Skip to the text

Quæstio 3

A Mplius et principalius quæritur hic, An in Domino nostro Jesu Christo, tempore passionis, fuit verus et intensissimus dolor in corpore et anima, atque in singulis membris ac viribus; an etiam dolor compassionis excessit in eo tunc passionis dolorem.

In hac quæstione multa tanguntur quæ pro magna parte ex præhabitis innotescunt. Jam etenim declaratum est, quod quæst. 1, 2. carnem et animam passibilem habuit, quodque in eo fuerunt passiones naturales et spirituales, corporales et animales: reliqua nunc restant elucidanda. Porro quorumdam Sanctorum, præsertim B. Hilarii episcopi et doctoris, et quædam eloquia beatissimi Augustini, circa hæc pariunt difficultatem; quæ modo tangenda sunt et exponenda. Rursus difficultatem hic gignit, quomodo simul in anima Christi esse valebant intensissimum gaudium beatificæ fruitionis, et vehementissimus dolor passionis atque compassionis, præsertim in superioribus viribus, secundum quas exstitit comprehensor, præ omni mente creata ineffabiliter Deitatem per speciem clarissime videns, et infinita ejus dulcedine exuberantissime ac deliciosissime fruens.

Itaque circa hæc scribit Bonaventura: In Christo sine dubio exstitit verus dolor, quoniam fuit in eo vera læsio et verus sensus seu perceptio illius doloris; quæ duo faciunt verum dolorem. Et aliter dicere, est contra fidem catholicam et contra utriusque Testamenti scripturas, et est renovatio antiqui erroris Sarracenorum ac quorumdam hæreticorum. — Denique, dolor passionis Christi inter ceteros dolores et passiones acerbissimus et acutissimus fuit. Quod patet, si ea pensentur quæ doloris passionem reddunt acerbiorem. Quæ sunt tria, videlicet: causa passionis, modus patiendi, et patientis conditio. Quantum ad primum, fuit in Christo doloris afflictio magna: non enim pro propria culpa sed aliena patiebatur; nec tantummodo pro amicis, sed item pro inimicis, et pro his quos vidit ingratos. Quantum ad secundum, fuit in ipso dolor passionis acerbior: tum propter generalitatem, quia in omnibus membris affligebatur; tum propter continuitatem, quia suspendium ejus diu continuabatur, et clavi infixi tam dire affligebant pendentem, ut quando pedes ejus et manus ipsis clavis perforabantur, in quibus gravissima fuit afflictio propter nervos et musculos ibi concurrentes, in quibus præcipue viget sensus. Quantum ad tertium, maxima fuit Christi afflictio, propter maximam suæ complexionis æqualitatem, et propter sensus vivacitatem. In quibus quum nullus potuerit ei æquari, dolor ipsius omnium dolorum acutissimus erat.

Sed objici potest, quoniam ignis acerbissime cruciat et acutissime penetrat, cujus inflammatione multi martyres sunt perempti. Secundo, quoniam Christus caritate plenissimus, desideriose et libentissime patiebatur: ergo ex hoc sua passio multo tolerabilior fuit. Tertio, quia sciebat copiosissimum esse fructum suæ passionis: ergo æquanimius pertulit omnia, quia spes præmii (maxime certitudo fructificationis) minuit vim flagelli. — Et respondendum ad primum, quod acerbitas pœnæ non tantum pensatur ex parte agentis quantum ex parte patientis. Ad alia vero, quod doloris acerbitas attenditur quantum ad duo, videlicet: quantum ad experientiam sensus, et quantum ad repugnationem rationis. Et quamvis in Christo exstiterit summa doloris afflictio quantum ad experientiam sensus; ratio tamen Christi modicas reputavit omnes illas afflictiones: hoc tamen non auferebat acerbitatem, sed cordis subversionem.

Nunc videndum, an Christus passus fuit secundum rationem. Ad quod dicendum, quod ut ait Augustinus, duplex est dolor in anima: unus qui est animæ ex carne; alius qui est carnis ex anima. Et uterque fuit in Christo. Dolore quoque qui inest animæ secundum se, passus est Christus in ratione. Compassus etenim fuit et dolorit de nostris peccatis: qui dolor in rationali voluntate processit ex consideratione rationis, videlicet ex cognitione peccatorum nostrorum. Loquendo autem de dolore qui inest animæ ex carne, distinguunt magistri communiter, dicentes quod ratio consideratur dupliciter, puta: ut ratio, et ut natura. Si ut ratio, sic passiones quæ ei attribuuntur, sequuntur deliberationem: sicque anima Christi corpori patienti non compatiebatur, imo multum gaudebat, et placuit ei sic pati pro salute generis humani. Porro ratio ut natura, quum habeat naturalem inclinationem ad corpus, sicut perfectio ad suum perfectibile, sic patiebatur corpore patiente. Anima quippe humana non tantum est corporis perfectio secundum vires sensitivas, quum corpus humanum ordinetur ad altiorem perfectionem quam corpus brutale; sed secundum se totam, hoc est secundum complementum suæ essentiæ et suarum potentiarum universitatem, est corporis perfectio, et habet ad ipsum naturalem appetitum et inclinationem et conjunctionem, ac per hoc delectationem et compassionem.

