Quæstio 1
Hic quæritur, An decuit Filium Dei assumere naturam humanam secundum corpus et animam vere passibilem, passionibusque subjectam, ita quod in corpore et anima veros dolores et afflictiones sustinuit.
Videtur quod non. Primo, quoniam ad hoc venit in mundum, ut suæ deitatis agnitione innotesceret mundo. Ad quod potius contulisset, si cum majestate et gloria, cum potestate et impassibilitate venisset et apparuisset hominibus : imo propter prætactos defectus Judæi ac multi gentilium penitus renuerunt credere illum esse verum Deum, qui in tanta humilitate ac passibilitate advenit, tamque acerbissimam pertulit mortem. — Secundo, Filius Dei venit ad debellandum aerias potestates : ergo in majestate, virtute et gloria debuit advenire. — Tertio, Unigenitus Patris advenit in carne, præsertim ad convertendum Judæos, quemadmodum dixit :1 Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Ergo debuit eis ostendere excellentiam et omnipotentiam suam tantis exclusis defectibus, ex quibus etiam scandalizati fuerunt, ab eo et ab ejus fide aversi. Unde dixit Apostolus :2 Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.
In contrarium est doctrina Scripturæ et causa finalis adventus Filii Dei, qui est redimere genus humanum, sustinendo pœnas et mortem pro peccatis illius, sicut
A Isaias prædixit : Vere languores nostros Is. LIII, 4, 5. ipse tulit, cujus livore sanati sumus.
Circa hæc scribit Antisiodorensis: Quemadmodum sanctus asserit Augustinus, quamvis alius modus liberationis generis humani fuit Deo possibilis, nullus tamen congruentior fuit quam iste per incarnationem, humiliationem, multiplicem afflictionem, mortemque Christi; nullus, inquam, competentior fuit miseriæ nostræ curandæ. — Quod si objicias : quoniam B Deus sola sua voluntate potuit nobis immortalitatem et salutem conferre, ergo tot et tantas expensas gratis et sine necessitate exposuit; respondendum, si sola voluntate nos liberasset, evacuatum esset liberi arbitrii meritum : quia in libro de Vera religione loquitur Augustinus, quod meliores judicat Christus suos ministros, dum liberaliter ei deserviunt. Hinc Dominus noluit genus salvare humanum, nisi merito liberi arbitrii salvo : quo salvo, non potuit congruentius liberari genus humanum quam modo præfato, quia non potuit Dominus liberum arbitrium magis accendere ad suum amorem quam per sui Filii incarnationem et mortem Filii sui, prout Filius protestatur :3 Majorem caritatem nemo habet, etc., id est majus signum dilectionis. Non enim alia via potest amor plus allici quam per dilectionis indicium. — Verum de his congruentiis superius dictum est plenius, qualiter scilicet humana superbia, per Dei incarnati humilitatem aptissime est curata, prout de hoc introducta sunt plurima.4
Hinc in tractatu Cur Deus homo, ait Guillelmus Parisiensis : Quærunt Sarraceni, quærunt hæretici ac Judæi : Ecce mortuus est Filius Dei, ut dicitis vos Christiani; quare non cessat damnatio, nec remedium Baptismi contra originale peccatum? Ita quippe scripsit Apostolus :5 In Christo habemus redemptionem per sanguinem ejus. Si etenim cessat culpa, quare non etiam pœna? In quo sciendum, quod sicut Adæ damnatio non pertransit nisi in carnaliter generatos ex ipso, ita non transit gratia ac meritum Christi nisi in spiritualiter regeneratos ex ipso in Baptismo, quem ex Christi merito oportuit habere virtutem. Et hoc meritum Christi congruentissime decuit in afflictionibus, amaritudinibus, et mortis acerbitate consistere, quatenus per eas a voluptatibus et suavitatibus mundi ac corporis arceamur, atque ex ipsis formetur nobis emplastrum medicinale contra delectationum pravarum læsiones ac vulnera, sicque contrariis curentur contraria. Ad quid venit medicus ille cœlestis, nisi ad ostendendum nobis efficacissima reformationis ac salutis exempla, quibus a mundi deliciis et iniquis delectationibus abstrahamur? Denique, quoniam per iniqua oblectamenta et gaudia vitiosa genus humanum innumerabiles cruciatus et æterna tormenta meruerat, voluit sanctus et innocens Filius Dei in tota conversatione sua in sæculo isto, tam innumerabiles afflictiones, dolores, persecutiones, tristitias, amaritudines sufferre pro illo in se ipso, in carne et anima sua, ad satisfaciendum copiosissime pro omnibus hominibus : imo et insuper ad promerendum ipsis gratiarum auxilia contra peccata, et ad promerendum salutem æternam. — Hæc Guillelmus loco prætacto, et in suo Sacramentali : de quibus et supra commemorata sunt aliqua.6
