Skip to the text

Distinctio 23

A. Si Christus habuerit fidem et spem, ut caritatem.

QUUM vero supra perhibitum sit, Christum plenum gratia fuisse, non est Cf. dist. xiii. supervacuum inquirere, utrum fidem et spem, sicut caritatem, habuerit. Si enim his caruit, non videtur plenitudinem gratiarum habuisse. Ut autem hæc quæstio valeat apertius explicari, de his singulis aliqua in medium proferenda sunt, et primum de fide, secundum mensuram cujus præcipit Apostolus unicuique sapere. Rom. xii, 3.

B. Quid sit fides.

Fides est virtus qua creduntur quæ non videntur. Quod tamen non de omnibus quæ non videntur accipiendum est, sed de his tantum quæ credere, ut ait Augustinus, ad religionem pertinet.1 Multa enim sunt quæ si Christianus ignoret, nihil metuendum est, quia non ideo a religione deviat.2

C. Quot modis dicatur fides.

Accipitur autem fides tribus modis, scilicet: pro eo quo creditur, et est virtus; et pro eo quo creditur, et non est virtus; et pro eo quod creditur, quod aliud est

Aug. de Trinitate, lib. XIII, n. 5. dicuntur

Symbol. Athanasii.

Ambr. in Rom. XIV, 1.

Aug. de Fide et oper. n. 27.

Aug. Sermo 144, n. 2. ab eo quo creditur. Unde Augustinus inquit: Aliud sunt ea quæ creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa enim in rebus sunt, quæ vel esse vel fuisse vel futura esse creduntur*; hæc autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cujus est. Et tamen nomine fidei censetur utrumque, et illud scilicet quod creditur, et id quo creditur. Id quod creditur, dicitur fides, sicut ibi: Hæc est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Fides autem qua creditur, si cum caritate sit, virtus est: quia caritas, ut ait Ambrosius, mater est omnium virtutum, quæ omnes informat, sine qua nulla vera virtus est. Fides ergo operans per dilectionem, virtus est qua non visa creduntur. Hæc est fundamentum quod mutari non potest, ut ait Apostolus:34 quæ posita in fundamento, neminem perire sinit. Unde Augustinus: Fundamentum est Christus Jesus, id est Christi fides, scilicet quæ per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus, quæ neminem perire sinit. Alia vero non est fundamentum: fides enim sine dilectione inanis est. Fides cum dilectione, Christiani est; alia dæmonis est, nam et dæmones credunt et contremiscunt.5 Sed multum interest, utrum quis credat Christum, vel Christo, vel in Christum. Nam ipsum esse Christum dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt.6*

D. Quid sit credere in Deum, vel Deo, vel Deum.

Beda, in Jacob. II, 23.

Aliud est enim credere in Deum, aliud credere Deo, aliud credere Deum. Credere Deo, est credere vera esse quæ loquitur: quod et mali faciunt, et nos credimus homini, sed non in hominem. Credere Deum, est credere quod ipse sit Deus: quod etiam mali faciunt. Credere in Deum, est credendo amare, credendo in eum ire, credendo ei adhærere et ejus membris incorporari. Per hanc fidem justificatur impius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari. Ea enim sola bona opera dicenda sunt, quæ fiunt per dilectionem Dei. Ipsa enim dilectio opus fidei dicitur. Fides ergo quam dæmones et falsi Christiani habent, qualitas mentis est, sed informis, quia sine caritate est. Nam et malos fidem habere, quum tamen caritate careant, Apostolus ostendit, dicens: Si habuero omnem fidem, caritatem autem non habeam, etc. Quæ fides etiam donum Dei dici potest, quia et in malis quædam Dei dona sunt.7

E. An illa informis qualitas mentis quæ in malo Christiano est, fiat virtus, quum fit bonus.

Si vero quæritur, utrum illa informis qualitas qua malus Christianus universa credit quæ bonus Christianus, accedente caritate remaneat et fiat virtus; an ipsa eliminetur, et alia qualitas succedat quæ virtus sit: utrumlibet sine periculo dici potest. Mihi tamen videtur, quod illa qualitas quæ prius erat remaneat, et accessu caritatis virtus fiat.

