Skip to the text

Quæstio 2

Secundo hic quæritur, An Christus potuit peccare.

Et probari posset quod imo, ut supra est probatum, quod angeli quoque beati peccare queant, eo quod liberi exstent arbitrii.1 — Omnis quoque creatura ex se mutabilis, flexibilis, imo et vanitati subjecta dicitur.2

Ad hoc Bonaventura: Anima (inquit) Christi non potuit depravari aliqua culpa. Et hujus triplex est ratio. Prima est gratiæ plenitudo, quia secundum naturam assumptam habuit gratiam confirmationis, quæ liberum arbitrium in tantum corroborat, quod nullo modo potest infirmari per culpam. Secunda est consummatio gloriæ, quæ fuit in Christo a suæ conceptionis exordio: ex tunc namque fuit beatus et comprehensor. Et sicut beatus non potest damnari, ita nec prævaricari. Tertia et efficacissima ratio fuit immediata unio divinæ atque humanæ naturæ in unitatem personæ, quæ facit ut idiomata communicentur, nec potest frangi. Si ergo Deus non potest esse peccator, nec potest modo non esse homo, sequitur quod unio illa nullatenus sustinet Christum secundum naturam humanam potuisse peccare. — Præterea si quæratur, an Christus habuit peccandi potentiam; respondendum, quod potentia peccandi dupliciter dicitur. Primo, ipsa potentia qua peccatur, quæ est liberum arbitrium creatum, quod per gratiam potest in bonum, atque ex sua natura est defectivum: sicque illa potentia seu facultas potest vocari potentia bene faciendi et item peccandi, quoniam nemo peccat nisi per illam. Secundo, potentia peccandi dicitur potentia ordinata ad peccandum, ut potentia dicat quid medium inter substantiam et peccati actum, per quod substantia exit in actum peccandi. Primo modo fuit in Christo peccandi potentia, quum sit potentia naturalis, et constat quod Christus assumpsit integram naturam cum omnibus naturalibus viribus suis. Secundo modo non fuit in Christo, quoniam talis ordinatio, imo potius deordinatio, minuit de perfectione et plenitudine libertatis, nec est in eo qui peccare non potest. Christus autem peccare nequivit ob rationes præhabitas. Hæc Bonaventura. — Concordat Alexander, et Antisiodorensis.

Insuper Thomas: Christus (ait) considerari potest tripliciter, utpote: ut viator, ut comprehensor, ut Deus. Ut viator, est dux noster, dirigens nos in recta via. In quolibet autem genere oportet primum regulans detorqueri non posse : alias esset error in omnibus quæ regulantur per ipsum. Hinc Christus tantam gratiæ plenitudinem habuit, ut etiam in quantum viator, pecccare non posset. Unde et ii qui proximi ei fuerunt, sicut Apostoli, ita fuerunt confirmati in bono, quod peccare mortaliter non valebant. Porro ut comprehensor, inavertibiliter et impeccabiliter conjunctus fuit ultimo fini, quemadmodum angeli sancti.

Porro ut Deus, non fuit in quem cadere posset peccatum, quum ut sic, ipsemet sit omnium ultimus finis : imo ut sic, indeviabiliter rexit et movit corpus et animam sibi unita, quæ erant organum deitatis. Verumtamen concedendum est, quod potuisset peccare si voluisset, quamvis antecedens hujus conditionalis sit impossibile: quia ad veritatem conditionalis non requiritur veritas antecedentis, nec veritas consequentis, sed necessaria habitudo unius ad alterum. Quamvis autem posse peccare et non peccasse, pertineat aliquo modo ad laudem justi, juxta illud Ecclesiastici, Qui potuit transgredi, et non est transgressus;3 non tamen id pertinuisset ad Christi præconium, quoniam aliquid potest pertinere ad laudem inferioris, quod pertineret ad vituperium superioris: quemadmodum secundum divinum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, esse furibundum laudatur in cane, vituperatur in homine. Philosophus quoque decimo Ethicorum fatetur, quod laudes hominum in deos translatæ, derisiones videntur. Hoc etiam quod posse peccare spectat ad laudem, est per accidens, in quantum ostendit opus bonum ex necessitate non esse. Et quamvis a Christo removeatur peccandi potentia, non tamen ponitur in eo coactio quæ voluntario contrariatur, et laudis removet rationem. — Sed objici potest illud quarto Topicorum: Potest Deus prava agere, et etiam studiosus. Rursus Christus testatur: Si dixero, Non novi eum, videlicet Deum Patrem, ero similis vobis mendax.4

