Skip to the text

Quæstio 2

Amplius quæritur, An fides sit virtus; et de ejus subjecto, objecto, unitate et actibus.

Videtur quod non sit virtus. Primo, quia virtutes connexæ sunt; fides autem non est connexa virtutibus aliis: imo caritate sublata, manet. — Secundo, quoniam levitatis est credere his quæ rationem excedunt, potissime his quæ rationi contrariantur; sed hoc agit fides: ergo vitium est. — Tertio, divinus Dionysius protestatur, quod hominis optimum est esse secundum rationem;1 fides autem abducit hominem a ratione: ergo ponit eum in pessimo statu. — Quarto, virtus non inest vitiosis hominibus, quum virtus et vitium non stent simul: sed multi vitiosi et pessimi habent fidem, imo dæmones credunt et contremiscunt.2 — Quinto, virtus est qualitas et accidens:3 fides autem, secundum Apostolum, est substantia rerum sperandarum.

In oppositum est, quod tres sunt theologicæ virtutes, quarum prima est fides, sine qua (teste Apostolo) impossibile est Deo placere.4

Circa hæc loquitur Alexander: Dixerunt quidam, quod fides est virtus ipsius intellectus, in quo etiam est remuneratio seu præmium, imo et beatitudo, sicut ait Salvator: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Sed contra hoc objiciunt alii, quoniam non oportet ut in eo sit virtus et meritum in quo est remuneratio:5 quia caro et pars sensitiva glorificabuntur, in quibus tamen non est meritum personæ. Præterea, intellectus speculativus cogitur necessario ad credendum per necessariam ratiocinationem: sicque actus ejus, qui est credere, potest esse involuntarius et coactus, et per consequens non virtuosus. — Alii ergo dixerunt, quod fides sit virtus et in parte seu vi motiva, puta in libero arbitrio. Quibus objicitur, quod ad eamdem potentiam pertinent meritum viæ et præmium patriæ, quod succedit virtuti ac merito. Visio autem beatifica patriæ consistit in intellectu speculativo, ergo et fides. — Ideo alii responderunt, quod in fide sunt duo, videlicet cogitare et assentire, quia secundum Augustinum, assentire, quia secundum Augustinum, credere est cogitare cum assensione: cogitare autem est actus intellectus speculativi; assentire, practici. Sicque fides, quantum ad primum, ad intellectum pertinet speculativum; quantum ad secundum, ad practicum. Et ex primo non habet rationem virtutis, sed ex secundo. Verum his quoque objicitur, quoniam definitiva ratio habituum est secundum differentiam subjectarum potentiarum. Si ergo non est eadem potentia intellectus speculativi et practici, non erit utriusque habitus idem. — Hinc aliter est dicendum. Fides namque considerari potest materialiter, et item formaliter. Materialiter fides est cognitio; formaliter, assensio. Primo modo sumpta, est in intellectu speculativo, nec est virtus; secundo modo est in intellectu practico, et est virtus. Hinc Hugo in libro de Sacramentis: Duo sunt in quibus fides consistit seu constat, cognitio et affectus. In affectu constat, quia ipsa in illo est; in cognitione constat, quia de illa est. In affectu substantia fidei invenitur, in cognitione vero materia. Propterea fides in affectu habet substantiam, quia affectus ille fides est; in cognitione vero materiam, quoniam est de illo quod est in cognitione. Fides ergo qua creditur, est in affectione; quod vero creditur, est in cognitione. Cognitionem autem hic intelligo scientiam rerum: non illam quæ ex præsentia aut evidentia rerum habetur, sed quæ ex solo auditu percipitur. — Hæc Alexander. Qui hæc scribit de fide formata, quæ tamen videntur obscura: quoniam (ut patebit) fides subjective, realiter atque formaliter in intellectu consistit, quamvis caritas qua formatur (juxta sensum paulo post exprimendum), inhæreat voluntati.