F. Ex quo sensu dicatur una fides.

Quumque diversis modis dicatur fides, fatendum est tamen unam esse fidem, ut ait Apostolus : Unus Dominus, una fides. Sive enim fides accipiatur pro eo quod creditur, sive pro eo quo creditur, recte dicitur fides una.8 Si enim pro eo quod creditur accipiatur, ex hac intelligentia dicitur una fides, quia idem jubemur credere, et unum idemque est quod creditur a cunctis fidelibus. Unde fides catholica dicitur, id est universalis. Si vero accipiatur fides pro eo quo creditur, ea ratione una dicitur esse fides, non quia sit una numero in omnibus, sed genere, id est similitudine. Unde Augustinus in libro tertiodecimo de Trinitate : Fides (quam qui habent fideles vocantur, et qui non habent, infideles) communis est omnibus fidelibus ; sicut pluribus hominibus facies communis esse dicitur, quum tamen singuli suas habeant. Non enim fides numero est una, sed genere : quæ quum sit in uno, est et in aliis, non ipsa, sed similis ; et propter similitudinem magis unam dicimus esse quam multas : sicut idem volentium dicitur una voluntas, quum tamen cuique sit sua voluntas, et duorum simillimorum dicitur facies una.

Aug. de Trinitate, lib. XIII, n. 5.

G. Quod fides est de his quæ non videntur, proprie : quæ tamen videtur ab eo in quo est.

Notandum quoque est, quod fides proprie de non apparentibus tantum est. Unde Gregorius : Apparentia non habent fidem, sed agnitionem. Idem : Quum Paulus dicat, Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium ;9 hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri. Nam credi jam non potest, quod videri potest. Thomas aliud vidit, et aliud credidit ; hominem vidit, et Deum confessus est, dicens : Dominus meus et Deus meus. De hoc etiam Augustinus ait : Fidem ipsam videt quisque in corde suo esse, si credit ; vel non esse, si non credit. Non sicut corpora quæ videmus oculis corporeis, et per ipsorum imagines quas memoria tenemus, etiam absentia cogitamus ; nec sicut ea quæ non vidimus, et ex his quæ vidimus, cogitationem utcumque formamus et memoriæ commendamus ; nec sicut hominem, cujus animam etsi non videmus, ex nostra conjicimus, et ex motibus corporis hominem, sicut videndo didicimus, intuemur etiam cogitando : non sic videtur fides in corde in quo est, ab eo cujus est, sed eam tenet certissima scientia. Quum ergo ideo credere jubeamur, quia id quod credere jubemur, videre non possimus ; ipsam tamen fidem, quando est in nobis, videmus in nobis : quia et rerum absentium præsens est fides, et rerum quæ foris sunt, intus est fides, et rerum quæ non videntur, videtur fides ; et ipsa temporaliter fit in cordibus hominum, et si ex fidelibus infideles fiant, perit ab eis. — His verbis evidenter traditur, fidem ipsam in corde hominis ab ipso homine videri, non corporaliter, non imaginarie, sed intellectualiter ; et ipsam tamen absentium et eorum quæ non videntur, esse. Ut enim Augustinus alibi ait : Credimus, ut cognoscamus ; non cognoscimus, ut credamus.

Hugo, Summa Sent. tract. I, c. 2.

Gregor. in Evang. hom. 26, n. 8.

Id. Dialog. lib. IV, c. 6.

Gregor. in Evang. hom. 26, n. 8.

Aug. de Trinitate, lib. XIII, n. 3.

Id. in Joann. tract. 40, n.

Quid enim est fides nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides credere; veritas, quod credidisti, videre. Unde recte fides dicitur argumentum vel convictio rerum non apparentium: quia si fides est, ex eo convincitur et probatur aliqua esse non apparentia, quum fides non sit nisi de non apparentibus.

H. Descriptio fidei.

Hebr. xi, 1. Hugo, Summa Sent. tract. 1, c. 1.

Ait enim Apostolus: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum vel convictio non apparentium: quia per fidem subsistunt in nobis etiam modo speranda, et subsistent in futuro per experientiam. Et ipsa est probatio et convictio non apparentium: quia si quis de his dubitet, per fidem probantur, ut adhuc probatur futura resurrectio, quia ita crediderunt Patriarchæ et alii Sancti; vel probatio est et certitudo quod sint aliqua non apparentia, ut supra dictum est. Proprie tamen fides dicitur substantia rerum sperandarum, quia sperandis substat, et quia fundamentum est bonorum, quod nemo mutare potest. autem

I. Si illa descriptio spei conveniat.

Hugo, op. cit. c. 2.