A Christus autem potuit verba illa proferre, potuit ergo mentiri. Et respondendum, quod verbum illud Philosophi intelligendum est conditionaliter, quod scilicet posset, si vellet. Christus quoque potuisset illa verba proferre, si voluisset, sed velle non potuit. dicitur potentia aliquid faciendi, dupliciter intelligi potest: quoniam designari potest vel ordo potentiæ ad actum, secundum quod actus sumitur ut effectus potentiæ; vel designatur ipsa potentia specificata per actum, secundum quod actus accipitur loco differentiæ specificæ ipsius potentiæ. Et primo modo dici non potest, quod habens visum impeditum, potentiam habet videndi: sicut nec dici potest, quod possit videre. Secundo autem modo dici potest, quod habet videndi potentiam, sicut quod habeat potentiam visivam. Hæcque distinctio locum sortitur in actibus illis quibus specificantur potentiæ, ut sunt actus ad quos ordinantur potentiæ. Quumque liberum arbitrium non ordinetur ad peccandum, imo peccatum contingat ex defectu ipsius: hinc peccare non specificat potentiam liberi arbitrii. Unde dum dicitur, quod quis habet peccandi potentiam, non intelligitur quod habeat liberum arbitrium, sed quod habeat ipsum ordinatum ad peccandum, ita ut possit peccare. Hinc sicut de Christo non dicitur, quod possit peccare, ita nec quod peccandi potentiam habeat, proprie loquendo atque secundum se; sed potest concedi ad sensum hunc, quod habet potentiam quæ in aliis est potentia peccandi. Qualiter vero potentia peccandi, quantum ad id quod est, sit a Deo, non ut peccandi principium, dictum est libro secundo, ultima distinctione.5 Naturalis demum vertibilitas liberi arbitrii in Christo perficitur ac confirmatur per plenitudinem gratiæ: quemadmodum potentia materiæ terminatur per formam, tollentem totam materiæ potentialitatem. — Hæc Thomas in Scripto.

Circa hæc loquitur Petrus: Dum quæritur, an Christus potuit peccare, aut quæritur de persona, aut de natura assumpta. Si de persona, dicendum simpliciter quod non. Si de natura, distinguendum, quia aut consideratur secundum se: et sic habuit peccandi potentiam potuitque peccare. Sic namque removetur ab ea omnis conditio quæ convenit ei ex gratia unionis, puta perfectio gratiæ confirmatæ et gloriæ. Aut consideratur ut Verbo unita. Aut ergo quæritur de potestate propinqua, a qua dicitur quis absolute potens; et hanc Christus non habuit: idcirco loquendo simpliciter, peccare non valuit; aut de possibilitate remota, qua quis dicitur non simpliciter posse: hanc habuit; tamen propter irreducibilitatem ejus ad actum, peccare non potuit. — Hæc Petrus, qui consequenter breviter tangit causas impeccabilitatis naturæ humanæ in Christo, quæ jam ex Thoma et Bonaventura inductæ sunt.

Responsio quoque Richardi in verbis Thomæ sententialiter continetur. — Ad hoc autem, an Christus habuit potentiam peccandi, respondet, quod hæc quæstio dupliciter potest intelligi. Primo, an habuit potentiam qua potuit exire in actum peccandi: sicque negative est respondendum. Secundo, an habuit potentiam similem in specie potentiæ qua alii peccant: et ita est concedendum. Habuit namque voluntatem liberumque arbitrium. Hæc Richardus.

Denique Albertus circa ista deprompsit: Christus non potuit velle iniquitatem, et hoc non fuit in eo coactio, sed immobilitas honestatis ex unione ad deitatem. Hinc bonitas actionum Christi laudabilissima fuit ex hoc quod peccare non potuit: quia hoc non posse, nobilissimum posse est, immobilitatem voluntatis designans ex perfecta affectione animæ Christi ad summum bonum. Ideo simpliciter dico, quod Christus peccare non potuit. Et quamvis Magister dicat, distinctione hic opus esse; hoc tamen non dicit idcirco, quod locutio multiplex sit, quum dicitur, Christus peccare potuit, vel peccandi potentiam habuit: quia simpliciter falsa est; sed intendit, quod si quæstio fiat de natura assumpta, quod tunc intelligi potest de ea ut unita, vel ut secundum se sumpta. — Porro, quod tertio Topicorum dicit Philosophus, potestates malorum esse eligendas, intelligendum est, quod sint eligendæ ut sunt potestates, et non ut sunt potestates malorum, sed bonorum. Conformiter quod ait, Deum posse facere prava, quidam ita intelligunt, quod facere valet nonnulla, quæ si ipse faceret, essent bona, quum ipse sit prima et summa totius virtutis et rectitudinis regula ac mensura. — Hæc Albertus, qui et aliud dicit verbum notabile: Christus, inquiens, in veritate non potuit nec debuit peccatorem assumere, quia hoc nec naturæ deitatis, neque officio redemptoris congruebat, redimendis quoque intulisset totius redemptionis impedimentum.