Præterea si quæratur, an anima Christi patiebatur secundum rationem superiorem, seu rationis altiorem portionem; dicendum, secundum communem magistrorum sententiam, quod passio Christi non stetit in sensitiva parte, nec tantum pervenit ad rationem inferiorem, imo extendit se usque ad superiorem ejus portionem. Quemadmodum enim anima nostra ex conjunctione sui ad corpus infectum, tota in reputationem ficitur secundum omnes suas potentias atque secundum omnem sui partem tam inferiorem quam superiorem; sic anima Christi ex conjunctione sui ad corpus patiens et afflictum, tota patiebatur et affliegebatur, ut per illam afflictionem tota peccatrix anima curaretur. Verumtamen difficile est intelligere, qualiter in superiori illa ratione poterant simul esse tam maximum gaudium et tanta afflictio. Ad quod intelligendum oportet tria supponere, quæ probabilia sunt et vera. Primum est, quod gaudium fruitionis et dolor passionis non sunt affectiones contrariæ, quia non sunt respectu ejusdem objecti, nec omnino eodem modo insunt eidem, sed unum inest per se, aliud per accidens: gaudium namque inest ex gratuita conjunctione cum Deitate, dolor ex naturali conjunctione cum carne; quumque non sint affectiones contrariæ, simul in anima esse secundum eamdem potentiam possunt. Secundum est, quod istæ affectiones non solum non sunt contrariæ, imo una est quasi materiale respectu alterius: ideo simul possunt inesse, sicut in homine pœnitente simul sunt dolor et gaudium de dolore. Sic anima Christi corpori compatiens, de illa passione gaudebat, et de sua compassione lætabatur. Tertium est, quod Christus simul fuit viator et comprehensor, ita quod cognitio viatoris non impediebat contemplationem comprehensoris, neque affectio affectionem: quod in Christo exstitit singulare propter mediatoris officium, quo debuit experiri divina atque humana. Hinc sicut simul et semel potuit perfecte converti ad Deum et ad nos, ita quod una conversionum illarum alteram non impediebat nec retardabat; sic potuit secundum eamdem animæ partem seu vim, simul et semel gaudere et compati corpori suo, ita quod nec dolor a gaudio, nec gaudium a dolore pateretur aliquam diminutionem aut remissionem.

Denique si quæratur, in qua parte animæ dolor Christi fuit intensior, in parte rationali, an sensitiva; dicendum, quod in Christo duplex fuit dolor, videlicet passionis et compassionis. Et dolor uterque magnus fuit ac vehemens, quoniam multum in se doluit, et multum nobis condoluit. Uterque quoque hic dolor fuit in sensitiva parte et ratione, attamen ordine permutato. Dolor namque passionis primo attingebat animam secundum sensualitatem, deinde secundum alias vires. Dolor vero compassionis primo fuit in ratione, atque ex ratione redundabat in sensualitatem. Quemadmodum ratione dolente nostra pro nostris peccatis, sensualitas nostra gemit et lacrimatur; sic Christus, quia pro peccatis nostris doluit vehementer, multum flevit pro eis. Quum igitur comparamus dolorem sensualitatis ad dolorem rationis, hoc potest esse in duplici genere. Et si intelligatur de dolore passionis, quum ille primo sensualitatem attigerit, concedendum est animam Christi secundum sensualitatem amplius doluisse. Si vero intelligatur de dolore compassionis, quo intus afficimur; quum ille originem habeat ex ratione, dicendum est ipsum secundum rationem plus doluisse.

Porro si quæratur ulterius, quum ratio et sensualitas secundum hæc duo genera doloris mutuo se excedant, quis eorum in Christo fuit intensior, dolor passionis, an dolor compassionis; responderi potest, quod dolor compassionis fuit intensior. Nam quamvis magna causa fuerit dolendi in sensualitate, propter separationem ejus a carne, magna quoque exstiterit dispositio ad dolendum in carne, ob optimam ejus complexionem; nihilo minus in dolore compassionis ratio major fuit dolendi, propter Dei inhonorationem et nostram ab eo separationem. Major etiam fuit dispositio ad dolendum, propter dilectionis excessum. Nempe quo major dilectio, eo plagæ compassionis majores. Unde plus Christi passio aliorum excessit compassiones, quam passio passiones: sicut fuit in eo major excellentia dilectionis quam passionis respectu aliorum, quamvis in utroque multum excederet. Præterea, quod ille dolor compassionis intensior fuerit, ex duplici colligitur signo. Primum est, quod maluit suam animam a suo corpore separari, quam quod nos maneremus a Deo separati. Aliud est, quod flevit pro nostris peccatis, non pro sui corporis pœnis, ut sanctus ait Bernardus. Quod eleganter expressit cancellarius Philippus in quadam prosula devota atque notabili, dicens :

Homo, vide quid pro te patior. Ad te clamo, qui pro te morior. Vide pœnas quibus afficior, Vide clavos quibus confodior. Quum sit tantus dolor exterior, Interior tamen planctus est gravior, Tam ingratum dum te experior.

