Quæstio 1
Hic quæritur primo, An indigeamus superadditis virtutum habitibus.
Quæ quæstio tacta est et breviter expedita super secundum, ideo nunc minus est immorandum. Probat autem Guillelmus
A Parisiensis in tractatu suo de Vitiis et virtutibus diffuse et apparenter, quod virtutes non sint dispositiones fixæ, reales, superadditæ potentiis, sed ipsæ potentiæ sic et sic assuefactæ;1 nihilo minus tandem concludit, quod tam virtutes acquisitæ quam infusæ, sint reales habitus informantes animæ vires.
B De hoc Thomas hic scribit: Omnium mensuram regulamque habentium bonitas et rectitudo, consistit in conformitate ad mensuram suam ac regulam; malitia vero et vitiositas, in hoc quod inde discordant. Porro prima omnium mensura ac regula est increata Dei sapientia. Hinc bonitas, rectitudo seu veritas uniuscujusque consistit in hoc quod attingit ad id ad quod ex divina sapientia ordinatur, ut ait Anselmus. Sunt autem quædam potentiæ ad determinatas actiones seu passiones determinatæ; et secundum quod illas implent, suæ regulæ conformantur, quoniam per sapientiam Dei ad illas sunt ordinatæ ac limitatæ. Et quia naturæ inclinatio est tantum ad unum, propterea tales potentiæ ex sua natura sufficienter habent rectitudinem et bonitatem eis convenientem; malitia quoque seu defectus in eis, est ex indispositione et naturali incomplexione potentiæ. Universaliores vero et rationales potentiæ non sunt ita determinatæ ad unum, neque ad unum objectum, neque ad unum agendi modum, quoniam secundum diversa diversimode rectitudinem queunt habere: ideo ex natura potentiæ non valet in eis sumi rectitudo ac bonitas, sed rectificantur rectitudinem a sua regula recipientes. Quod contingit dupliciter. Primo per modum passionis: quemadmodum in hoc quod recta potentia a regulante movetur. Verum quia in hoc quod quid patiatur et ad actum nil conferat, ratio violenti consistit, ut tertio dicitur Ethicorum; violentia vero difficultatem habet atque tristitiam, ut Metaphysicæ quinto habetur: hinc prætacta rectitudinis acceptio non sufficit ad perfectam rectificationem potentiæ regulatæ. Oportet ergo ut alio modo accipiatur, puta per modum qualitatis inhærentis, ut scilicet rectitudo regulæ fiat forma potentiæ rectificatæ: sic quippe faciliter ac delectabiliter quod rectum est aget. Quæ forma seu qualitas quamdiu imperfecta est, dispositio appellatur; dum vero radicata exstiterit, quasi in naturam versa, dicitur habitus, secundum quem habemus nos bene seu male ad aliquid, ut secundo Ethicorum et quinto Metaphysicæ fertur. Unde et in Prædicamentis dispositio dicitur faciliter mobilis, habitus autem difficulter: naturale namque non cito transmutatur. Hinc et habitus inclinat ad unum instar naturæ, ut quinto Ethicorum habetur. Propter quod signum habitus generati est delectatio fens in opere, ut Ethicorum secundo asseritur: quia quod est naturæ conveniens, delectabile exstat ac facile. Propterea Commentator, tertio de Anima, definit sic habitum: Habitus est quo quis, quum voluerit, operatur. Unde et primo Ethicorum, habitus possessioni comparatur, qua res possessæ ad nutum habentur, actusque usui.
