Distinctio 15
A. De hominis defectibus quos assumpsit Christus in humana natura.
ILLUD quoque prætermittendum non est, quod Dei Filius naturam hominis accepit passibilem, animam passibilem, carnem passibilem et mortalem. Ut enim probaretur verum corpus habere, suscepit defectus corporis, famem, sitim, et hujusmodi. Et ut veram animam probaretur habere, suscepit defectus animæ, scilicet tristitiam, timorem, dolorem, et hujusmodi. Omnis autem sensus animæ est : non enim caro sentit, sed anima utens corpore velut instrumento. Unde Augustinus super Genesim in libro duodecimo : Non corpus sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio utitur ad confirmandum in se ipsa quod extrinsecus nuntiatur. Sicut ergo anima quod foris est, per corpus tanquam per instrumentum videt vel audit; ita etiam per corpus quædam sentit mala quæ sine corpore non sentiret, ut famem, et sitim, et hujusmodi : unde non immerito defectus corporis dicuntur. Quædam autem non per corpus, imo etiam sine corpore sentit, ut est timor, et hujusmodi. Sentit ergo anima dolores, sed quosdam per instrumentum corporis, quosdam vero non. Suscepit autem Christus sicut veram naturam hominis, ita et veros defectus hominis, sed non omnes. Assumpsit enim defectus pœnæ, sed non culpæ; nec tamen omnes defectus pœnæ, sed eos omnes quos homini eum assumere expediebat, et suæ dignitati non derogabat. Sicut enim propter hominem homo factus est, ita propter eum hominis defectus suscepit. Suscepit enim de nostro, ut de suo nobis tribueret, ut nostrum tolleret defectum. Suscepit enim nostram vetustatem, ut suam nobis infunderet novitatem. Simplam ille accepit vetustatem, id est pœnæ, ut nostram duplam consumeret, id est pœnæ et culpæ.
Hugo, Summa Sent. tract. I, c. 17.
Aug. de Genesi ad litt. lib. XII, n. 51.
Id. de Trinitate, lib. IV, n. 6.
B. Qualiter accipiendum sit illud quod ait Leo Papa.
Tradit auctoritas, quod Dominus noster in se suscepit omnia infirmitatis nostræ præter peccatum : quod nisi accipiatur de illis tantum quæ eum sumere pro nobis oportuit nec dedecuit, falsum esse probabitur. Non enim assumpsit ignorantiam aliquam, quum sit ignorantia quædam quæ defectus est nec peccatum est, scilicet ignorantia invincibilis. Nam vincibilis peccatum est, si tamen de his est quæ nobis expedit scire. Sunt enim quædam quorum scientia non affert vel ignorantia non impedit salutem; et forte talium rerum ignorantia defectus non est. Constat autem, nobis esse ignorantiam atque difficultatem volendi vel faciendi bonum, quæ ad miseriam nostram pertinent. Unde Augustinus in libro tertio de Libero arbitrio : Approbare, inquit, falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura
Leo I, Sermo 21, c. 1; Epist. 28, c. 3.
Aug. de Lib. arbit. lib. III, n. 52.
Aug. Retract. lib. I, c. 9, n. 6. instituti hominis, sed pœna damnati. Ex qua miseria peccantibus justissime inflicta liberat Dei gratia: quia sponte homo libero arbitrio cadere potuit, non etiam surgere. Ad quam miseriam pertinet ignorantia et difficultas quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suæ, nec ab isto malo quisquam nisi gratia Dei liberatur. Ecce evidenter dicit hic Augustinus, ignorantiam qua quis invitus falsa pro veris approbat, et difficultatem qua non potest se temperare a malo, ad miseriam nostram pertinere, et pœnam esse hominis. Hæc autem Christus non habuit. Non ergo accepit omnes defectus nostræ infirmitatis præter peccatum.
C. Quod ignorantia talis et difficultas non sit peccatum.
Ibidem.