Insuper, super his scribit Bonaventura: Fides qua in Deum credimus, non tantum est virtus, sed et auriga virtutum, sicut de prudentia seu discretione scribit Bernardus. Virtus quidem est, quia in ea consistit vitæ rectitudo secundum justitiæ regulam. Justum quippe est ut intellectus noster sic captivetur atque subjaceat summæ veritati, sicut affectus altissimæ bonitati. Nec potest anima nostra esse recta, nisi intellectus noster summæ veritati propter se et super omnia assentiat, affectusque summæ bonitati adhæreat. Nec aliquis sic subdit intellectum suum summæ veritati, nisi volens: ita quod fides est habitus quo intellectus voluntarie se captivat in Christi obsequium.6 Ideo habitus fidei spectat ad rectitudinem vitæ secundum regulam justitiæ: idcirco habet in se rationem virtutis vere ac proprie. Et ultra hoc est auriga virtutum tam theologicarum quam cardinalium. Etenim sine fide non est hic cognitio summi boni, nec sine illius cognitione potest esse exspectatio neque dilectio ejus. Cognitio quippe præambula est, dirigitque affectum ad præstolandum et diligendum. Unde et spei ac caritatis actum præcedit, tanquam regula et auriga ipsarum. Nec sine fideli summi boni notitia potest esse intentio recta; nec sine recta intentione, meritoria vita. Denique, juxta Hugonem, fides est medium inter scientiam et opinionem quantum ad certitudinem, ut patebit.

Si autem quæratur, in qua potentia animæ sit fides ponenda; dicendum, quod de hoc diversæ opiniones fuerunt. Una, quod sit in intellectu speculativo in quantum speculativus est, quoniam ille tendit in verum sub ratione veri. Similiter fides facit articulos credi, non ut bonos, sed ut veros. — Alii opinantur, quod fides in intellectu sit practico, quoniam ille extensus est ad opus, sicut ait Philosophus: Intellectus speculativus extensione sui fit practicus. Quod contingit tripliciter: primo, per conjunctionem sui cum affectione qua inclinatur; secundo, per conjunctionem sui cum affectione ad quam inclinat; tertio, per conjunctionem sui ad operationem quam dirigit ac regulat. Atque his tribus modis potest fides poni in intellectu practico seu extenso, secundum varios fidei status. Fides namque simpliciter dicta, sive informis sit, sive formata, est in intellectu secundum quod inclinatur a voluntate: quia non crederet, nisi vellet. Fides vero formata, qua quis credit in Deum, est in intellectu in quantum inclinat affectum: nempe ad hoc quod quis credat in Deum per fidem formatam, oportet quod tendat in ipsum amando. Fides autem perfecta, quæ juxta Apostolum, per dilectionem operatur, est in intellectu in quantum mediante affectu dirigit opus.7 Ratio etiam hujus opinionis est, quod virtus non potest esse nisi voluntarius habitus, quum circa ipsam laus consistat et meritum: ideo nequit esse in intellectu, nisi ut est conjunctus affectui. — Tertia opinio est magistri Hugonis de S. Victore, dicentis, quod fides quodam modo est in intellectu, quodam modo in affectu. Duo sunt enim in quibus fides consistit, cognitio atque affectio: in affectu substantia fidei reperitur, in cognitione materia. Ratio hujus positionis est, quoniam actus voluntatis essentialis est fidei. Nunquam enim virtuosum est credere, nisi sit voluntarium: propter quod Augustinus affirmat, quod virtus non est nisi amor ordinatus. Rursus, cognitio est fidei essentialis, et illuminatio qua mens in summam veritatem dirigitur ac ei subjicitur: ideo fides essentialiter actum respicit rationis. Quumque actus rationis respectu actus voluntatis sit materialis, quoniam ratio inclinatur, formatur et perficitur a voluntate; ideo dictum est, quod in ratione materia fidei invenitur, in affectu autem substantia, id est forma fidei, puta dilectio.

