Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur, An anima Christi vere patiebatur; et qualiter motus appetitus sensitivi, qui passiones vocantur, fuerunt in ea.

Videtur quod non patiebatur. Primo, quia beata erat. Et si dicatur quod cum hoc fuit aliquo modo viatrix, objicitur quod gloria et voluptas beatitudinis ejus exstitit tam intensa, quod omnem dolorem tristitiamque exclusit, sicut et motus majores excludunt aut remittunt minores. — Secundo, quia materiæ est moveri ac pati, anima autem immaterialis et incorporalis exsistit. — Tertio, agens est præstantius patiente, et quo patiens fuerit fortius, eo efficacius repellit a se impressionem agentis. Anima vero Christi nobilissima fuit et in omni virtute fortissima : ergo in eam nil agere potuit afflictive.

Ad hæc Thomas respondet : Passio (teste Damasceno) est motus ex uno in aliud. Idcirco non quilibet motus est passio, sed alteratio tantum, proprie loquendo, ut dicit Philosophus primo de Generatione : quia in sola alteratione aliquid a re abjicitur et aliquid imprimitur; quod de ratione est passionis. Ad hoc autem quod sit alteratio, requiritur ex parte alterati, quod sit res per se subsistens : nam aliter alterationis subjectum esse non posset; et quod sit corpus, quoniam solum tale movetur; naturam quoque habeat contrarietati subjectam, quia alteratio est motus inter contrarias qualitates. Ex parte etiam terminorum alterationis requiritur, quod una qualitate expulsa, alia introducatur : sic enim de qualitate in qualitatem transitur. Ulterius vero ad rationem passionis exigitur, quod qualitas introducta exstet extranea, qualitasque abjecta sit connaturalis : quod contingit ex hoc quod passio quamdam importat victoriam agentis ad patiens. Omne vero quod vincitur, quasi trahitur extra proprios terminos ad terminos alienos. Hinc alterationes quæ sunt præter naturam alterati, magis proprie passiones dicuntur, ut ægrotationes quam sanationes, ut asserit Damascenus secundo libro. Ideo corruptibilium corporum proprie est pati.

Ex quibus faciliter patet, qualiter passio valeat esse in anima: quia quum anima sit quid incorporeum, sibi proprie non competit pati, nisi secundum quod corpori applicatur. Cui applicatur et secundum suam essentiam, in quantum est corporis forma, et secundum suarum operationem potentiarum, in quantum est corporis motor. Et prout applicatur corpori tanquam forma, non consideratur ut quid subsistens, sed ut adveniens alteri. Ideo sic non patitur per se, sed per accidens ut aliæ formæ: quemadmodum aliæ formæ moventur, motis subjectis compositis. In viribus autem animæ quantum ad operationem, solum applicantur corpori vires partis sensitivæ partisque nutritivæ. Verum quoniam operatio virium partis nutritivæ solum est in movere, non in moveri; ideo secundum eas non patitur anima, sed potius agit. Relinquitur ergo, quod pati proprie convenit animæ secundum partem sensitivam. Quumque hujusmodi vires non sint subsistentes, sed formæ corporalium organorum, non dicuntur pati per se, nec anima secundum eas, sed per accidens, in quantum compositum patitur. Quia vero vires apprehensivæ sensitivæ consistunt tantum in recipiendo speciem, quæ non recipitur in sensu secundum modum rei, sed per modum intentionis; idcirco in operatione virium harum est aliquo modo pati, quantum ad hoc quod sunt materiales et aliquid in eis recipitur; unde secundo de Anima fertur, quod sentire est quoddam pati. Quoniam vero sensus non movetur a sensibili secundum conditionem moventis, quum forma sensibilis non recipiatur in sensu secundum esse materiale, sed aliqualiter spirituale (propter quod non habet contrarietatem ad sensum, sed est ejus perfectio, nisi excedat proportionem ipsius): hinc anima non dicitur proprie pati secundum has vires, nisi in quantum excellentia sensibilium sensum debilitat aut corrumpit. Restat ergo quod passio proprie dicatur secundum vires sensitivas appetitivas, quia hæ vires et materiales sunt, et a suis moventur objectis secundum proprietatem rei, quoniam appetitus est rei, non intentionis; et secundum hoc res habet ad animam contrarietatem aut convenientiam. Propterea dicitur Ethicorum secundo: Passio est quam sequitur delectatio aut tristitia. Remigius quoque: Passio, inquit, est motus animæ per susceptionem boni aut mali. Quumque delectatio accidat secundum conjunctionem convenientis et connaturalis, ideo adhuc magis proprie dicuntur passiones illæ affectiones sensitivæ ad quas sequitur tristitia, vel quæ sunt cum vehemento delectationis sive tristitiæ: sic namque trahitur anima extra suum naturalem modum. Sicque de passionibus loquimur modo.