— Hæc Bonaventura. His per omnia concordant scripta Alexandri, et continentur in istis.

Præterea super his loquitur Thomas : Quemadmodum delectatio sensibilis causatur ex conjunctione convenientis secundum sensum, ita sensibilis dolor causatur ex conjunctione ejus quod non est conveniens sensui. Verum inter alios sensus solus tactus est discretivus eorum de quibus consistit corporis temperamentum. Hinc quod est conveniens secundum tactum, est corporis temperamento conveniens : propter quod delectatio sensibilis est in sola perceptione tactus. Conformiter, quod est inconveniens tactui, est corporis temperamento contrarium. Ideo tertio de Anima dicitur, quod corrumpentia tactum, corrumpunt animal, non autem corrumpentia auditum, nisi simul contingat et tactum ex accidenti corrumpi. Idcirco in solo tactu est dolor qui accidit ex læsione temperamenti corporis. Quumque in corpore Christi vera fuerit læsio, puta divisio continui per clavos, et fuerit ibi verus tactus; oportet fateri, quod fuerit ibi verus dolor. Hæc Thomas.

Quibus objici posset, quod etiam in perceptione gustus delectatio consistit sensibilis, imo et quilibet sensus in convenienti sibi objecto naturaliter delectatur : quod et de odoratu certissime experimur. Et in

A Ecclesiaste scriptum est : Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Quod si respondeatur, vera hæc esse, in quantum gustus est quidam tactus, secundum Philosophum, ipseque tactus per totum corpus fertur expansus; objicitur, quod unicuique sensui convenit secundum propriam rationem ac speciem, in suo delectari objecto sibi convenienti, prout hoc in tractatu de Pace et gaudio plenius demonstravi. rationem in Christo pervenit, S. Thomas respondet : In dolore atque tristitia duo inveniuntur. Primum est contrarietas contristantis doloremque inferentis, ad contristatum ac dolentem. Secundum est perceptio ejus. Et quantum ad hæc duo, dolor et tristitia tripliciter differunt. Primo, quantum ad contrarietatem : quæ in dolore attenditur quoad naturam dolentis, quæ per læsivum corrumpitur ; in tristitia vero, quantum ad repugnantiam appetitus ad id quod quis odit. Secundo, quantum ad perceptionem : quæ in dolore semper est in perceptione tactus; in tristitia vero, secundum apprehensionem interiorem. Tertio, quoad ordinem horum duorum : quoniam dolor incipit in læsione, et terminatur in sensus perceptione; ratio autem tristitiæ incipit in apprehensione, et terminatur in affectione. Hinc dolor est in sensu ut in subjecto, tristitia vero in appetitu. Quo constat, quod tristitia sit passio animalis, dolor vero magis est passio corporalis. Interdum tamen tristitia, large loquendo, dolor vocatur. Nam Augustinus distinguit dolorem in dolorem animæ secundum se, quem proprie tristitiam appellamus, et in dolorem animæ per corpus, qui proprie dicitur dolor.