Et quælibet harum opinionum aliquid continet veritatis, et a magnis clericis sumpsit exordium. Quod ut clarius innotescat, ascendendum est altius ad videndum subjectum virtutis in generali. Virtus equidem est penes quam laus meritumque consistunt, quemadmodum penes culpam vituperium atque demeritum attenduntur. Virtus quoque est habitus reddens potentiam facilem ad agendum. Hinc oportet virtutem poni in potentia quæ est principium laudabilis ac meritorii actus, quæ utique potentia est liberum arbitrium. Iterum, quum habitus sit in illa potentia cujus actuum explicat difficultatem, et virtus sit habitus; necesse est eam esse in ea vi quam habilitat ad agendum. Quumque quædam virtutes explicent actus potentiæ rationalis, quædam actiones concupiscibilis, quædam irascibilis; quædam ponendæ sunt in rationali, quædam in concupiscibili, quædam in irascibili. Ex quibus constat, quod fides aliquo modo sit in libero arbitrio, prout penes fidem consistit laus et vituperium; in intellectu vero speculativo ut est speculativus, in quantum per fidem intellectus captivatur in obsequium II Cor. x, 5. Christi, ita quod innititur summæ veritati seu ejus auctoritati. Sed quoniam intellectus non habilitatur ad assentiendum primæ veritati secundum judicium proprium, sed secundum voluntatis imperium; idcirco fides ponenda est in intellectu prout a voluntate inclinatur et trahitur: quod est esse in intellectu practico seu extenso. Sicque innotescit, quod opiniones illæ non sunt invicem contrariæ, quoniam quælibet secundum quamdam considerationem exprimit veritatem, et ex omnibus simul una integra congregatur responsio. — Hæc Bonaventura. Quocirca sciendum, quod sicut fides est simplex virtus, sic quantum ad suam essentiam, in solo intellectu est subjective, ut et infra dicetur. Ex his item patescit, qualiter intelligenda sit præinducta Alexandri responsio, quæ ex Hugone est sumpta. opus reddere bonum. Operatio autem dicitur bona dupliciter: primo formaliter, in quantum procedit ex potentia quæ movetur in bonum secundum rationem boni; secundo materialiter, secundum quod est congrua et connaturalis potentiæ. Et utroque modo actus fidei bonus est. Nam et congruit intellectui, in quantum est verorum; et procedit a voluntate imperante, quæ movetur in bonum tanquam in objectum. Et quanquam ex parte intellectus habeat bonitatem, non tamen perfectionem : quia non habet conspicuam veritatem cui adhæret. Verum ex parte voluntatis potest perfectionem habere, in quantum voluntas in appetitu boni perfecta, firmitatem ac certitudinem facit in fide. Ideo ait Bernardus : Fides est voluntaria quædam prælibatio nondum propalatæ veritatis. Hinc constat, quod fides est virtus, non quidem intellectualis, sed prout communiter loquimur de virtute, quæ perducit ad opus bonum. — Si autem objicias, quod nulla virtus præter intellectualem habet verum pro objecto, neque est habitus cognitivus, sed operativus : fides autem est habitus cognitivus, habens verum pro objecto; quumque non sit virtus intellectualis, videtur quod nullo modo sit virtus. Dicendum, quod est fides theologica, quam virtutis speciem philosophi non noverunt.

Præterea si quæratur, an fides sit una specialisque virtus; dicendum, quod habitus unitatem ac multitudinem suscipit ex objecto seu objectis. Quumque objectum fidei sit veritas prima, simplex et invariabilis, quæ est ratio inclinans ad credendum, duplex unitas invenitur in fide. Ex hoc enim quod unum et simplex est cui innititur fides ipsa, habitus fidei non dividitur in habitus aut species plures; atque ex hoc quod veritas est, habet potentiam uniendi diversos fidem habentes in similitudinem fidei unius, quæ attenditur penes eamdem rem creditam : quia ut septimo capitulo de Divinis nominibus B. Dionysius contestatur, veritas habet vim colligandi seu uniendi diversos, quemadmodum error et ignorantia disgregandi ac diversificandi. Itaque, quamvis multa ac diversa sint credibilia et credenda, quorum quædam sunt bona, quædam mala, aliquod quoque increatum, et quædam creata; una tamen in specie est fides, quæ omnia illa considerat et concernit sub una ratione, quia intuitu summæ veritatis omnia credit. Scientiæ vero plurificantur secundum objecta, quia sub propriis objectorum rationibus considerant ea. — Hæc Thomas in Scripto.

A Insuper, in secunda secundæ, quæstione prima : In objecto (inquit) scientialium seu cognoscitivorum habituum duo considerantur : unum materiale, ut res ipsa quæ scitur aut creditur; aliud formale, per quod scilicet res ipsa cognoscitur, quod est ratio formalis objecti, sicut præmissæ sunt medium et ratio cognoscendi conclusionem. Et quoad istud formale, veritas prima objectum est fidei, et est unum solum simplex fidei objectum; quantum vero ad materiale, omnia possunt fidei apellari objectum quæ nobis proponuntur credenda, ut Christi humanitas, sacramenta Ecclesiæ. Verumtamen, quia hujusmodi sub fide non cadunt nisi ut divinitus revelata, et ordinem aliquem habent ad Deum, in quantum videlicet ejus effectus sunt, quibus juvatur homo ut tendat et pertingat ad Deum : hinc et de materiali objecto hujus loquendo, veritas prima seu Deus, fidei nominatur objectum, eo quod ad ipsum cetera ordinentur. Propter quod septimo capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius loquitur : Fides est circa simplicem et semper exsistentem invariabilem veritatem.8