Hinc Thomas : Ad hoc, inquit, Christus venit in mundum, ut humanum genus in Deum reduceret, a quo per peccata fuit abductum. Ideo tanquam mediator idoneus ea quæ Dei sunt, in nos transfundit, utposte gratiam ac virtutes; et ea quæ nostra sunt, quodammodo transfert in Deum, non tamen illa quæ sunt tantum a nobis et non a Deo, id est peccata, quia per hæc ad Deum non ordinamur, sed elongamur et deordinamur ab ipso; sed ea quæ in nobis a Deo sunt, quæ omnia in se ordinata sunt, et aliquo modo ad Deum nos ordinant. Hinc ista Deus Dei Filius in Deum, id est in se ipsum, transtulit, non in divinam naturam, sed in æternam suam personam, ea assumendo. Fecit autem Deus in nobis naturam et perfectiones ac vires naturales, defectus quoque pœnales, et quosdam etiam naturales, ut indigentiam cibi, quam in statu innocentiæ etiam homo habuisset : ideo hos defectus simul cum natura Christus in sua assumpsit persona. Hæc namque in sua persona suscepit, ut ea Patri præsentando, ipsum nobis placaret. — Itaque Christus venit in fortitudine spirituali et summa universarum virtutum perfectione, qua vicit diabolum, mundum et omnium aciem vitiorum; atque per ista ac diversa miracula deitatem suam monstravit.
Insuper, si quæratur, an Christus debuit omnes defectus nostros assumere præter peccatum; dicendum, quia ut asserit Damascenus, Christus in se assumpsit omnes naturales et indetrahibiles passiones. Dicuntur autem naturales passiones, quæcumque universaliter naturam consequuntur humanam, sive ex conditione naturæ, ut indigentia cibi, sive quæ pro peccato primi parentis in totam devenerunt naturam, ex principiis naturæ sibi relictæ causata, ut fames, sitis, labor, dolor, etc. Detrahibiles vero sunt passiones quæ gratiæ defectum important, ut pronitas ad malum, difficultas ad bonum : quæ ex carentia gratiæ et imperfectione virtutum contingunt. Has itaque Christus non assumpsit, imo ex his laus ejus minueretur : nam vituperium atque detrectatio oriuntur ex oppositis gratiæ ac virtutum. Hinc duo defectuum genera non assumpsit, videlicet illa quæ non consequuntur universaliter naturam humanam, ut lepra, febris, scabies, cæcitas : accidunt quippe ex particularibus corruptionibus in quibusque personis. Quos Christus assumere non debuit, quoniam ad curandum defectum ac morbum naturæ advenit. Item, illa non assumpsit quæ ad imperfectionem gratiæ pertinent, ut ignorantiam et difficultatem ad bonum, quum ipse ad hoc venerit quatenus de plenitudine gratiæ ejus omnes Joann. 1, 16. acciperent. — Sed his objici potest illud
Hebr. II, 17. Apostoli, Debuit per omnia fratribus similari; et rursus quod loquitur Damascenus, Quod inassumptibile est, hoc incurabile. Respondendum, quod debuit fratribus assimilari in omnibus in quibus ipsi fratres conveniunt, quæ ad gratiæ defectum non pertinent. Non enim fuit fratribus similis nisi in natura specifica: ideo quantum ad actus et defectus qui totam speciem consequuntur, debuit fratribus similari. Ad verba quoque Damasceni dicendum, quod sicut Deus curavit omnes homines in hoc quod assumpsit naturam in qua omnes conveniunt; ita curavit omnes defectus in hoc quod illos defectus assumpsit in quibus omnes conveniunt, atque ex quibus quasi ex primordialibus causis alii oriuntur. Ex passibilitate enim naturæ quam assumpsit, sequuntur febris et consimilia.
