factus est Deus, et eædem rationes in utraque fieri queunt : ideo requiratur supra distinctione septima. Hæc Cf. p. 170 D. Thomas in Scripto.3

Hinc in tertia parte : Hæc (inquit) locutio, Ille homo incepit esse, demonstrato

Cf. p. 170 D.

Christo, est simpliciter falsa secundum catholicæ fidei sententiam, qua ponimus in Christo unum tantum suppositum et unam hypostasim, sicut et unam personam. Sic enim in propositione illa supponitur persona æterna, cujus æternitati repugnat incipere esse. Nec obstat, quod incipere esse convenit naturæ humanæ, significatæ hoc nomine, homo : quoniam terminus in subjecto positus non tenetur formaliter pro natura, sed potius materialiter pro supposito. Item, dato quod vera esset, tamen non esset ea utendum, ad vitandum perfidiam Arii, qui dixit de Christo : Erat quando non erat. Nec sequitur, Christus incepit esse homo, ergo incepit esse ; sicut nec sequitur, Hoc incipit esse album, ergo incipit esse coloratum : quia non sequitur argumentum ab inferiori ad superius. Hæc in Summa. — Huic responsioni concordant Petrus et Richardus.

Porro Bonaventura respondet : Pronomen hoc, iste, potest demonstrare personam Verbi, vel singulare hominis. Et si demonstret singulare hominis, sic oportet concedere istam, Homo iste incepit esse, et homo iste fuit ab æterno : quemadmodum conceditur, quod iste homo est mortuus et immortalis; quorum unum dicitur per communicationem idiomatum, alterum per proprietatem naturæ. Nempe si natus est Christus ex Virgine, aliquis homo mutatus est de non esse ad esse, sicque incepit esse, et hoc quantum ad proprietatem naturæ. Ideo propositio ista non est simpliciter neganda, neque simpliciter concedenda, sed distinguenda. — Hæc Bonaventura, qui etiam ponit alias duas responsiones hic per duas distinctiones, quas et aliqualiter reprobat.

Qui autem vellet hanc sequi responsionem, ad objectum illud Thomæ posset faciliter respondere, quoniam inconveniens non est, idem de eodem negari et affirmari respectu diversorum : quod in Christo potissime verum est, in quo solo sunt duæ perfectæ naturæ, in infinitum diversæ, distinctæ et distantes ab invicem, secundum illud quod substantialiter sunt. Propter quod Damascenus tertio libro multa talia profert de Christo, videlicet quod sit mortalis et immortalis, æternus et temporalis, increabilis et creabilis.

Præterea Alberti responsio circa hæc, eadem est cum responsione B. Thomæ; atque ad longum hic recitat opinionem Antisiodorensis de ista materia, et de veritate propositionum istarum, Homo factus est Deus, Hic homo fuit ab æterno, Deus incepit esse homo, Homo incepit esse Deus : de quibus omnibus tractatum est supra.4 — Fatetur quoque Albertus, quod in istis, et de veritate propositionis istius, Iste homo incepit esse, Christo demonstrato, nemo cautius respondet aptiusque distinguit quam Magister in littera.

Concordat demum præfatæ responsioni Thomæ et Alberti Udalricus, et addit : Propositio ista, Homo cœpit esse Deus, potest esse de re, et de dicto. Si sit de re, tunc inceptio attribuitur subjecto in respectu ad prædicatum, quod est esse Deum : et ita est falsa. Quum enim illud prædicatum per se sit suppositi, facit terminum communem in subjecto stare pro supposito, et non pro forma; hoc autem suppositum non incepit esse Deus. Est autem de dicto, quum inceptio significatur circa totum : et sic vera est, quoniam sensus est, Homo incepit, qui homo est Deus. — Hæc Udalricus, quæ Albertus ex Antisiodorensi plenius scribit.

Amplius, Durandus reprehendit quorumdam responsionem doctorum, et tenet opinionem Antisiodorensis prætactam. Verumtamen disceptatio dissensionis istius verbalis est, nec consistit in re, sed in usu et significatione verborum : ideo parum curanda videtur. Præallegati namque doctores affirmant, terminum in subjecto positum non sumi pro natura formaliter, sed potius materialiter pro supposito : ideo ratione naturæ humanæ non potest sine determinatione dici de Christo, Christus incepit esse, seu iste homo (Christo monstrato) incepit esse. Contra quod objicit

Durandus, quod nihilo minus aliquid potest verificari de subjecto pro suo formali significato, sicut quum dicimus, Album disgregat visum; vel, Homo est rationalis. Verum ista instantia non est contra præfatorum mentem doctorum, nec contra verba eorum sane intellecta, ut præinducta perspicientibus satis potest patere. Finaliter quoque Durandus præfatas propositiones distinguit sicut Magister in littera, et non est nisi nominalis dissensio.

Postremo Scotus hic sciscitatur, an Christus secundum quod homo, sit aliquid non increatum, id est aliquid creatum. Ad quod respondens, inter cetera dicit: Reduplicatio proprie sumpta non diminuit alterum extremum, quia est determinatio extremi ad extremum; ideo non verificat aliquam propositionem quæ sine reduplicatione fuit falsa. Hinc ista, Christus secundum quod homo est creatura, non est magis vera quam hæc, Christus est creatura. — Verum ad hujus dicti reprobationem reor sufficere tot verba doctorum jam rationabiliter introducta. Nempe reduplicatio ista, secundum quod, restringit subjectum hoc, Christus, ut accipiatur in hac locutione non pro persona divina simpliciter, sed in quantum subsistit in humanitate assumpta: et ita est vera, quoniam sensus est, Christus secundum quod homo, id est, prout unitam sibi habet humanitatem, vel secundum assumptam humanitatem, est creatura. Quæ tamen locutio falsa esset sine hujusmodi reduplicatione seu determinatione.

Footnotes

  1. Apoc. xxii, 13. ↩

  2. Joann. viii, 58. ↩

  3. dist. xi in fine. ↩

  4. dist. VII, q. 1. ↩

Chapter 100 of 201