Loquendo igitur de dolore proprie sumpto, sic quantum ad læsionem, quæ est materiale in ipso, extendit se in Christo ad omnes potentias animæ, secundum quod in essentia animæ radicantur, ad quam etiam læsio corporis pervenit, secundum quod anima est forma ipsius. Quantum vealias completa delectatio ro ad læsionis perceptionem, quæ est formale in dolore, sic consistit in solo tactu, cujus solius est percipere læsivum in quantum lædit, utpote in quantum corporaliter conjungitur. Loquendo autem de dolore large, prout etiam tristitia dolor vocatur, tristitia non potest esse in ratione ut in subjecto, sed solum sicut in ostendente id quod est voluntati repugnans : nisi ratio capiatur prout comprehendit vim apprehensivam et affectivam, in qua est tristitia subjective, quamvis non illa tristitia quæ est passio estque solum in parte sensitiva. Porro nulla virtus apprehensiva ostendit quid, nisi suum objectum. Superioris vero rationis objectum est bonum æternum, quod voluntati animæ Christi nullo modo fuit contrarium. Hinc in ratione superiori, secundum quod ad objectum suum comparatur, non poterat tristitia esse in Christo. Poterat autem esse quantum ad rationem inferiorem, cujus objectum sunt res temporales, in quibus aliquid contrarium voluntati ejus accidere potuit, ut infra, distinctione septimadecima, exponetur : quemadmodum læsio corporis fuit contra quamdam animæ Christi voluntatem, qua mortem naturaliter refutavit; similiter mala generis sui ei displicuerunt. Sicque in ratione inferiori poterat esse tristitia, etiam secundum quod ad sua comparatur objecta. — Quumque unaquæque potentia ad naturam pertineat secundum quod in essentia animæ radicatur, quæ est essentialis pars integræ naturæ hominis; rationem vero potentiæ habet secundum comparationem ad suum objectum : ideo dicitur a quibusdam, quod passionis dolor pertingebat usque ad superiorem rationem, in quantum illa ratio est natura, secundum quod læsio corporis ad essentiam animæ perveniebat; ulteriusque ad omnes potentias, in quantum in essentia animæ radicantur. Non autem perveniebat ad eam in quantum est ratio : quia secundum quod ad suum comparatur objectum, nullum detrimentum ex passione corporis sentiebat, quum in contemplatione divinorum non impediretur per hoc. Et hoc etiam est quod et alii quidam aliis exprimunt verbis, quod scilicet ratio superior patiebatur, in quantum natura est corporis, non ut est principium actuum humanorum. Inferiorem similiter rationem asserunt passam, tam ut est natura quam ut ratio. Aliter demum potest intelligi distinctio rationis ut est ratio, et ut est natura : quoniam ratio ut natura, dicitur secundum quod judicat de eo quod est secundum se bonum aut malum, naturæ conveniens vel nocivum; ratio autem ut ratio, judicat de eo quod est bonum aut malum in ordine ad aliud. Contingit quippe aliquid in se consideratum, noxium esse naturæ, quod in ordine ad finem est eligendum, ut medicina amara. Conformiter mors Christi in se fuit malum pœnæ, nocivum naturæ; sed in ordine ad finem redemptionis humanæ, erat quid optimum. Sicque ratio inferior ut ratio non tristabatur de morte, sed solum ut natura. Itaque dicta distinctio est de ratione, prout comparatur ad objectum. — Hæc idem.

Quibus objici potest, sicut jam tactum est. Primo in hoc quod ait, Dolor est in sensu ut in subjecto. Dolor namque uno modo est passio animæ, et ita est subjective in appetitu sensitivo, sicut et ceteræ hujusmodi passiones. Dolor vero qui est in superiori animæ parte, et qui est contritio de peccatis, potissime ponitur in voluntate. Secundo, in hoc quod dicit dolorem quantum ad suum formale, quod est læsionis perceptio, esse dumtaxat ipsius tactus : quoniam vis visiva seu sensus visus, vere realiter suam percipit læsionem, et de ea affligitur; similiter odoratus pravum sentit percipitque odorem, ac inde torquetur. Idem quoque de aliis sensibus constat. Tertio, in hoc quod dicit tristitiam non esse in ratione ut in subjecto, sed solum ut in ostendente. Quum enim opposita habeant fieri circa idem, sicut gaudium est in ratione tam superiori quam inferiori, sic et mœror seu tristitia. Intellectus namque seu ratio, in apprehensione, cop. 287 D. gnitione, contemplatione veritatis, vere, realiter, formaliter delectatur; quum et philosophia admirabiles habeat delectationes sibi admixtas, et breviter unaquæque vis cognitiva et etiam appetitiva propriam habeat delectationem sibi connaturalem ex unione cum objecto sibi conveniente, contristationem quoque ex causa opposita: quod in præfato tractatu de Pace et gaudio, rationibus et auctoritatibus diffuse ostendi.

At vero ad istud, utrum passionis dominicæ dolor acerbior fuit dolore passionis martyris cujuscumque, sanctus Doctor respondet: Magnitudo doloris sensibilis Christi potest ex tribus perpendi. Primo, ex ipsa natura passionis: et sic magnam habuit acerbitatem, tum ex complexione patientis, quæ præstantissima fuit et optimum habuit tactum, unde fuit in Christo vehemens sensus læsionis; tum ex genere pœnæ, quia in locis maxime sensitivis est læsus, ut in manibus et pedibus; tum ex multitudine passionum, quia in omnibus membris ac viribus passus est. Secundo, ex puritate doloris: quia in aliis patientibus mitigatur dolor sensibilis ex influxu superiorum virium in inferiores, vel propter contemplationem, quæ inferiores abstrahit vires aliqualiter ab actibus et passionibus suis, aut ob complacentiam voluntatis, quæ amore ejus propter quem patitur, æquanimiter sustinet et libenter. Porro in Christo non fuit tunc talis potentiarum habitudo, redundantia et influxus, imo unicuique permittebatur agere et pati quod suum fuit, ut asserit Damascenus. Hinc dolor Christi fuit absque omni admixtione cujuscumque mitigantis. Tertio, ex voluntate patientis. Quum enim voluntarie pateretur, ut satisfaceret pro totius humani generis peccatis, idcirco dolorem omnes alios hujus vitæ dolores excedentem assumpsit. Similiter habuit magnitudinem doloris animalis, puta tristitiæ, ex turpitudine etiam mortis, atque ex dilectione suæ vitæ corporalis, quæ optima et nobilissima exstitit, et item ex ingratitudine eorum qui eum lædebant, et ex defectibus humani generis, quibus maxima caritate condolences. Quamvis igitur aliquorum martyrum beatorum passio quantum ad aliquid, ut quantum ad diuturnitatem, fuerit magis acerba quam passio Domini Salvatoris, non tamen simpliciter omnibus consideratis. Verumtamen sicut gaudium comprehensoris excedit omne gaudium viatoris, sic dolor tristitiaque damnati superat omnem dolorem viatorum, etiam Christi, tam pœna sensus quam pœna damni. — Insuper, dolor compassionis in Christo major fuit corporali ejus dolore, quoniam caritas qua de nostris doluit malis, præponderabat æqualitati suæ complexionis; et rursus pretiosior fuit ei honor divinus, qui violabatur culpis nostris, quam vita sua corporalis. — Postremo, passio importat immutationem patientis. Non autem dicitur aliquis immutari simpliciter, quando principale quod in ipso est permanet immutatum. Idcirco loquendo simpliciter, quando ratio hominis non mutatur a sua æquitate et tranquillitate, non dicitur passio, sed vocatur propassio, quasi passio incompleta: et ita fuit in Christo. Hæc Thomas in Scripto.