Amplius quæritur hic, an hos defectus Christus contraxit. Respondetur, quod illud proprie contrahitur quod alio tracto, necessario trahitur. Et quoniam ex hoc ipso quod humanam naturam ex parentibus trahimus per vitiatam originem, sequitur de necessitate quod defectus hos habeamus: ideo dicimur hos defectus contrahere. Christus autem potuit naturam humanam sine defectibus istis contrahere, sicut et cum defectibus hanc assumpsit: ideo non fuerunt in Christo ex hoc ipso quod naturam humanam ex parentibus primis traxit, sed quia voluntarie eos assumpsit.
At vero in tertia parte, quæstione quartadecima: Conveniens (inquit) fuit, corpus a Filio Dei assumptum humanis infirmitatibus atque defectibus subjacere. Primo, ex parte finis: quia ad hoc, carne assumpta, venit in mundum, ut pro peccatis satisfaceret humani generis, sustinendo pœnam debitam culpis illis. Oportuit ergo corpus Christi passibile esse. Secundo, ut ostenderet se veritatem assumpsisse naturæ humanæ: quam nisi cum præfatis passibilitatibus atque defectibus assumpsisset, plurimi æstimassent eum non veraciter incarnatum; præsertim quum et multi (non obstante tali assumptione) dicere præsumpserint, eum non vere, sed apparenter tantum atque phantastice hominem factum. Tertio, ad dandum patientiæ exemplum, quoniam in assumpta humanitate tot et tanta æquanimiter tolerando, exhibuit nobis totius patientiæ, constantiæ, fortitudinis, humilitatis et caritatis exempla. Unde princeps ait Apostolorum:7 Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Ad Hebræos quoque legitur: Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris deficientes.89 — Verumtamen non omnes defectus humanos assumere debuit. Assumpsit etenim quosdam defectus ad satisfaciendum pro peccatis naturæ humanæ: ad quam satisfactionem requirebatur plenitudo gratiæ ac scientiæ in anima ejus. Illos ergo defectus Christum assumere decuit, qui sequuntur ex peccato communi totius naturæ, nec tamen repugnant perfectioni gratiæ ac scientiæ, sicut ignorantia et pronitas ad peccandum. Quidam vero defectus oriuntur ex particularibus causis, ut lepra; quidam ex immoderantia cibi ac potus ac malo regimine, ut quædam infirmitates; quidam ex defectu virtutis formativæ, ut quædam monstruositates: quorum omnium nullum assumpsit. Hæc idem in Summa.
C D Idem Petrus, et addit: Assumpsit Christus naturam humanam cum defectibus pœnæ, non etiam culpæ, ideo ut Sancti de ipso plus gaudeant, videntes eum de tanta pœna ad tantam gloriam pervenisse: quemadmodum homo plus gaudet de amico a periculis liberato, quam si non incurrisset periculum. Hæc Petrus. — Quibus addi potest et ratio ista, quia ex hoc quod Christus tot et tanta pro hominibus assumpsit ac passus est, Sancti validius inflammantur amore ejus, cordialius regratiantur atque intensius gloriantur in ipso.
Scripta Richardi de his, in præhabitis verbis Thomæ satis continentur.
Albertus etiam circa hæc loquitur: Juxta regulam Damasceni, Christus omnes defectus assumpsit quos in nostra natura plantavit. Nostra autem natura duobus modis plantata est: primo, in naturalibus suis principiis; secundo, in gratia innocentiæ. Et utramque plantationem fecit Deus. Gratiæ vero amissionem non fecit, sed hominis culpa. Ideo quæ præter naturam secuta sunt culpam, non assumpsit, quoniam ea non plantavit, ut ignorantia et pugna carnis contra spiritum. Porro in plantatione naturali plantavit Deus corpora nostra, convertendo elementa in humores, atque humores in membra. Et in hac plantatione sunt aliqua ex parte corporis, quemadmodum ex parte animæ. Ex parte corporis, ut mortalitas, fames, sitis: ideo hos assumpsit. In anima autem affectus naturales compositi consequitur dolor et tristitia separationis ac mortis: et illos assumpsit. Suntque isti naturales defectus cujuslibet hominis. Alia regula discernendi inter defectus non assumptos et assumptos, est quam Magister in littera tangit, quod scilicet illos assumpsit quos eum assumere non dedecebat et nobis expediebat: quod idem est cum verbis Damasceni. Hæc Albertus.