Porro Udalricus: De potentia (inquit) peccandi specialis est quæstio, an fuit in Christo. Ad quod dicimus, quod hoc gerundivum, peccandi, vel est verbi impersonalis, estque sensus, potentia peccandi, id est potentia qua eadem secundum speciem peccat quis, et sic fuit in Christo; vel est verbi activi personalis, et est sensus: Christus habet potentiam peccandi, id est, qua ipse potest peccare; quod falsum est. — Et si objiciatur illud Philosophi, Deus et studiosus potest agere prava; respondemus, quod non loquitur de Deo substantialiter dicto, sed participative nuncupato: ideo addidit, et studiosus. Unde et septimo Physicorum fatetur: Quare si (ut aiunt) ex hominibus fiunt dii propter virtutis excellentiam, talis utique habitus est bestialitati oppositus: etenim quemadmodum bestiæ non est malitia neque virtus, ita nec Dei. Nisi enim verbum illud prædictum præfato modo intelligatur, verba hæc essent contradictoria. Hinc non approbo, quod Rabbi Moyses asserit, verbum illud Philosophi intelligendum cum conditione, puta quod Deus potest agere prava si vult, ad cujus conditionalis veritatem sufficit veritas consequentiæ, quamvis antecedens sit impossibile et etiam consequens. Nec concordat intentioni Aristotelis, quia exemplum hoc est de eo quod dixerat, quod aliqui aliquod vituperabilium male posuerunt in potestate, ut qui aliquem dicit pravum, quoniam potest agere prava : quo constat quod Philosophus fatur de potestate quæ potest in actum procedere. Hæc Udalricus. — Quibus objici potest, quoniam non videtur, quod Philosophus de Deo per participationem (præsertim de homine divino) tam absolute diceret, Deus. Nec de tali Deo simpliciter verum est, quod ejus non est virtus : imo per excellentiam virtus inest et competit ei, utpote virtus heroica.

At vero Durandus inquirit, an Christus potuisset peccare, dato quod ejus humanitas fuisset assumpta sine gratuitis, utpote in puris naturalibus, prout aliqui opinantur fieri potuisse. Et videtur huic Durando quod imo, quia quum actiones ad extra, sint toti superbeatissimæ Trinitati communes, hinc in isto casu persona Filii non plus moveret humanitatem assumptam ad operandum, quam Pater aut Spiritus Sanctus, qui non sunt humanitati uniti, seu Trinitas creaturam quamcumque. Idcirco Durandus concedit, quod Christus in tali casu posset damnari, quia quum damnatio sonet in pœnam, non est magis inconveniens dicere Christum esse damnatum, quam passum et mortuum. Hæc Durandus.

Quæ videntur prorsus absurda. Etenim eo ipso quo persona Unigeniti Dei assumpsit naturam humanam ad suum hypostaticum esse, suppositando eam in suo esse personali æterno et increato, sequitur quod communicavit ei majus bonum quam toti residuo universo, atque ex consequenti, quod magis eam dilexit quam cetera cuncta, etiam simul assumpta. Ideo implicat et prorsus impossibile est, quod permisisset eam peccare, præsertim finaliter, et damnari. Rursus, ex unione illa hypostatica necessario sequitur in Christo communicatio idiomatum, sicque sequeretur, quod vere Deus peccasset, et ingratissimus exstitisset damnatusque esset : quæ omnia sunt vitiosi et indecentissimi in Deo defectus. — Falsum est quoque et penitus alienum, quod non esset magis inconveniens dicere, esse Christum damnatum, quam esse passum et mortuum : quoniam esse damnatum, non solum designat malum pœnæ, sed insuper includit, pro propria culpa esse punitioni justæ adjudicatum. Christum vero non dicimus passum et mortuum, nisi ex honestissimis et saluberrimis causis, excellentissimisque virtutibus. — Erroneum item est, quod in tali casu persona Verbi non plus nec specialius moveret naturam assumptam, quam Pater et Spiritus Sanctus, seu Trinitas quamlibet creaturam, quia persona Verbi moveret naturam assumptam tanquam sibi excellentissimo, propinquissimo, ac specialissimo modo unitam : imo tanquam unam secum hypostasim constituentem. Hæc sic brevissime tangere reor sufficere. niens dicere, esse Christum damnatum, quam esse passum et mortuum : quoniam esse damnatum, non solum designat malum pœnæ, sed insuper includit, pro propria culpa esse punitioni justæ adjudicatum. Christum vero non dicimus passum et mortuum, nisi ex honestissimis et saluberrimis causis, excellentissimisque virtutibus. — Erroneum item est, quod in tali casu persona Verbi non plus nec specialius moveret naturam assumptam, quam Pater et Spiritus Sanctus, seu Trinitas quamlibet creaturam, quia persona Verbi moveret naturam assumptam tanquam sibi excellentissimo, propinquissimo, ac specialissimo modo unitam : imo tanquam unam secum hypostasim constituentem. Hæc sic brevissime tangere reor sufficere. quamlibet creaturam, quia persona Verbi moveret naturam assumptam tanquam sibi excellentissimo, propinquissimo, ac specialissimo modo unitam : imo tanquam unam secum hypostasim constituentem. Hæc sic brevissime tangere reor sufficere.

Footnotes

  1. lib. II, dist. vii, q. 2. ↩

  2. Rom. viii, 20. ↩

  3. Eccli. xxxi, 10. ↩

  4. Joann. viii, 55. ↩

  5. dist. XLIV, q. 1. ↩

Chapter 101 of 201