Itaque potentiæ naturales non egent habitibus; similiter nec apprehensivæ potentiæ sensitivæ, quum determinatum habeant modum agendi; nec voluntas humana, secundum quod naturaliter determinatur ad ultimum finem; nec intellectus agens, qui habet determinatam actionem abstrahendi. Intellectus vero possibilis, qui de se indeterminatus est, sicut materia prima, indiget habitu, quo participet rectitudinem regulæ suæ: et naturali, quantum ad ea quæ ex lumine intellectus agentis, qui est regula ejus, statim determinantur, ut sunt prima principia; et acquisito, quantum ad ea quæ ex his principiis educi possunt; et infuso, quo participat rectitudinem regulæ primæ in his quæ intellectum excedunt agentem. Indigemus quoque habitibus in voluntate, quoad ea ad quæ ex natura non determinatur; similiter in concupiscibili et irascibili, secundum quod participant rectitudinem rationis, quæ eorum est regula, aut rectitudinem primæ mensuræ in his quæ naturam excedunt humanam, quantum ad habitus infusos. Ex quibus ostenditur, quod virtutes sunt habitus, præsertim quum fuerint radicatæ in habente, ita quod prompte et jucunde operatur per eas.
Sed quæri potest, an habitus intellectuales recte vocentur virtutes, quum eorum objectum non sit bonum. Ad quod dicendum, quod virtus est habitus perficiens humanam potentiam ad actum bonum. Actus autem dicitur bonus dupliciter: primo, formaliter et per se; secundo, materialiter et quasi per accidens. Nempe quum actus a proprio objecto formam recipiat, ille actus formaliter bonus est, cujus objectum est bonum sub ratione boni. Quumque bonum sit voluntatis objectum, actus hoc modo non est bonus aut virtuosus nisi actus voluntatis appetitivæve partis. Materialiter vero actus vocatur bonus, qui congruit potentiæ operanti, quamvis objectum ejus non sit bonum sub ratione boni, ut dum quis recte intelligit, aut oculus clare videt. Hinc voluntas imperat aliarum actus potentiarum, in quantum actus earum materialiter habent se ad rationem boni, quod est voluntatis objectum; atque secundum hoc aliquid de formali bonitate voluntatis venit ad actus illos, per quam bonitatem laudabiles meritoriique redduntur. Et hoc secundo modo, habitus speculativi virtutes vocantur tertio Ethicorum. Verumtamen virtutes intellectuales non spectant ad scientiam ethicam quasi essentialiter sint morales, sed in quantum usus seu actus earum moralis est, secundum quod imperantur a voluntate. Prudentia tamen medio modo se habet inter virtutes morales et intellectuales: realiter quippe in intellectu est, rationemque perficit; sed quantum ad materiam est moralis, utpote directiva virtutum moralium, quum sit recta agibilium ratio. — Insuper, de virtutibus theologicis agnoscendum, quod in omnibus quæ aguntur propter finem, oportet esse quamdam inclinationem ad finem, et quasi inchoationem ipsius finis. Quumque beatitudo seu finis ad quem infinita liberalitas Dei instituit hominem, sit supernaturalis, utpote clara visio Deitatis seu immediata et plena ipsius fruitio, non potest homo per naturalia sua habere sufficiens inclinationem ad illum; sed indiget virtutibus supernaturalibus et infusis, per quas illum finem aliquo modo cognoscat, desideret et obtinere confidat, seu tendat in ipsum: quæ virtutes theologicæ nuncupantur, quas solus Deus producit in nobis. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima secundæ, quæstione quadragesima nona et sequentibus, magistraliter ac diffuse conscribit, de quibus pauca perstringere expedit.2 Habitus (inquit) ab habendo vocatur, dupliciter: primo, prout res dicitur aliud quid habere, sicut pecuniam; secundo, prout res se habet aliquo modo in se ipsa, sicque habitus dicitur qualitas: est enim (secundum Philosophum quinto Metaphysicæ) dispositio qua bene aut male disponimur. Habitus quoque uno modo ponitur unum de decem prædicamentis; nunc vero accipitur prout a Philosopho ponitur prima species qualitatis. Denique tria necessaria sunt ad habitum proprie dictum.3 Primum est, ut id quod per habitum disponitur, sit in potentia ad id ad quod per habitum ordinatur: quemadmodum intellectus est in potentia ad actum cognoscendi, ad quem per scientiam ordinatur. Hinc Deo, qui est purus actus et operatio sua, non convenit habitus. Secundum est, ut subjectum ex sua natura non sit determinatum ad unum: ideo qualitates primæ elementorum habitus non sunt. Tertium, ut plura concurrant ad hoc quod subjectum determinetur ad unum: sicut ad hoc quod voluntas determinetur ad Dei dilectionem, requiruntur cognitio summi boni, illustratio voluntatis ab intellectu, habitus caritatis.