Concordat Udalricus, dicendo: Sicut Filius Dei assumpsit naturam humanam cum perfectionibus multis, ita et cum imperfectionibus atque defectibus. Cujus rationem assignat Apostolus ad Hebræos: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit; unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret (scilicet per effectum, qui in se ipso per naturam misericors est), et fidelis pontifex ad Deum (offerendo se ipsum in ara crucis pro nobis), ut repropitiaret populi delicta (non sua, sicut sacerdos legalis, qui obtulit pro sua ac populi ignorantia). Hoc autem non potuit fieri, nisi naturam assumpsisset passibilem et infirmam. Quum vero ait Apostolus, Ut fidelis pontifex fieret ad Deum, constat quod de illis loquatur quæ Christi pontificio congruebant, non de illis
Hebr. u, 16, 17.
Lev. iv, 2, 3, 13, 14.
Hebr. u, 17. quæ indecentiam facerent personæ suæ ad tantum officium, ut sunt defectus ad diminutionem gratiæ pertinentes, et passiones detrectabiles, id est, quibus detrahi potest, quia vituperabiles sunt: quæ necessario dicunt diminutionem boni laudabilis, quod est virtus aut gratia, vel quæ vergunt in diminutionem dignitatis naturæ. Detrectabile quippe est, quod ita est contemptibile, quod frequenter ei detrahitur, quoniam frequentativum est ipsius verbi detraho. Hæc Udalricus.
Præterea ad hoc, utrum Christus assumpsit humanitatem cum passibilitate et defectu, Alexander respondet: Passio (secundum Damascenum) generaliter dicta, est motus ex alio in aliud. Quod potest esse dupliciter: primo, in aliud secundum naturam; secundo, in aliud præter naturam. Si primo modo, sic passio seu passibile dicitur a παθεῖν Græco, quod sonat informationem: sicque anima dicitur passibilis, id est receptibilis intelligibilium specierum et scientiarum atque virtutum; ad quod secundum naturam nata est. Et sic passibilitas generalissime appellatur respectu cujuslibet perfectionis. Si vero præter naturam, sic passio specialiter sumitur prout Damascenus inter operationem et passionem distinguit, quoniam operatio dicitur motus qui est secundum naturam, ut pulsus cordis; motus autem non secundum naturam passio nuncupatur. Non tamen (ut ait Damascenus) omnes motus passivi passiones vocantur, sed qui sunt vehementiores et procedentes in sensum. Nempe qui parvi insensibilesque consistunt, nondum sunt passiones. Hinc passio sic definitur: Passio est motus præter naturam sensibilis. Distinguendum est ergo secundum hæc. Quia quum passibilitas sit potentia patiendi, potentia tripliciter consideratur: primo, ut potentia indisposita ad patiendum; secundo, ut disposita ad patiendum; tertio, ut necessitas ad patiendum. Dicendum ergo, quod in Adam fuit potentia ad patiendum, sed indisposita ad patiendum in statu innocentiæ. In nobis vero est potentia ad patiendum cum necessitate patiendi. Sed in Christo fuit medio modo, videlicet potentia cum dispositione ad patiendum : sicque assumpsit nostram naturam cum passibilitate, non cum contraria dispositione ad patiendum. — Si præterea quæras, an assumpsit omnes defectus; dicendum : Defectus prout sumitur hic, non est quæcumque absentia rei, sed privatio rei ab eo cui nata est inesse, et quando nata est inesse. Hujusmodi autem defectus pœnæ vocantur. Pœna vero est duplex. Est etenim quædam pœna a peccato et ad peccatum, ut error in anima, et fomes in carne. Alius est defectus qui est pœna a peccato non ad peccatum, ut necessitas moriendi in nobis, et fames. Isti quoque defectus sunt duplices. Nam quidam omnibus universaliter insunt. Alii sunt particulares, quorum unus inest uni, alter alteri. Itaque Christus assumpsit defectus universales, et qui sunt a peccato, non tamen ad peccatum. Hæc Alexander.
At vero Bonaventura circa hæc pulchre conscribit; verum scripta ejus in præhabitis sunt contenta. Responsionem demum ex Alberto inductam de hoc, quos Christus assumpsit defectus, improbare videtur, et responsum ex Alexandro nunc positum sequitur. Verumtamen si verba Alberti rite pensentur, improbatio illa faciliter solvitur. Quod enim arguit ægritudines ex naturali complexione causari, quas tamen constat Christum non assumpsisse, solvi potest dicendo, quod ægritudines illæ causantur potius ex complexionis defectu et corruptione, quam ex ipsa complexione. Item causantur ex ea magis concomitanter, quam directe causaliter.
Footnotes
Chapter 114 of 201