In viribus autem intellectivis, quamvis non sit proprie passio, eo quod immateriales sint, tamen est aliquid de ratione passionis, puta receptio specierum. Unde tertio de Anima dicit Philosophus, quod intelligere est quoddam pati. Porro in appetitu intellectivo est adhuc plus de ratione passionis, quia voluntas movetur a re secundum quod est bona aut mala, quæ sunt rei proprietates; intellectus vero movetur secundum apprehensionem veri aut falsi, quæ non sunt rei per se, sed secundum quod sunt in anima. Unde magis recipit anima a re secundum affectum, vehementiusque movetur, quam secundum intellectum. Et sic capitulo secundo de Divinis nominibus S. Dionysius contestatur, quod B. Hierotheus patiendo divina didicit ea, id est, ex affectu circa divina ad intellectum pervenit. Quumque moveatur affectus a re secundum proprietatem rei quam res habet in se, ideo per hunc modum res habet convenientiam seu contrarietatem ad animam; secundum autem quod apprehenditur ab intellectu, sic omnis res convenientiam habet in quantum apprehenditur, ut verum: propter quod in apprehensione apprehensivæ semper est delectatio, in operatione autem affectivæ est et delectatio et tristitia. Sicque tristitia adhuc magis proprie dicitur passio, quemadmodum et in affectu dictum est sensitivo; et sic passio sumitur hic. Qualiter vero anima ab igne patiatur inferni, dicetur in quarto. Nam sic anima patitur per se.

Nunc dicendum, qualiter anima Christi potuit pati. Quocirca pensandum, quod anima illa fuit quid medium inter deitatem et carnem. Et quoniam beatitudo inerat ei ex deitate, corpusque ejus fuit passibile; ideo passibilitas inerat ei ex conjungibilitate sua ad corpus, beatitudo autem ex unione cum Deo. Denique corpori dupliciter jungebatur, puta secundum essentiam, in quantum forma illius, et secundum quasdam suas potentias, sicut de anima generaliter dictum est. Hinc anima Christi secundum essentiam suam, tota patiebatur ex læsi corporis passione; quantum vero ad potentias, patiebatur passione imperfectionis secundum operationes virium organis affixarum. Qualiter autem patiebatur quantum ad vires superiores, infra in hac distinctione dicetur. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea de hoc, qualiter passiones quæ sunt motus et affectiones appetitus sensitivi, fuerunt in anima Christi, seu homine Christo: sciendum in generali, quod fuerunt in eo vere, secundum quod sunt naturales affectiones et motiones appetitus illius, non tamen rationis judicium præveniendo, turbando, aut aliquo modo impediendo, sed ex prævio rationis judicio. Et hoc in hac distinctione specialiter prosequuntur doctores de passionibus iræ, tristitiæ ac timoris.

Hinc Thomas: Hic, inquit, loquimur de tristitia prout est passio animalis in parte sensitiva; idcirco dicendum, quod quoniam Christus voluntarie nostram assumpsit naturam quatenus nos per eam redimeret, ideo talem assumpsit eamdem, qualem eam esse oportuit ad nostræ finem redemptionis. Propterea, quamvis in aliis Sanctis, ex glorificatione virium superiorum, per redundantiam quamdam glorificantur vires inferiores, atque ex gloria animæ descendat glorificatio corporis; tamen in Christo non fuit ita, imo ex beatifica suæ animæ fruitione non tollebatur passibilitas animæ suæ nec carnis, secundum quod anima fuit corporis forma; lætitia quoque quæ ex fruitione fuit in superioribus animæ viribus, non redundabat in inferiores. Hinc quum accidebat aliquid contrarium delectationi partium inferiorum, erat de eo tristitia. Aliter tamen in ipso et aliis: quia in nobis vires inferiores non sunt perfecte rationi subjectæ. Unde in nobis frequenter insurgunt passiones præter ordinem rationis; in Christo vero nunquam surrexit passio tristitiæ aut alia, nisi secundum dictamen rationis superioris.