Hæc eadem scribit in tertia parte, quæstione quadragesima sexta, addens perpauca: Mors (inquiens) confixorum in cruce acerbissima est, quoniam configuntur in locis nervosis et maxime sensitivis, ipsumque pondus corporis pendentis continue auget dolorem, neque celeriter moriuntur sicut qui ense cæduntur.1 — Passus est etiam Christus omnes passiones, quantum ad genus passionum.2 Quod primo patet ex parte hominum a quibus passus est. Passus est enim a gentilibus et Judæis, a principibus et ministris, a senioribus et minoribus, a viris et mulieribus, id est, ancillis Petrum accusantibus, ab amicis ab ipso recedentibus discipulisque fugientibus, a Juda prodente, et Petro negante, et ab inimicis. Secundo patet hoc ex parte eorum in quibus homo potest pati. Nam passus est in suis amicis eum deserentibus, in fama per blasphemias contra ipsum prolatas, in honore et gloria per irrisiones et contumelias ei illatas, in rebus per vestium ablationem, in anima et in corpore, sicut præhabitum est, et in Evangelio distinctius recitatur. Hæc idem in Summa.

Quibus per omnia consonant Petrus et Richardus, quorum scripta continentur in istis. Et dicunt isti, aliique multi concorditer, quod in superiori ratione animæ Christi, ut est ratio, non fuit tristitia neque dolor. Sic enim anima Christi consideravit passionem illam et pœnam per comparationem ad causam superiorem, videlicet Deum seu increatam voluntatem, atque æternam salutem, quæ est causa finalis ob quam electis procurandam fuit passio illa sponte assumpta : et sic fuit placita voluntati divinæ, ut redemptiva generis humani.

Verum his objici potest, quoniam quamvis passio Christi fuit placita divinæ voluntati modo jam tacto, et prout a Christo sponte acceptabatur et ab eo ex ardentissima caritate, summa patientia, perfectissima fortitudine, pietate, justitia, humilitate sustinebatur (nam et sic summe meritoria ac piissima fuit); nihilo minus passio seu occisio vel punitio illa, ex parte inferentium eam, utpote infidelium Judæorum et crudelium paganorum, fuit displicentissima Deo et voluntati ac æquitati divinæ, utpote gravissimum scelus, ob cujus enormitatem impiissimi Judæi sunt repulsi et relicti a Deo usque in præsens, quia ut ait Apostolus : Supervenit in eos ira Dei usque in finem.3 Nam et sic passio illa crudelissima exstitit, et ex vitiosissimis, rancore, invidia, ferocitate, ira, obstatione processit : quod totum superiori rationi animæ Christi innotuit, et actualiter ab ea in Verbo conspiciebatur. Idcirco et hoc modo passio illa displicuit ei, sicut et increatæ Sapientiæ, cui perfectissime fuit conformis, peperitque in superiori illa ratione animæ Christi tristitiam et dolorem, sicut in ratione inferiori.

Præterea Richardus in solvendo, utrum in Christo fuerit major dolor compassionis quam passionis, dicit in homine esse tres appetitus, videlicet : superiorem et intellectualem, qui nominatur voluntas; appetitum quoque interiorem ac sensitivum, qui in concupiscibilem irascibilemque dividitur, in quo subjective sunt animæ passiones; et appetitum sensitivum exteriorem, in quo asserit subjective consistere exteriorem et corporalem dolorem sensibilem. Ratio autem inducens Richardum istum ad ponendum hunc tertium appetitum, est : quia (ut opinatur) non potest esse dolor nisi in aliquo appetitu; appetitus vero sensitivus interior non movetur naturaliter et de lege communi, nisi post apprehensionem interiorem; et nos experimur, quod si incidatur membrum, prius duratione aut ordine naturæ est ibi sensus doloris, quam læsio illa apprehendatur per aliquam apprehensionem interiorem. Denique, exteriorem hunc appetitum scribit esse diffusum per omnes corporis partes, in quibus est sensus tactus.