De subjecto quoque fidei agnoscendum, quod ad perfectionem actus ex duobus principiis procedentis, exigitur utrumque principium esse perfectum ac bene dispositum. Dispositio autem per quam potentia habens se ad opposita, bene disponitur ad agendum, est habitus. Hinc intellectus indiget habitu ac virtute, quo ad actum credendi habilis fiat ac sit. Quumque credere sit immediate actus ipsius intellectus, cujus objectum est verum; fides, quæ hujus actus principium est, est subjective in intellectu. Et quia objectum fidei est veritas prima, ideo fides in intellectu est speculativo. Sed quoniam veritas prima finis est universorum desideriorum actuumque nostrorum, ideo fides per dilectionem operatur :9 quemadmodum etiam intellectus speculativus extensione fit practicus, ut tertio de Anima dicitur. Denique sicut ad perfectionem actus potentiæ conq. IV, a. 2. cupiscibilis requiritur prudentia in ratione, et temperantia in vi concupiscibili; sic ad perfectionem actus fidei, in intellectu requiritur fides, et in voluntate dilectio. q. IV, a. 6. — Porro fides una est ex parte objecti formaliter sumpti, et plurificatur ex parte subjecti secundum multitudinem subjectorum. q. II, a. 2. Quemadmodum autem in libro de Verbis Domini, et super Joannem Augustinus fatetur, tres sunt fidei actus, videlicet : credere Deo, credere Deum, et credere in Deum. Actus namque potentiæ seu habitus secundum ordinem ad suum objectum accipitur. Credere autem est actus intellectus prout a voluntate ad credendum movetur. Itaque objectum fidei tripliciter consideratur. Primo, ex parte intellectus ; et hoc dupliciter : quoniam in objecto fidei duo considerantur, utpote materiale et formale. Ex parte ergo materialis in objecto fidei, actus fidei est credere Deum : quia nec alia creduntur nisi in quantum aliquem ordinem habent ad Deum. Ex parte vero formalis, actus fidei est credere Deo : quoniam veritas Dei est cui principaliter, formaliter ac finaliter tota fides innititur. Tertio consideratur fides ex parte voluntatis intellectum moventis, sicque actus fidei est credere in Deum : quoniam veritas prima ad voluntatem refertur, secundum quod veritas illa rationem finis sortitur. Nec oportet hos actus semper realiter esse distinctos : imo potest esse unus et idem actus diversam habens relationem ad fidei objectum. Si demum objiciatur, quod etiam infideles fide carentes, credant Deo et Deum esse, ergo isti non sunt fidei actus ; dicendum, quod non habent hos actus secundum quod sunt fidei actiones, quia non credunt cum conditionibus quas fides includit. q. IV, a. 5. Præterea si quæratur, an fides sit virtus ; dicendum, Virtus est quæ habentem perficit et opus ejus bonum reddit : quod quum competat fidei, constat eam esse virtutem. Dictum est autem, quod credere est actus intellectus assentientis ex imperio voluntatis. Hinc ad fidei perfectionem duo requiruntur : unum ex parte intellectus, ut scilicet infallibiliter in suum tendat objectum ; aliud ex parte voluntatis, videlicet ut per caritatem ordinetur hic actus in ultimum finem. Quorum utrumque convenit fidei formatæ : ideo ipsa est virtus ; non fides informis, cui deest id quod ex parte voluntatis requiritur. — Hæc Thomas in Summa.

Concordat Petrus, et addit : Secundum duos actus generales exsistentes in nobis, qui sunt frui et uti, indigemus duplici genere habituum regulantium : quia ad actum fruendi, qui est respectu summi ac ultimi finis, indigemus habitu virtutum theologicarum ; ad actum vero utendi, qui est respectu eorum quæ sunt ad finem, habitu virtutum cardinalium. In omni autem actione voluntaria, necessaria est præcognitio. Oportet ergo in utroque genere habituum horum esse unum primum habitum cognitivum. Et hic in genere virtutum cardinalium est prudentia ; in genere autem theologicarum, fides. Quæ quamvis sit in parte intellectiva, attamen est in ea prout ipsa vis intellectiva movetur a voluntate ; et ex hoc actus fidei habet rationem boni rationemque meritorii operis. — Si autem objiciatur, quia (ut Tullius ait) virtus est habitus rationi consentaneus, quod non convenit fidei ; respondendum, quod quamvis fides non sit consentanea rationi secundum viam inferiorem, qua inspicit rationes temporales, est tamen consentanea ei secundum viam superiorem, qua consulit leges æternas. Nec levitatis est taliter credere, attentis rationibus credendorum ac fidei argumentis, ex quibus homo scit certitudine adhærentiæ et sufficientis probabilitatis, quod non fallatur, quamvis non sciat hoc certitudine evidentiæ atque scientiæ. Hæc Petrus.

