Skip to the text

Distinctio 22

A. Si Christus in morte fuit homo.

HIC quæritur, utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo. Quod non videtur quibusdam, quia mortuus erat, et homo mortuus non est homo. Addunt etiam, quod si tunc erat homo, vel mortalis vel immortalis. Sed mortalis non, quia mortuus; nec immortalis, quia tantum post resurrectionem. Quibus respondemus, quia licet homo mortuus fuerit, erat tamen in morte Deus homo, nec mortalis quidem nec immortalis, et tamen vere erat homo. Illæ enim et hujusmodi argutiæ in creaturis locum habent, sed fidei sacramentum a philosophicis argumentis est liberum.1 Unde Ambrosius: Aufer argumenta, ubi fides quæritur. In ipsis gymnasiis suis jam dialectica taceat; piscatoribus creditur, non dialecticis. Dicimus ergo, in morte Christi Deum vere fuisse hominem, et tamen mortuum; et hominem quidem nec mortalem nec immortalem: quia unitus erat animæ et carni sejunctis. Alia enim ratione dicitur Deus homo, vel homo Deus, quam Martinus vel Joannes. Homo enim dicitur Deus, et econverso, propter suspicionem hominis, id est animæ et carnis.2 Unde Augustinus: Talis erat susceptibility illa, quæ Deum hominem faceret, et hominem Deum. Quum ergo illa susceptibility per mortem non defecerit, sed Deus homini et homo Deo, sicut ante, unitus erat vere; et tunc Deus erat homo, et econverso, quia unitus animæ et carni; et homo mortuus erat, quia anima a carne divisa erat. Propter separationem animæ a carne mortuus, sed propter utriusque semper secum unionem homo. Non autem sic erat homo ut ex anima et carne simul junctis subsisteret: ex qua ratione dicitur aliquis alius homo. Et ipse forte ante mortem hoc etiam modo erat homo, et post resurrectionem fuit; in morte vero homo erat tantum propter animæ et carnis secum unionem, et mortuus propter inter illa duo divisionem.

B. Si Christus in morte erat homo alicubi; et si ubicumque est, homo sit.

Hic quæritur, si Christus in morte alicubi erat homo; et si ubicumque est, homo sit. Ad quod dicimus, quia non ubicumque erat, homo erat; nec modo ubicumque

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 11. est, homo est : quia ubique est secundum deitatem, nec ubique est homo, quia non ubique homini unitus; sed ubicumque est secundum hominem, ibi homo est. Tempore autem mortis, et ubique erat secundum Deum, et in sepulcro secundum hominem, et in inferno secundum hominem; sed in inferno secundum animam tantum, et in sepulcro secundum carnem tantum. In sepulcro ergo erat homo, quia humanitati unitus erat, etsi non toti, quia carni tantum; et in inferno erat homo, quia humanitati unitus, sed non toti, quia animæ tantum. Sed si in inferno animæ tantum, et in sepulcro carni tantum unitus erat: ergo nec in inferno unitus erat animæ et carni, nec in sepulcro. Quomodo ergo ibi vel hic homo esse dicitur? Quæ est ratio dicti? Quia una eademque unione unitus erat animæ in inferno, et carni in sepulcro; et sic erat illis duobus tunc separatis unitus, sicut ante separationem, id est ante mortem. — Ad hoc autem opponitur: Si Christus animam tantum vel carnem tantum assumpsisset, non fuisset verus homo; sed propter utriusque assumptionem verus homo fuit: sic ergo, ubi carnem et animam sibi unitam non habebat, verus homo ibi non erat. Sed tempore mortis nusquam illa duo vere unita habebat, quia nec in sepulcro, nec in inferno, nec alibi: nusquam ergo erat homo. Ad quod dicimus, quia Christus utique verus homo non fuisset, si carnem et animam non assumpsisset; sed tamen quia ex quo assumpsit, neutrum deposuit, sed cum utroque eamdem unionem indesinenter tenuit quam assumendo contraxit: ideo non incongrue, ubicumque animæ vel carni vel utrique unitus est, ibi homo esse dicitur, quia ibi humanatus est. Ergo et in sepulcro erat homo, et in inferno erat homo: quia utrobique humanatus erat Christus, et unam eamdemque cum anima et carne, licet separatis, habebat unionem, et uno eodemque tempore in sepulcro jacuit Christus, et ad infernum descendit; sed in sepulcro jacuit secundum solam carnem, et in infernum descendit secundum solam animam. Unde Augustinus: Quis non est derelictus in inferno? Christus, sed in anima sola. Quis jacuit in sepulcro? Christus, sed in carne sola: quia in his singulis Christus est; Christum in his omnibus confitemur et singulis. — Ex his evidenter ostenditur, quod carni jacenti in sepulcro unitus erat Christus, sicut animæ in inferno: alioqui si carni mortuæ non esset unitus, non in ea diceretur jacuisse in sepulcro. Anima ergo ad infernum descendit, caro in sepulcro jacuit, Sapientia cum utroque permansit, quæ in inferno positis (ut ait Ambrosius) lumen vitæ fundebat æternæ. Radiabat illic lux vera Sapientiæ, illuminabat infernum, sed in inferno non claudebatur. Quis enim locus est Sapientiæ, de qua scriptum est: Nescit homo vias ejus, nec inventa est inter homines;3 de qua abyssus dicit, Non est in me; mare dicit, Non est mecum? Ergo nec in tempore nec in loco Sapientia est, cui nec mors tribuenda est. In ligno enim caro, non illa operatrix omnium substantia divina, pendebat. Confitemur tamen Christum pendisse in ligno, et jacuisse in sepulcro, sed in carne sola; et fuisse in inferno, sed in anima sola.