Sed forte aliquis dicet, illa esse peccatum. Cui obviat illud quod Augustinus tradere videtur, hoc scilicet Deum inculpabiliter ante peccatum in exordio conditionis homini potuisse indere ut essent ei naturalia, ita in libro Retractationum inquiens: Ignorantia et difficultas etiam si essent hominis primordia naturalia, nec sic esset culpandus Deus, sed laudandus. — Sed si hæc homo in primordio naturaliter habuisset, numquid essent in eo defectus et pœnæ? Si defectus vel pœna ei indita fuisset ante peccatum, injuste cum eo agi videretur, si ante culpam sentiret pœnam. Ob hoc sane dicimus, illa non fuisse defectus vel pœnas, si naturaliter homini infuissent, sicut non fuit homini ante peccatum nondum gratiam adepto, defectus sive pœna, non posse proficere. Sed postquam gratiam recepit, per quam proficere potuit et ad tempus profecit, eamque culpa sua post amisit, simulque proficiendi facultatem perdidit; defectus fuit ei et pœna, non posse proficere, scilicet malum declinare et bonum facere. — Omnes ergo defectus nostros suscepit Christus præter peccatum, quos ei conveniebat suscipere et nobis expediebat. Sunt enim plura ægritudinum genera et corporis vitia, a quibus omnino immunis exstitit. Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem veræ humanitatis, ut timorem et tristitiam, vel ad impletionem operis ad quod venerat, ut passibilitatem et mortalitatem, vel ab immortalitatis desperatione spem nostram erigendam, ut mortem, suscepit. Hos autem defectus non conditionis suæ necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Veros quidem habuit defectus, sicut et nos, sed non eadem ex causa. Nos enim ex peccato originali hos defectus contrahimus, sicut Apostolus insinuat, dicens: Corpus quidem propter peccatum mortuum est, id est, necessitatem moriendi habet in se. Christus autem non ex peccato hujusmodi habuit defectus, quia sine peccato est conceptus et natus, et in terris conversatus.1 Sed ex sola miserationis voluntate de nostro in se transtulit veram infirmitatem, sicut accepit veram carnem, quam sine omni infirmitate assumere potuit, sicut absque culpa eamdem suscepit.2
D. Auctoritatibus probat, Christum secundum hominem vere dolores sensisse et timuisse, contra quosdam hoc negantes.
Sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur, asserentes similitudinem atque imaginem passionis et doloris Christum hominem pertulisse, sed nullum omnino dolorem vel passionem sensisse; auctoritatum testimoniis eos convincentes, indubitabile faciamus quod supra diximus. Propheta Isaias dicit: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et Veritas ipsa in Evangelio ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Ubi etiam legitur: Cœpit Jesus pavere et tædere. Propheta etiam ex persona Christi ait: Repleta est malis anima mea. Quod exponens Augustinus, inquit: Non vitiis et peccatis, sed humanis malis, id est doloribus, repleta fuit anima Christi, quibus ipsa compatitur carni. Non enim dolor corporis potest esse sine anima; dolere autem anima, etiam non dolente corpore, potest. Hos autem humanæ infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem ac mortem, non humanæ conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Ambrosius etiam in libro tertio de Trinitate ait: Scriptum est, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Timet ergo Christus, et dum Petrus non timet, Christus timet. Petrus dixit: Animam meam ponam pro te; Christus dicit: Anima mea turbatur. Utrumque verum est et rationis plenum, quod et ille qui est inferior, non timet; et ille qui superior est, gerit timentis affectum. Idem in eodem: Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur; per naturam hominis et tædiavit et resurrexit. Non turbatur ejus virtus, non turbatur ejus divinitas, sed turbatur anima secundum humanæ fragilitatis assumptionem. Nam qui suscepit animam, suscepit etiam animæ passionem. Non enim eo quod Deus erat, aut turbari aut mori posset. Idem in eodem: Suscepit tristitiam meam, et confidenter tristitiam nomino, qui crucem prædico; ut homo, habuit tristitiam, quam meo suscepit affectu; mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Doles igitur, Domine Jesu, vulnera mea, non tua: quia tu non pro te, sed pro me doles. Hieronymus quoque in Explanatione fidei ait: Nos ita dicimus hominem passibilem a Dei Filio susceptum, ut deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Filius Dei non putative, sed vere omnia quæ de illo Scriptura testatur, secundum illud quod pati poterat, scilicet secundum substantiam assumptam. Licet ergo persona Filii susceperit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum substantiam suam nil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem necesse est confiteri. — His aliisque auctoritatibus perspicuum fit, Christum vere passibilem assumpsisse hominem, atque in eo defectus et affectus nostræ infirmitatis suscepisse, sed voluntate, non necessitatis conditione.