Insuper ira tripliciter sumitur. Primo, pro actu aut habitu vitii contrarii mansuetudini, quod vitium irascibilitas nominatur. Quod est, quia (ut dicitur secundo Ethicorum) virtus interdum magis oppositur uni extremo, sicut mansuetudo superfluitati iræ, quam ejus diminutioni: idcirco oppositum vitium dicitur ira. Et sic ira non fuit in Christo. Secundo ira dicitur voluntas vindicandi ordinate aliquod malefactum: et ita non est passio, neque in irascibili, sed voluntate. Sic etiam est in Deo et in Beatis, et fuit in Christo. Tertio ira vocatur passio potentiæ irascibilis, quæ contingit ex hoc quod appetitus sensitivus tendit in destructionem alicujus quod apprehenditur ut contrarium volito seu desiderato. Et si insurgat motus ille ex recta ratione, nominatur ira per zelum: quæ fuit in Christo. Si autem insurgat ex radice irrationabili, est inordinata, nec fuit in Salvatore. Ira autem per zelum, non sistit in vindicta, sed ad justitiam ordinat eam; et punit in tantum, quantum requirit ordo justitiæ.

At vero timor multis sumitur modis. Primo, pro habitu qui est donum Spiritus Sancti; et fuit in Christo. Secundo, pro habitu formidinis qui contrariatur fortitudini, et vocatur timiditas; et in Christo non fuit. Tertio, pro actu præfati habitus boni aut vitiosi. Quarto, pro passione appetitus irascibilis consurgente ex hoc quod appetitus sensitivus refugit aliquid nocivum apprehensum: de quo timore nunc loquimur; et fuit in Christo eo modo quo tristitia et ira, videlicet in quantum ex dictamine rationis ac deitatis unitæ, appetitus Christi sensitivus refugiebat sibi contraria ac nociva. — Hæc Thomas in Scripto.

Hæc eadem scribit sub alia forma verborum in tertia parte, quintadecima quæstione: Animam (inquit) in corpore constitutam dupliciter pati contingit:1 primo, corporali passione; secundo, passione animali. Primo modo patitur per corporis læsionem. Nempe quum anima sit corporis forma, consequens est quod unum sit esse animæ et corporis:2 ideo corpore perturbato per aliquam corpoream passionem, necesse est quod anima per accidens perturbetur, videlicet quantum ad esse quod habet in corpore. Hinc sicut corpus Christi fuit passibile, ita patiebatur et anima ejus. Passione autem animali patitur anima secundum operationem quæ vel animæ propria est, aut principalius convenit ei quam corpori. Et quamvis secundum actum intelligendi ac sentiendi dicatur anima hoc modo aliquid pati, propriissime tamen dicuntur passiones animæ, affectiones appetitus sensitivi, quæ fuerunt in Christo sicut et cetera quæ ad naturam hominis pertinent. — Verumtamen hujusmodi passiones aliter fuerunt in Christo quam in nobis, quantum ad tria. Primo, quantum ad objectum, quia in nobis ad illicita plerumque feruntur: quod nunquam fuit in Christo. Secundo, quoad earum principium: quia in nobis frequenter præveniunt usum rationis, quem semper in Christo sequebantur. Unde quartodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Hos motus, certissimæ dispensationis gratia, ita quum voluit, Christus suscepit animo humano, sicut quum voluit, factus est homo. Tertio, quantum ad effectum: quia in nobis frequenter hujusmodi passiones non sistunt in appetitu sensitivo, sed trahunt post se rationem. Idcirco B. Hieronymus asserit super Matthæum: Dominus noster, ut veritatem assumpti probaret hominis, vere est contristatus; sed ne passio in illius animo dominaretur, per propassionem dicitur, quod cœpit contristari: ut passio intelligatur perfecta, dum animo, id est rationi, dominatur;3 propassio autem, quando est inchoata in appetitu sensitivo, sed non ulterius se extendit. Porro quod Tullius in libro de Tusculanis quæstionibus ait, passiones esse ægritudines animi, dictum est juxta modum loquendi Stoicorum, qui passiones vocabant non quoscumque motus appetitus sensitivi, sed solum inordinatos.