Aug. in Joann. tract. 78, n. 3.

Ambr. de Incarnat. sacram. n. 41.

Ambr. op. cit. n. 50.

C. Quod Christus ubique totus est, sed non totum : ut totus est homo vel Deus, sed non totum.

Et utique totus eodem tempore erat in inferno, in cœlo totus, ubique totus. Persona enim illa æterna non major erat ubi carnem et animam simul unitam sibi habebat, quam ubi alterum tantum; nec major erat ubi utrumque simul vel alterum tantum unitum habebat, quam ubi erat neutrum habens unitum. Totus ergo Christus et perfectus ubique erat. Unde Augustinus: Non dimisit Patrem Christus, quum venit in Virginem, ubique totus, ubique perfectus. Uno ergo eodemque tempore totus erat in inferno, totus in cœlo. Erat apud inferos resurrectio mortuorum, erat super cœlos vita viventium; vere mortuus, vere vivus: in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit. Mortem ergo Dei Filius et in anima non pertulit, et in majestate non sensit; sed tamen participatione infirmitatis, rex gloriæ crucifixus est. — Ex his apparet, quod Christus eodem tempore totus erat in sepulcro, totus in inferno, totus ubique, sicut et modo totus est ubicumque est, sed non totum. Nec in sepulcro nec in inferno totum erat, etsi totus: sicut Christus totus est Deus, totus homo, sed non totum: quia non solum est Deus vel homo, sed et Deus et homo. Totum enim ad naturam refertur, totus autem ad hypostasim: sicut aliud et aliquid ad naturam, alius vero et aliquis ad personam referuntur. Unde Joannes Damascenus: Totus Christus est Deus perfectus, non autem totum Deus est. Non enim solum Deus est, sed et homo; et totus homo perfectus, non autem totum homo: non solum enim homo, sed et Deus. Totum enim naturæ est repræsentativum, totus autem hypostaseos: sicut aliud quidem est naturæ, alius autem hypostaseos. Sic et hujusmodi.

Vigil. Taps. de Unit. Trinitatis, c. 21.

Ibid. c. 24.

Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 7.

D. Si ea quæ dicuntur de Deo vel de Filio Dei, possunt dici de homine illo vel de filio hominis.

Solet etiam quæri, si congruenter dici possit filius hominis vel ille homo descendisse de cœlo vel ubique esse, sicut dicitur Filius Dei vel Deus de cœlo venisse et ubique esse. Ad quod dicimus: Si ad unitatem personæ referatur dicti intelligentia, sane dici potest; si vero ad distinctionem naturarum, nullatenus concedendum est. Unde Augustinus: Una persona est Christus, Deus et homo. Ideo dicitur: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, etc. Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei descendit, et filius hominis crucifixus est; si vero unitatem personæ, et filius hominis descendit, et Filius Dei est crucifixus. Propter hanc unitatem personæ, non solum filium hominis descendisse de cœlo, sed etiam dixit esse in cœlo, quum loqueretur in terra. Propter hanc eamdem dicitur Deus gloriæ crucifixus, qui tamen ex forma servi tantum crucifixus est, non secundum hoc quod Deus gloriæ est, et secundum quod glorificat suos; et tamen dicitur Deus gloriæ crucifixus, recte quidem, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Quid

Aug. Contra Maxim. lib. II, c. 20, n. 3. Joann. III, 13.

Aug. de Trinitate, lib. I, n. 28. 1 Cor. II, 8. ergo, propter quid, et secundum quid dicatur, prudens et diligens et pius lector intelligat. Hæc de corrigia calceamenti dominici dicta sufficiant, ne ossa regis Idumææ consumantur usque in cinerem.4

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ SECUNDÆ

PRÆCEDENTI distinctione de morte Christi tractatum est. Hic circa eamdem quæstiones moventur. Primo, utrum illo in triduo Christus exstiterit homo. Secundo, utrum Christus tempore mortis fuit alicubi homo; et, an sit homo ubicumque exsistit. Quocirca declarat, quod Christus ubicumque est, totus sit, non totum. Postremo interrogat, an omnia quæ dicuntur de Deo seu Filio Dei, possint dici de filio hominis.

Footnotes

  1. Ambr. de Fide ad Gratian. lib. 1, n. 84. ↩

  2. Aug. de Trinitate, lib. 1, n. 28. ↩

  3. Job xxviii, 13, 14. ↩

  4. Joann. I, 27. Amos II, 1. ↩

Chapter 135 of 201