Verum ista positio de hoc tertio appetitu videtur a communi philosophorum atque theologorum dogmate aliena, quia non ponunt in homine nisi duplicem appetitum, videlicet : voluntatem, et sensum interiorem.4 Nec ratio illa cogit, quia (ut tactum est) unaquæque potentia apprehensiva habet delectationem et contristationem propriam, suæ operationi conjunctam, et naturaliter ac immediate concomitantem eamdem. Quæ autem circa hoc quæri, et contra hoc objici queunt, in præfato tractatu de Pace et gaudio continentur ac dissolvuntur.

Præterea Albertus respondendo ad istud, utrum anima Christi fuit secundum se totam passibilis, ait : Anima rationalis secundum se totam passibilis est in corpore. Fuit namque prædicatum a quodam abbate, quod anima Christi non fuit passa secundum partem superiorem, sed Parisiis ab universitate magistrorum hoc pro hæresi est damnatum. Sed advertendum, quod in anima duo considerantur, videlicet, quod est natura hominis, et item quod est principium actuum humanorum. Quantum ad primum, tripliciter consideratur. Aliqua enim habet in quantum est forma substantialis; et aliqua, in quantum anima; et quædam, in quantum est natura hominis secundum quod homo est. Nempe in quantum forma substantialis, sic est perfectio corporis humani, prout ipsum corpus per temperamentum accedit aliqualiter ad æqualitatem cœlo convenientem, ac distat a distemperamento elementi. Quumque æqualitas ista sit summa in homine, secundum Avicennam, datur ei a datore formarum nobilissima forma, propter quod ratio formæ et actus in anima rationali perfectissima est. In quantum vero est anima, est actus corporis non modo complexionati in temperantia tali, sed etiam in potentia vitam habentis, et tale est quodcumque corpus organicum: sicque anima effluit a se vires diversas in diversas corporis partes. Quod etiam anima rationalis nobilissime habet: quod probatur per figuram sui corporis ac membrorum, quæ pulchritudine et decore omne aliud corpus animatum excedunt. Demum, in quantum est natura hominis ut homo est, dans esse hominis et rationem corpori animato, sic anima habet aliquid plus quam in quantum forma et in quantum anima. Ideo dixit quidam philosophus, quod anima rationalis habet effluere quasdam vires quæ affixæ sunt organis, et aliquas non affixas, ordinem tamen habentes ad affixas in quantum ab eis recipiunt species, et ad substantias separatas, per hoc quod de earum participant lumine. Itaque in omni hac consideratione, anima secundum se totam passibilis est, et compatitur corpori. — Secundo consideratur ut principium actuum humanorum: et sic non est necesse quod tota compatiatur, quoniam quædam virtus ejus potest esse circa contemplationem divinorum, et quædam affectata passionibus corporum.

Si vero quæratur, an secundum eamdem potentiam possint esse simul in anima acerbitas magni doloris, et experimentum magnæ jucunditatis; dicendum, quod contraria simul inesse, dupliciter possunt intelligi. Primo, quod utrumque insit ut forma et actus; secundo, ita quod unum sit ordinatum in aliud tanquam materia: quod in potentiis animæ præsertim contingit. Primo modo non valent simul inesse respectu ejusdem; secundo modo possunt, et sequi potest diversus effectus: sicut in pœnitente dolor est in ratione, quoniam aliter non esset laudabilis; et tamen admonet Augustinus: Semper doleat, et de suo dolore gaudeat. Ergo gaudium potest esse de dolore, ita quod dolor sit materia gaudii seu objectum. Sic dico in Christo, quod mors fuit apprehensa in ratione ut opus redemptionis, sicque fuit materia gaudii; fuit quoque apprehensa ut naturæ nociva et afflictiva, et sic fuit causa doloris. — Hæc Albertus.