E. Hic ponit quæ prædictis adversari videntur.
Quædam tamen reperiuntur in Sanctorum tractatibus quæ præmissis adversari videntur. Nam super illum locum Psalmi, Clamabo et non exaudies, Augustinus tradere videtur, Christum nec vere timuisse nec vere tristatum esse, dicens sic: Quomodo hoc dicit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus? Sed de nobis, corpore suo, hoc dicit. Corporis enim sui, id est Ecclesiæ, gerebat perso-
Is. LIII, 4.
Matth. XXVI, 38. Marc. XIV, 33. Ps. LXXXVII, 4. Aug. in ps. 87, n. 3.
Ambr. de Fide ad Gratian. lib. II, n. 43. Matth. XXVI, 39. Joann. XIII, 37; XII, 27. Ambr. op. cit. n. 44. Ibid. n. 56. Ibid. n. 59. Ibid. n. 56.
Ibid. n. 53.
Ibid. n. 54.
Pelag. Libel. fidei, p. II, n. 12, 13.
Ps. XXI, 3.
Aug. in ps. 21, n. 3, 4. 1 Petr. II, 22.
Hier. in Matth. xxvi, 1. Matth. xxvi, 39. nam; sicut et alibi, quum dixit, Transeat a me calix iste, pro nobis loquitur: nisi forte putetur timuisse mori. Sed non vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, quum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo. Non enim fortior est miles quam imperator. Miles enim coronandus gaudet mori, et Dominus coronaturus timet mortem? Sed infirmitatem nostram repræsentans, pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit. Vox illorum erat. Hieronymus etiam ait: Erubescant qui putant Salvatorem timuisse mortem, et passionis pavore dixisse, Transeat a me calix iste.
F. Determinatio auctoritatum.
Ibid. 37. Hier. in Matth. xxvi, 37.
Aug. in ps. 93, n. 19. Matth. xxvi, 39. Philipp. 1, 23.
Hier. ubi supra.
Ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus, ut non veritatem timoris et tristitiæ, vel propassionem, sed timoris et tristitiæ necessitatem et passionem a Christo removisse intelligantur. Habuit enim Christus verum timorem et tristitiam in natura hominis, sed non sicut nos, qui sumus membra ejus. Nos enim causa peccati nostri his defectibus necessario subjacemus, et in nobis sunt isti defectus secundum propassionem et passionem, sed in Christo non nisi secundum propassionem. Sicut enim in peccatis gradus quidam notantur, propassio et passio, ita et in his pœnalibus affectibus. Afficitur enim quis interdum timore vel tristitia, ita ut mentis intellectus non inde moveatur a rectitudine vel Dei contemplatione, et tunc propassio est; aliquando vero movetur et turbatur, et tunc passio est. Christus vero non fuit ita turbatus in anima timore vel tristitia, ut a rectitudine vel Dei contemplatione aliquatenus declinaret: secundum quem modum intelligitur, quum dicitur, non timuisse vel tristis fuisse. Unde Hieronymus super Matthæum, ubi legitur, Cœpit contristari et mœstus esse: Ut veritatem, inquit, probaret assumpti hominis, vere contristatus est; sed non passio ejus dominatur animo, verum propassio est. Unde ait: Cœpit contristari. Aliud est enim contristari, aliud incipere contristari: quod est, aliter contristatur quis per propassionem, aliter per passionem. Ideoque secundum hanc distinctionem aliquando dicitur Christus non vere timuisse, aliquando vere timuisse, quia verum timorem habuit et tristitiam, sed non secundum passionem, neque ex necessitate conditionis. Unde Augustinus ex his causis volens assumi dictorum intelligentiam, dicit Christum non vere timuisse vel tristatum esse, et in continenti, veram tristitiam habuisse, his verbis: Infirmos in se præsignans, Dominus ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Non enim vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, quum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo. Iste