C Insuper tristitia vere fuit in Salvatore. Verum ut quartodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus, Stoici pro tribus perturbationibus, puta cupiditate, lætitia et timore, tres εὐπαθείας, id est bonas passiones, posuerunt in anima sapientis, utpote pro cupiditate voluntatem, pro lætitia gaudium, pro metu cautionem. Sed pro tristitia negaverunt aliquid posse esse in anima sapientis, quia tristitia est de malo quod jam accidit. Nullum autem malum putant posse accidere sapienti: et hoc ideo, quoniam non ponebant aliquod esse bonum nisi honestum, quod homines facit bonos; nec aliud esse malum nisi inhonestum, per quod homines fiunt mali. Sed quamvis honestum sit principale hominis bonum, et inhonestum sit principale hominis malum, quia hæc pertinent ad rationem, quæ est principale in homine; nihilo minus sunt quædam secundaria hominis bona, pertinentia ad corpus, vel ad exteriora corpori deservientia. Sicque de illorum amissione potest in animo sapientis esse tristitia quoad appetitum sensitivum, non tamen sic quod tristitia mentem perturbet. Et quoad hoc, verum est quod Salomon dixit, Non contristabit justum quidquid ei acciderit:4 quia ex nullo ei accidente ejus ratio perturbatur. Et ita tristitia fuit in Christo secundum propassionem, non secundum passionem. — Nec obstat, quod anima Christi fuit in gaudio beatæ fruitionis. Delectatio namque frictionis ita per in Christo, juxta illud : Circumspiciens Marc. III, 5. dispensationem seu moderationem divinæ virtutis retinebatur in mente Christi, quod non derivabatur ad vires ejus sensitivas : idcirco nec dolor sensibilis excludebatur. Quemadmodum autem dolor sensibilis est in appetitu sensitivo, ita tristitia. Sed differunt quantum ad objectum : objectum namque doloris est læsio sensu tactus percepta, ut dum aliquis vulneratur; objectum vero tristitiæ est malum interius apprehensum per rationem vel imaginationem, ut dum quis tristatur de amissione gratiæ sive pecuniæ. Potuit autem anima Christi aliquid apprehendere ut sibi nocivum ac aliis, ut passionem et mortem, casum quoque discipulorum, et transgressionem derelictionemque Judæorum : et sic potuit ei inesse et fuit vera tristitia.

Denique, sicut tristitia causatur ex apprehensione mali præsentis, sic timor ex apprehensione mali futuri.5 Quod si omnino sit certum, inducit tristitiam potius quam timorem. Unde secundo Rhetoricæ ait Philosophus, quod non est timor nisi ubi est aliqua spes evadendi : qua non existente, apprehenditur malum ut præsens, et sic causat magis tristitiam quam timorem. Itaque timor consideratur dupliciter. Primo, quantum ad hoc quod appetitus sensitivus naturaliter refugit corporis læsionem : et hoc per tristitiam, si læsio illa sit præsens; et per timorem, si sit futura; sicque timor fuit in Christo, sicut tristitia. Secundo, quantum ad incertitudinem futuri eventus, ut dum nocte timemus ex aliquo sonitu, ignorantes quid sit : et ita timor non erat in Christo, ut Damascenus fatetur libro tertio.

Præterea, ira est quidam effectus tristitiæ.6 Ex tristitia enim mali illati seu præsentis oritur in appetitu sensitivo appetitus repellendi illatam injuriam sibi aut aliis : sicque ira est passio quasi composita ex tristitia et appetitu vindictæ. Quumque Cf. p. 281 A', prædictum sit, quod tristitia fuit in Christo, appetitus quoque vindictæ ex zelo justitiæ, constat quod et ira moderata fuit eos cum ira, contristatus est super cæcitate cordis eorum.7 — Hæc Thomas in Summa.