Udalricus demum circa hæc loquitur in Summa sua, libro sexto: Anima Christi tempore passionis fuit in excellentissima delectatione, ex divina fruitione. Quumque una potentia exsistente in actu, aliæ retrahantur ab actibus suis, secundum Philosophum libro de Anima; ideo (sicut idem dicit sexto Ethicorum) omnis delectatio expellit tristitiam, non solum sibi contrariam, sed et aliam quamcumque, dummodo delectatio sit intensa. Unde videtur quod anima Christi tam gaudiosa, nullum potuit habere sensum doloris aut passionis. Ad quod dicimus, quod secundum naturam ita fuisset, sed Deus eidem potentiæ dedit virtutem ut secundum diversa objecta simul perciperet tantam delectationem et passionis acerbitatem. — Quidam vero hæretici dixerunt Christum vere passum, sed non sola voluntate, imo quadam necessitate, dicentes eum defectus et passibilitates contraxisse magis quam assumpsisse. Ad quem errorem prorsus eliminandum, quidam Sancti dixisse videntur, quod in Christo non fuerunt veraciter passiones animales sensibiles. Etenim super illud in Psalmo, Deus meus, clamabo per diem et non exaudies, loquitur Augustinus:5 Non vere timuit pati, tertia die resurrecturus, quum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo.6 Non erat miles fortior imperatore. Erubescant qui putant Salvatorem mortem timuisse, et ex pavore orasse: Transeat a me calix iste.7 Et de hoc in tertio Sententiarum, distinctione quintadecima, verba Hilarii allegantur, qui inter cetera ait: Timuitne, qui armatis obvius ivit?8 Et in corpore ejus fuit infirmitas, ad cujus occursum consternata persequentium agmina resupinatis corporibus ceciderunt? Et rursus ibidem: Attulerunt in eum verbera impiorum impetum passionis, non passionis dolorem inferebant, quemadmodum telum aerem dividens. — Verum hæc et similia Sancti exponunt. Nam Augustinus præallegato loco subjungit: Tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Per quod innuit, quod hujusmodi passiones Christus non contraxit, sed sponte assumpsit. Hilarius vero intendit tria removere a Christo. Primum est meritum passionum, quoniam originale non contraxit peccatum. Unde addidit ibi: Non est ambiguum, passionem illatam non intulisse corpori illi naturam dolendi, quoniam vitiosæ infirmitatis nostræ forma non fuit in eo quod ex conceptu Spiritus Sancti Virgo progenuit. Secundum est naturalis necessitas patiendi, quæ quamvis fuisset in Christo, si fuisset purus homo, tamen quoniam passus fuit illius naturæ quæ corpus suum potuit conservare ab omni passione illata et innata, ideo Christus non naturali necessitate est passus. Tertium est dominium dolorum per violentiam: non enim dolores illi poterant per violentiam in Christo sic dominari, quin ipse per omnipotentiam suam potuerit eos repellere. Hæc Udalricus.

Qui etiam dicit, quod si per impossibile ponamus animam rationalem mori morte naturali, major esset dolor mortis illius quam fuit dolor mortis Salvatoris, quia sic anima per se pateretur, passione quoque magis intrinseca ac penetrativa affligeretur; et quoniam esset in ea major vis resistendi, non posset vinci et corrumpi nisi ab aliquo vehementissime ac violentissime imprimente in eam. Verumtamen pœna infernalis intensior est quam esset dolor animæ rationalis sic morientis, quia damnati desiderio evadendi pœnas suas, præsertim sensum tanti doloris quem ignis infernalis immediate agit in animas, et etiam in corpora post resurrectionem, cupiunt mori et non esse, non solum quantum ad corpora sua, sed etiam quantum ad animas. — Potest etiam eadem quæstio fieri de morte culpæ. Ad quod respondemus, quod mors culpæ est causaliter majoris doloris quam mors Christi, quum sit a summo bono separatio, quæ quantum in se est, tanto majoris doloris exstat materia, quanto bonum illud est majus et delectabilius ac connaturalius animæ rationali. Secundum efficientiam vero minor est dolor iste quam dolor Christi: quoniam quantumcumque causa doloris sit sufficiens in se, non tamen causat nec inducit dolorem, nisi in quantum ipsa percipitur seu sentitur. Porro mors culpæ, quæ est separatio animæ a Deo, non multum percipitur, juxta illud Job: Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam: quoniam anima amore commutabilis boni abducitur, ne consideret quam malum et amarum sit ei, reliquisse se Deum suum, ut legitur apud Jeremiam.9 Quod vero istud sit causa majoris doloris quantum in se est, hinc constat, quia dum anima in inferno plene percipit eam, tunc (ut ait Chrysostomus) major dolor est ei de pœna hac damni quam de pœna sensus. Idcirco secundum statum illum dolor illius mortis, quæ est separatio a Deo per culpam, major est dolore Christi: quia quod majus est majori, majus est minori. Hæc Udalricus.10

Intuendum vero, quod verba S. Hilarii in textu posita, partimque tacta, si bene pensentur, grandem gignunt difficultatem; et a diversis ad ea diversimode respondetur. Nempe ut refert Albertus, quidam di-

B C D cunt ea Hilarium retractasse; et ut addit Albertus, illa solutio melior sibi videtur, qui tamen fatetur scripturam illius retractationis non devenisse ad ipsum. Bonaventura vero respondet se audisse dominum Guillelmum Parisiensem recitare, se librum retractationis illius vidisse ac perlegisse. Responsio autem Magistri et Thomæ, Alberti et Udalrici et aliorum communiter, satis coincidit, et ex Udalrico relata est. Durandus quoque concordat præhabitis.

