Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An humanitas a Verbo æterno assumpta, debuit esse nostri generis, id est, ex Adam propagata, quantum ad carnis originem.

Videtur quod non, quia hoc excellentiam Christi decuisse videtur, ut singulari nasceretur origine, neque ex peccatoribus duceret ortum, nec similitudinem carnis Rom. VIII, 3. peccati haberet.

Ad hoc Alexander ex verbis Anselmi respondet : Humanitas Christi debuit esse generis nostri. Si enim novum conderet hominem non ex semine primorum parentum, non pertineret ad genus humanum: ergo nec satisfacere debuit pro eodem, quia non venit de illo. Sed sicut justum est ut pro culpa hominis satisfaciat homo; sic justum est ut satisfaciens sit idem ejusdemve generis cum illo qui peccavit: aliter nec Adam, nec alius satisfaceret pro se. Si ergo oportet ut satisfactio sit ab illo qui satisfacere debuit, necesse est ut homo ille nostri sit generis, non alterius stirpis. Secunda ratio est: Adam et totum genus humanum per se stetisset sine sustentatione creaturæ alterius, si non peccasset: si ergo oportuit ut idem genus resurgeret quod cecidit, oportet ut per se resurgat et relevetur, hoc est, per aliquem generis sui, non per alienum. Tertia ratio est: Quia si Adam non peccasset, non indigeret aliquo relevante; quod fuit dignitas hominis primo instituti. Quumque reparatio ad illam debeat esse dignitatem recuperandam, oportuit hoc feri per aliquem ex se natum, non per alienum, nec aliunde exortum. Hæc Alexander.

Qui consequenter interrogat, an homo ille satisfaciens, debuit esse ipsemet Adam. Respondet quod non, quoniam ex hoc multa inconvenientia sequerentur, videlicet quod natura assumpta esset prævaricatrix, et Filius Dei incarnatus esset peccator, et ipse Salvator esset peccato obnoxius, non purus et innocens. Hinc decentissimum fuit, Filium Dei carnem sumere ex mundissima Virgine, non ex carnali utriusque sexus commixtione; et corruptorum reparatorem decuit ex matre incorrupta produci. — Denique quum duplex sit adventus Filii Dei, primus in incarnatione, secundus in generali resurrectione; duplex quoque sit secuta corruptio ex originali peccato, videlicet corruptio naturæ atque personæ: per primum adventum abolita est corruptio personæ, quia per Christum in suo primo adventu, omnes (quantum ad sufficientiam) sunt redempti. In secundo autem adventu abolebitur corruptio naturæ, quia tunc mortale hoc induet immortalitatem, et corruptio incorruptelam, fietque sermo qui scriptus est:1 Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Quumque naturæ corruptio transfundatur per viam generationis ex viro et muliere, quæ non fuit tollenda in primo Christi adventu; idcirco non decuit eum nasci in carne taliter seminata, sed ex Virgine sola immediata, ne et duos patres immediatos haberet. — Nec decuit Filium Dei assumere humanam naturam nisi in sexu præstantiori, puta virili. — Hæc Alexander, cui concordant scripta Antisiodorensis, quæ in his virtualiter continentur.

Hinc Bonaventura: Christus, ait, assumere potuit carnem de viro et muliere, imo de viro tantum, sicut assumpsit de femina solum. Quemadmodum enim operatione Spiritus Sancti purificavit uterum virginalem, sic purificare potuit vim generativam viri et mulieris, ut ex eis sanctus et immaculatus nasceretur sine omni fœditate et macula. Verumtamen congruentius fuit ut ex sola Virgine nasceretur. Primo, ad conservandum in Matre virginitatis et integritatis dignitatem, quæ propter conceptionem Filii Dei non amisit virginei splendoris pudorem. Secundo, ad conservandum honorificentiam Dei Patris, qui solus ex sua substantia genuit prolem, quam non decuit in terris habere nisi inviolabilem Matrem, ut sic esset congruentiæ proportio inter utramque nativitatem. Tertio, propter complendam perfectionem universitatis in modis producendi hominem in esse: qui modi quatuor erant, et tres primi jam præcesserant. Nam Adam factus fuit sine patre et matre carnalibus, Eva de viro sine matre, posteri de viro et femina; restabat productio quarta, videlicet ex femina virgine sine virili consortio: quod est completum in Christo.

Præterea, decentius fuit Filium Dei assumere naturam humanam in sexu virili quam muliebri. Excellit namque sexus virilis muliebrem quantum ad dignitatem in principiando, et quantum ad virtutem in agendo, et quantum ad auctoritatem in præsidendo. Quantum ad dignitatem in principiando, quoniam omnes tam viri quam feminæ ex uno viro progressi sunt, in quo est expressa similitudo emanationis rerum ab uno primo principio. Similiter quantum ad virtutem agendi, quoniam viri est agere, feminæ pati; et viri tam in usu rationis quam in robore corporis communiter fortiores sunt feminis. Item quantum ad auctoritatem præsidendi: nam vir naturali ordine præficitur mulieri, et caput est ejus.2 Quoniam ergo in Verbo æterno humanitatem assumente, summa est dignitas in principiando, summaque virtus in operando, supremum quoque dominium in præsidendo, potissime decuit sexum virilem assumi a Verbo increato, quia assumptæ naturæ communicanda erant tria illa eminentissime. — Hæc Bonaventura.

Idem Thomas: Nullatenus, dicens, congruebat quod per sexuum commixtionem Christus carnem assumeret. Primo, propter Matris dignitatem, ut virgo esset purissima. Secundo, propter dignitatem Patris, ne alius ab ipso esset Unigeniti sui pater immediatus. Tertio, propter dignitatem concepti, quia non decuit ut illa caro formaretur nisi a Spiritu Sancto. Quarto, propter dignitatem personæ ad quam caro illa assumpta est, quam carnem decuit infinita virtute formari, quemadmodum infinita virtute assumpta est. — Decuit quoque ut de muliere, non de viro, assumeret carnem, quatenus uterque sexus in sua incarnatione glorificaretur, atque ut habitudinem haberet naturalem ad genus humanum. Si enim ex viro fuisset non per actionem viri, non esset filius ejus. — Postremo, quoniam Christus venit in mundum ut doctor, propugnator, rector et legifer hominum, omnino decuit eum venire in sexu virili. Sexus namque femineus est sexus subjectionis, quem non decet publice prædicare, docere, legemque dare, et adversarios expugnare, ac sermocinando hinc inde discurrere. Hæc Thomas in Scripto.

In tertia quoque parte eadem scribit, et addit: Decuit Christum nasci de incorrupta matre, sicut genitus fuit ex corde Patris sine omni corruptione et contaminatione ipsius;3 et item propter finem Incarnationis, quæ ad hoc facta est, ut homines renascantur spiritualiter in filios Dei ex incorruptibili semine, seu gratia Spiritus Sancti, sine voluptate carnali. Hæc in Summa.

Porro in Scripto asserit Thomas, quod Christus assumpsit sexum non ad usum, sed ad decorem et complementum. — Cui objici posset, quod sexus non solum deservit carnali propagini conservationique speciei, sed et necessitudini individui proprii, seu emissioni humoris superflui.

In præhabitis demum sententialiter continentur quæ Albertus, Petrus, Richardus, Udalricus, et alii scribunt de ista materia.

Footnotes

  1. I Cor. xv, 53-55. ↩

  2. Ephes. v, 23. ↩

  3. q. xxviii, a. 1. ↩

Chapter 102 of 201