Concordat Petrus, qui de passionibus ait in generali : Sicut in regno temporali non totaliter obedienti ac subdito ad nutum præsidentis, commotio subditorum tripliciter potest accidere : primo præter judicium atque imperium regis, secundo contra illud, tertio secundum id ipsum; in regno autem omnino subjecto, nulla potest oriri commotio nisi juxta regis imperium : ita in animæ regno nondum rationi subjecto, commotio virium inferiorum tripliciter accidit, utpote, præter judicium et imperium rationis, contra illud, et secundum illud; in regno autem animæ totaliter subdito, nil contingit nisi secundum rationis censuram. Itaque passio turbans in anima tripliciter est contingens. Primo, præter judicium et imperium rationis, ut motus subitus qui vocatur propassio. Secundo, contra rationis dictamen, ut motus passionis progrediens usque ad rationis perturbationem, vel a sua rectitudine, ut in vitiosis; vel a sua tranquillitate, ut in bonis imperfectis : quæ passio appellatur. Tertio, secundum imperium rationis, ut motus a ratione imperatus ac ordinatus. Primo modo passiones sunt in omnibus puris hominibus, quantumcumque sapientibus ac perfectis; secundo modo sunt in imperfectis; tertio modo in Christo, in quo plus quam in Adam sensitiva pars fuit subdita rationi, ratio quoque inferior superiori, et superior Deo, nec una potentia impediebat aliam in opere suo. Hæc Petrus.

Qui etiam quærit, an in Christo fuit compassio. Respondet : In compassione est aliquid perfectionis, puta voluntas subveniendi; et aliquid imperfectionis, scilicet dolor. Primum est in angelis, et fuit in Christo. Secundum non est in angelis, sed fuit in Christo, non ex ea parte qua exstitit comprehensor, puta in ratione superiori, sed ex ea parte qua fuit viator, id est secundum voluntatem naturæ et rationis inferioris, sensitivæque partis: quoniam mala aliorum visa generabant in ratione ejus tristitiam, dolorem quoque in naturali voluntate, ac signa doloris, ut fletum in sensualitate. Hæc idem.

Concordat Richardus. Qui insuper sciscitatur, utrum in Christo fuit tantum una tristitiæ species. Respondet: Secundum Damascenum libro secundo, quatuor sunt species tristitiæ: acedia, invidia, ἄχος, misericordia; quarum sola ultima fuit in Christo. Invidia enim et acedia sunt passiones animam aggravantes, et superabundantiæ quædam. Ἄχος quoque est tristitia tam intensa, quod aufert vocem. Misericordia autem, ut est passio bona seu quædam compassio, fuit in Christo. Hæc Richardus.

In præinductis etiam continentur dicta Alberti et Udalrici de ista materia. Sed et Alexander circa hæc multa quærit, de quibus satis dictum videtur, vel alibi copiose habentur. Distinguit namque multiplicem acceptionem tristitiæ, iræ, timoris, etc.

Præterea Bonaventura respondendo de hoc, an in Christo fuit tristitia, scribit ea quæ ex Petro inducta sunt. — Respondendo autem ad id, an in Christo fuerit ira: Motus (inquit) iræ in quadruplici differentia reperitur, prout ex dictis Sanctorum colligitur. Primo, pure ac solum affectum detestationis alicujus mali, seu saltem apparentis mali, designat: sicque potuit esse in Adam in innocentiæ statu. Secundo, dicit motum detestationis cum inquietatione et perturbatione partis sensitivæ, sine omni mentis perturbatione: et sic fuit in Christo, sicut in Evangelio legitur, quod infremuit spiritu et turbavit se ipsum.8 Tertio, dicit affectum detestationis cum commotione et perturbatione non solum partis sensitivæ, sed etiam rationis ad tempus: et ita invenitur ira in viris justis, loquendo de ira per zelum, de qua scribit Gregorius, quod inde mens turbata proficit ut clarescat: quemadmodum oculus per immissum collyrium ad tempus turbatur, ut postea clarior efficiatur. Quarto, ira dicit affectum detestationis cum commotione sensualitatis et mentis, ita quod illa commotio secum habet perturbationem mentis annexam et immoderatam, vel ad illam est ordinata. Ex quibus patescit qualiter ira fuit in Christo. Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. art. 4. ↩

  2. art. 6. ↩

  3. Matth. xxvi, 37. ↩

  4. Prov. xii, 21. ↩

  5. art. 7. ↩

  6. art. 9. ↩

  7. Cf. p. 281 A', C'. ↩

  8. Joann. XI, 33. ↩

Chapter 115 of 201