Porro Henricus Quodlibeto octavo, respondendo ad istud, utrum in anima Christi tempore passionis simul stabant gaudium frictionis, dolorque passionis seu tristitia de malo pœnæ propriæ et culpæ aliorum, sequitur responsionem præinductam, dicentium quod imo, quia non erant contraria, eo quod concernebant diversa objecta, sicut expositum est. — Cui tamen responsioni objici posset, quod anima Christi gaudebat non solum de increato objecto, sed etiam de ipsa passione in quantum fuit redemptio mundi et placita Deo Patri ex parte patientis, ut plenius est expressum. Et rursus, quia (ut ex Philosopho est ostensum) delectatio intensa et vehemens non solum tristitiam sibi contrariam, sed et quamlibet tristitiam in eodem subjecto tollit aut minuit. Hinc potius est tenendum, quod supernaturale hoc fuit in anima Christi.

Postremo Scotus circa hæc scribit multum prolixe, cujus scripta pertranseo, quoniam hujus catholicæ veritatis jam ex præallegatis doctoribus evidenter elucidatæ, magis obscurativa quam declarativa videntur. Videtur autem insinuare, quod tota anima Christi quantum ad voluntatem, secundum utramque ipsius portionem tristabatur, et ut natura et ut libera, ex volitione conditionata, quantum scilicet in ipsa fuit; et quantum ad intellectum, secundum utramque portionem apprehendebat disconveniens voluntati, naturaliter et conditionaliter. — Quocirca dicendum, quod anima Christi, seu Christus secundum quod homo, non conditionaliter tantum, sed simpliciter absolute voluit, acceptavit, et præelegit pati ac mori : primo atque potissime, quoniam summæ ac superbeatissimæ Trinitati sic complacuit; deinde, quoniam Trinitas supergloriosissima per passionem illam præordinavit liberari et salvari genus humanum; et rursus, quia tam ineffabiliter ac multipliciter fructuosissima fuit passio sua. Nec sequitur, Non voluit eam nisi in quantum fuit hominum salvativa, seu a Deo præordinata, ergo non voluit eam simpliciter : alioqui Sancti vix aliquid boni vellent simpliciter, quum nil velint ut sancti, nisi quia a Deo præceptum et salubre, seu placitum ipsi. Ideo verum non est, quod anima Christi sic solum voluit pati, sicut in mari periclitans vult merces projicere, quod ille non vult nisi cum tristitia et renisu : imo anima Christi, sicut in omni caritate Dei et proximorum ceterisque virtutibus præcunctis indicibiliter ardentissima ac perfectissima fuit, sic corde prorsus promptissimo ac æstuantissimo ad patiendum processit, ac omnem illam passionis acerbitatem patientissime ac libentissime pertulit, imo et de ipsa afflictione (in quantum tam honorativa Dei, fructuosaque mundo exstitit) gaudens, quamvis nihilo minus tristabatur et doluit, atque condoluit, modis respectibusque præfatis.

Verumtamen secundum Alexandrum, voluntas dicitur absoluta tripliciter. Primo, quia aliquid appetitur non aliqua coactione ex alio. Secundo, quia aliquid appetitur propter se : sicut volumus beatitudinem. Et his modis passio Christi fuit secundum voluntatem absolutam. Tertio dicitur voluntas absoluta, id est, non relata ad aliud: et ita non fuit secundum voluntatem absolutam, quia referebatur a Christo ad electorum salutem. — Hæc Alexander. In quibus videtur obscurum, quod dicit passionem Christi fuisse secundum voluntatem absolutam etiam modo secundo : nisi forte dicatur passionem voluisse aut appetisse propter se, in quantum ordinavit eam q. 7.1112 p. 291 C'. nolitione etiam ad proprii corporis glorificationem. A voluntas eadem est secundum rem, differens ratione. Quia voluntas dicitur naturalis per comparationem ad suum corpus, cum quo naturaliter cupit esse, et dolet de ejus contrario, hoc est de separatione ab illo et afflictionibus ejus; idcirco secundum hanc passus est. Deliberativa vero vocatur, secundum quam contulit passionis utilitatem; et secundum hanc passus non est. Hæc Alexander.

Quærit item hic doctor, an Christus patiebatur secundum omnem voluntatem. Respondet: Quemadmodum appetitus est duplex, ita voluntas. Est etenim appetitus naturalis et rationalis: sic quoque voluntas, quæ est rationalis appetitus, est duplex, videlicet: naturalis, naturali appetitui correspondens; et deliberativa, correspondens appetitui rationali. Utraque autem

Footnotes

  1. art. 6. ↩

  2. art. 5. ↩

  3. I Thess. II, 16. ↩

  4. p. 289 A. ↩

  5. Ps. xxi, 3. ↩

  6. Philipp. 1, 23. ↩

  7. Matth. xxvi, 39. ↩

  8. Joann. XVIII, 3-6. ↩

  9. Jer. ii, 19. ↩

  10. Job 11, 11. ↩

  11. p. 286 B. ↩

  12. p. 290 A, B. ↩

Chapter 116 of 201