Quod si quæratur, an in potentiis sensitivis sit habitus;4 dicendum, quod potentiæ illæ dupliciter considerantur. Primo, in quantum operantur ex instinctu naturæ: et sic sunt determinatæ ad unum, et necessario agunt; idcirco ut sic, non sunt subjecta habituum. Secundo, prout per rationis et voluntatis imperium et directionem operantur: sicque quamdam libertatem participant, et bene ac male possunt disponi; unde et habitus quidam virtutum moralium sunt in eis.5 — Insuper, sunt quædam agentia quæ habent dumtaxat activum principium suæ operationis in se, sicut in igne non est nisi principium activum ad calefaciendum. In tali agente non potest ex actibus habitus generari: propter quod res naturales non queunt ad aliquid consuescere aut dissuescere. Alia vero agentia habent in se principium suorum actuum activum atque passivum: ut homo, in quo voluntas actum suum exercet in quantum ab intellectu movetur; et ratio, prout a principiis primis. Et talia diversimode assuescunt: idcirco in ipsis generatur habitus ex actibus multis, sicut ex pluribus considerationibus generantur scientiæ; et virtutes morales in appetitu sensitivo, secundum quod a ratione frequenter movetur, dirigitur ac frenatur. — Nec solum in homine sunt habitus naturales acquisiti, sed item infusi.6 Primo, quoniam homo ad supernaturalem finem est ordinatus ac conditus, ideo supernaturalibus virtutibus indiget, quoniam media oportet fini proportionari. Secundo, quoniam Deus per se ipsum potest immediate producere ea quæ per causas producuntur secundas. Unde sicut interdum miraculose confert sanitatem, quæ per causas naturales potest acquiri; ita nonnunquam ad ostendendum suam pietatem ac potestatem, infundit habitus quosdam scientiæ ac virtutum, qui naturali studio possunt acquiri, sicut Apostolis contulit scientiam Scripturarum atque linguarum. — Hæc Thomas in Summa. Concordat Petrus.
Richardus quoque, et addit: Habitibus indigemus. Primo, ut possimus nos bene habere in repentinis et arduis, non declinando ad prava et erronea propter improvementem et difficultatem. Propter quod tertio Ethicorum ait Philosophus, quod fortis bene se habet in repentinis periculis per habitum fortitudinis: etenim ex impræmeditato et repente agere bene, non contingit sine habitu, nisi ex casu. Secundo, ut assidue, imo et continue, simus boni, et coram Deo ornati ac placiti: quod non potest esse per actus virtutum, quum non valeamus sine interruptione actibus virtutum insistere. Tertio, propter actus perfectionem: non enim actus bonus potest esse promptus, delectabilis et jucundus, nisi ex firmo habitu oriatur. Hæc Richardus.
Durandus autem circa hæc multa inducit, dicens, quod virtutes non sint res absolutæ, sed quidam modi habendi se. — Et si intendit quod non sint reales habitus, prorsus erroneum est. Quod tamen videtur prætendere, quia et ait, quod prædicamenta non differunt secundum rem: quod etiam falsum censetur, quum juxta Peripateticos prædicamenta sint primo diversa; et sicut testatur Themistius, essentiæ prædicamentorum sunt impermixtæ.
Quærunt item hic aliqui, qualiter habitus et virtutes animæ cognoscantur, et de hoc dictum est super primum et secundum.7
Footnotes
Chapter 144 of 201