Si vero quæritur, an hæc descriptio spei conveniat, sane concedi potest utrumlibet. Si autem dicatur convenire, sunt et alia plura quibus differunt fides et spes. Sed non improbe dici potest soli fidei convenire, non spei: quia fides sola fundamentum dicitur, non quia fides virtus possit esse sine spe et caritate. Unde Augustinus: Fides operans per dilectionem, utique sine spe esse non potest, nec amor sine spe, nec sine amore spes, nec utrumque sine fide; et fides sine amore nihil prodest. Potest tamen credi aliquid quod non speratur, nihil autem potest sperari quod non creditur. Ideoque credere, quod est actus fidei, naturaliter præcedit sperare, quod est actus spei: quia nisi aliquid credatur, non potest sperari. Creditur enim aliquid quod non speratur. Inde est quod in Scriptura plerumque reperitur, quod fides præcedit spem, et spes sequitur fidem: non quod virtus fidei præcedat virtutem spei tempore vel causa, sed quia actus fidei naturaliter præcedit actum spei; quod etiam quidam concedunt de ipsa virtute fidei, ut naturaliter præcedat spem, non tempore. Unde et recte ea sola dicitur fundamentum omnium virtutum et bonorum operum. Non autem fundamentum est caritatis, quia non ipsa caritatis, sed caritas ipsius virtutis fidei causa est. Caritas enim causa est et mater omnium virtutum: quæ si desit, frustra habentur cetera; si autem adsit, habentur omnia.

Aug. Enchirid. c. 8. autem

Caritas enim Spiritus Sanctus est, ut in superioribus prætaxatum est. Ipsa est ergo causa omnium virtutum, non ipsius aliqua virtutum causa est, quia omnia munera excellit. Unde Augustinus: Respice ad munera Ecclesiæ, et universis excellentius caritatis munus cognosces, quæ, ut oleum, non potest premi in imo, sed superexsilit. Non ergo ejus causa vel fundamentum fides est. Gregorius tamen super Ezechielem dicit, quia nisi prius fides teneatur, nullatenus ad spiritualem amorem attingitur.

Aug. in Joann. tract. 9, n. 8.

Cf. lib. I, dist. xvii.

Aug. in ps. 103 sermo 1, n. 9. Gregor. in Ezech. lib. II, hom. 4, n. 13.

Non enim caritas fidem, sed fides caritatem præcedit: quia nemo potest amare quod non crediderit, sicut nec sperare. Sed hoc accipi potest esse dictum de fide quæ virtus non est: ipsa enim spem et caritatem frequenter præcedit; vel de actu fidei, qui forte naturaliter actum caritatis præcedit, sicut actum spei. Quod verba præmissa diligenter notata innuunt, et ea etiam quæ addit, dicens: Nisi ea quæ audis credideris, ad amandum ea quæ audis, non inflammaberis. Quæ tantum de non visis est, ut ante diximus. Unde Chrysostomus: Fides in anima nostra facit subsistere ea quæ non videntur, de quibus proprie fides est: de visis enim non est fides, sed agnitio.10

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ TERTIÆ

HUCUSQUE tractavit Magister in hoc tertio libro de duplici Christi natura, præsertim de ejus humanitate atque mysteriis, utpote incarnatione, passione, resurrectione, ascensione, per quas nos quasi instrumentaliter et efficienter redemit. Hic tractat de formalibus perfectionibus ejus, virtutibus, donis, habitibus, per quæ formaliter et meritorie nos salvavit. Et primo inquirit, an sicut in Christo exstitit caritas, ita et fides et spes. Quocirca declarat quid sit fides, quot modis accipiatur; et qualiter tria hæc distinguantur: credere Deo, credere Deum, et credere in Deum; an etiam fides informis et formata, sint realiter habitus unus in eo in quo ad tempus fides informis est, deinde formata caritate, per contritionem recuperata; et utrum fides sit una in universis fidem habentibus.

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. I, c. 2. ↩

  2. Aug. Enchirid. c. 8, 9. ↩

  3. I Cor. III, 11. ↩

  4. Galat. v, 6. ↩

  5. Ephes. III, 17. ↩

  6. Jacob. II, 19. ↩

  7. I Cor. XIII, 2. ↩

  8. Ephes. IV, 5. ↩

  9. Hebr. XI, 1. ↩

  10. Chrysost. in Hebr. hom. 21, n. 2. ↩

Chapter 143 of 201