gaudet coronandus, et tristis est Dominus coronaturus? Ecce hic videtur tristitiam et timorem a Christo removere. Continuo autem subjunxit: Sed tristitiam sic assumpsit, quomodo carnem. Fuit enim tristis, sicut Evangelium dicit. Si enim tristis non fuit, quum Evangelista dicat, Tristis est anima mea, etc., ergo et quando dicit, Dormivit Jesus, non dormivit;3 vel quando dicit manducasse, non manducavit; et ita nihil sanum relinquitur, ut dicatur etiam, quia corpus non erat verum. Quidquid ergo de illo scriptum est, verum est, et factum est. Ergo et tristis fuit; sed voluntate tristitiam suscepit veram, quomodo voluntate carnem veram. Aperte noscis eumdem sibi in his verbis contradicere, nisi varias dictorum discerneret causas, ex quibus intelligentia verborum assumenda est. Si enim discernatur intelligentiæ causa prædictorum verborum, nihil occurrit contradictionis.
G. De quibusdam Hilarii capitulis valde obscuris, quæ videntur communi sententiæ obviare.
Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quæstionem verba Hilarii, quibus videtur tradere, ictus et vulnera, et hujusmodi, sic in Christum incidisse ut passionis dolorem non incuterent: sicut telum tractum per aquam vel ignem vel aera, ea facit quæ et facit quum trahitur per corpora animata, quia perforat et compungit, non tamen dolorem ingerit, quia non sunt illæ res doloris capaces. Ita et corpus Christi sine sensu pœnæ vim pœnæ excepisse dicit: quia sicut corpus nostrum non habet talem naturam ut valeat calcare undas, ita corpus Christi dicit non habuisse naturam nostri doloris, quia non habuit naturam ad dolendum. Ait enim sic in decimo libro de Trinitate: Unigenitus Deus hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, sumpsit. In quo quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem hæc impetum passionis, non tamen passionis dolorem inferrent: ut telum aliquod aquam perforans, vel ignem compungens, vel aera vulnerans, omnes quidem has passiones naturæ suæ infert, ut perforet, ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in hoc passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aera vulnerari, quamvis naturæ teli sit et vulnerare et compungere et forare. Passus quidem Christus est dum cæditur, dum suspenditur, dum moritur; sed in corpus irruens passio, nec non fuit passio, non tamen naturam passionis exercuit, dum et pœnali ministerio pœna desævit, et virtus corporis sine sensu pœnæ vim pœnæ in se desævientis excepit. Habuit sane illud dominicum corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturæ habet ut calcet undas, et fluctus desuper eat, nec clausæ domus obstaculis arceatur. At vero si dominici corporis solum ista natura sit ut feratur in humidis, et sistat in liquidis, et structa transcurrat; quid per naturam humani corporis carnem ex Spiritu Sancto conceptam judicamus? Caro illa de cœlis est, et homo ille de Deo est, habens ad patiendum corpus, et passus est, sed naturam non habens ad dolendum. Idem in eodem: Videamus an ille passionis ordo infirmitatem in Domino doloris permittat intelligi. Dilatis enim causis ex quibus metum Domino hæresis adscribit, res ipsas ut gestæ sunt, conferamus. Nec enim fieri potest ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia contineatur in factis. Timuisse ergo hæretico passionem videtur. Sed ob ignorantiæ hujus errorem Petrus et satanas et scandalum est. Anne timuit mori, qui armatis obvius prodiit? Et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus
Hilar. de Trinitate, lib. x, n. 23.
Ibid. n. 26.
Ibid. n. 27. Matth. xvi, 23. Joann. xviii, 3-6. occursum consternata persequentium agmina supinatis corporibus conciderunt?
Quam ergo infirmitatem dominatam hujus corporis credis, cujus tantam habuit natura virtutem? Sed forte dolorem vulnerum timuit? Quem, rogo, o tu dominicæ infirmitatis assertor, penetrantis carnem clavi habuit terrorem, qui excisam aurem solo restituit attactu?4 Producens hæc aurem manus, clavum dolet; et sentit vulnus qui alteri dolorem vulneris non reliquit? Pungendæ carnis metu tristis est, cujus attactu caro post cædem sanatur? Idem:5 Collatis ergo dictorum gestorumque virtutibus, demonstrari non est ambiguum, in natura corporis ejus infirmitatem corporeæ naturæ non fuisse, et passionem illam, licet corpori illata sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse; quia licet forma corporis nostri esset in Domino, non tamen vitiosæ infirmitatis nostræ forma erat in corpore quod ex conceptu Spiritus Sancti Virgo progenuit. — Audisti, lector, verba Hilarii, quibus dolorem excludere videtur. Sed si excussa sensus et impietatis hebetudine, præmissis diligenter intendas, atque ipsius scripturæ circumstantiam inspicias, dictorum rationem atque virtutem percipere utcumque poteris, et intelligentiam arguere non attentabis. Intelligitur enim ea ratione dixisse dolorem passionis in Christum non incidisse, et virtutem corporis Christi sibi excepisse vim pœnæ sine sensu pœnæ, quia doloris causam et meritum in se non habuit. Quod videtur notasse, ubi ait: Non habens naturam ad dolendum. Et ideo non judicanda est caro illius secundum naturam nostri corporis, nec in eo etiam dominium habuit passio. Ita etiam non habuit naturam ad timendum vel tristandum, quia non habuit talem naturam in qua esset causa timoris vel tristitiæ. Itaque necessitas timendi non fuit in eo, sicut est in nobis; nec natura doloris fuit in eo, sicut est in nobis. Tristitiam tamen in eo fuisse, consequenter asserit, sed causam ejus exstitisse, non suam mortem, sed defectum Petri et aliorum Apostolorum. Dicit enim Christum non propter mortem, sed usque ad mortem tristem fuisse, his verbis: Interrogo, quid sit Christum tristem esse usque ad mortem, et tristem esse propter mortem.6 Non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et usque ad mortem: quia ubi propter mortem tristitia est, illic mors causa tristitiæ est; ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non tristitiæ causa est, sed finis. Adeo autem non propter mortem suscepta est tristitia, ut sit destituta per mortem. Non ergo sibi tristis est, sed illis qui in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri, quos monet orare, ne inducantur in tentationem, qui ante polliciti erant se non scandalizari.7
SUMMA
DISTINCTIONIS QUINTÆDECIMÆ
POSTQUAM determinavit Magister de Christi humanitate quantum ad ea quæ spectant ad ejus sublimitatem, puta de plenitudine gratiæ, sapientiæ atque scientiæ ejus; nunc tractat de eadem quoad spectantia ad ejus declivitatem, dignationem et humilitatem, hoc est, de ejus defectibus non culpabilibus, sed indetrahibilibus sponte assumptis, et qualiter passiones animæ fuerunt in eo; specialissime vero de mysterio dominicæ passionis. Primo igitur pandit, quos et quales defectus Christus assumpsit. Secundo objicit ex auctoritate Leonis Papæ, et solvit. Insuper Scripturarum testimoniis ostendit, quod Christus veros habuit animæ corporisque dolores. Deinceps quoque objicit contra hoc, et solvit instantias. Postremo inducit verba S. Hilarii, quæ in his præcipuam gignunt difficultatem, et ea planat.
Footnotes
Chapter 113 of 201