Circa hæc scribit Albertus : Intellectus dupliciter habet se ad voluntatem, antecedenter et consequenter. Antecedenter se habet respectu quorumdam cognoscibilium, ad quorum assensum cogi potest ex evidentia rationum. Consequenter vero se habet respectu aliorum quorumdam, ad quorum consensum non cogitur neque inducitur, nisi ex voluntate libera velit, quoniam evidentia sibi non sunt: et talium est fides. — Denique, fides multipliciter capitur. Primo, pro veritate in promissis, sicut dicitur Deus fidelis, similiter Prophetæ, juxta id Ecclesiastici:10 Da mercedem sustinentibus te, Domine, ut tui Prophetæ fideles inveniantur. Secundo, pro certitudine conclusionis, sicque argumentum vocatur ratio rei dubiæ faciens fidem. Tertio, pro fidelitate inter homines, et sic dicitur amicus fidelis sociusque fidelis, juxta illud Proverbiorum: Multi homines misericordes vocantur;11 virum autem fidelem quis inveniet? Quarto, pro fiducia scientiæ bonæ, secundum illud ad Romanos: Omne quod non est ex fide, peccatum est.12 — Porro de fide informi videtur dicendum, quod sit virtus, quamvis non ita perfecte ut fides formata. Virtus quippe per prius et posterius dicitur de contentis sub se, et per prius de virtutibus gratuitis et formatis, deinde per posterius de virtutibus informibus, tertio de virtutibus consuetudinalibus. Hæc Albertus.

Concordat Durandus: Virtus, inquiens, dupliciter capitur. Primo large, pro quocumque habitu laudabili inclinante potentiam ad actum bonum: et sic fides potest vocari virtus. Secundo sumitur stricte, pro habitu ponente potentiam in ultimo debitæ perfectionis: et ita fides non est virtus. — Dicit quoque Durandus, quod fides non est magis vel minus virtus caritate exsistente in voluntate, quam non exsistente; nec actus ejus perfectior est caritate præsente, quam non inexsistente. Quod quum tot præallegatis doctoribus et communi doctrinæ contrarietur, reprobatione videtur indignum: præsertim quum caritas forma fidei asseratur, sicut patebit; et teste apostolo Jacobo, fides sine operibus (utique caritatis) mortua est. Unde Apostolus fassus est: Si habuero om-

Jacob. II,

1 Cor. XIII, nem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Imo actus fidei caritate formatus, Deo acceptus est et meritorius æternæ salutis.

Postremo, præhabitis consonat Antisiodorensis: Fides, dicens, est in speculativo intellectu; non tamen pure consistit in speculatione, nec finis ejus est veritas tantum, sed et bonitas. Consistit quippe in speculatione primæ veritatis, et in æstimatione boni: quia dum intellectus per fidem speculatur primam veritatem, æstimat eam sibi summe delectabilem et summum suum bonum; idcirco movetur ad ipsam ut in ea delectetur et conquiescat. Quemadmodum ovis per æstimationem fugit lupum, sic fides conjungit animas Deo. Intellectus autem speculativus in aliis scientiis uti debet sola speculatione, non æstimatione: quoniam nullum alterius scientiæ objectum, est bonum in quo debeat noster intellectus delectari. Hinc non debet per æstimationem moveri in creaturam quamcumque ut delectetur in ea: quod si faceret, mœcharetur, quoniam sicut affectus noster mœchatur, dum movetur ad hoc ut delectetur in aliquo bono temporali, ita intellectus noster mœchatur, quum movetur per æstimationem ad hoc ut delectetur in aliqua veritate creata. Ideo in aliis scientiis debet esse speculatio pura. In hac vero consideratione fidei, ipsa speculatio virtus est: quia per modum æstimationis movet ad bonum, imo ad bonum æternum; non primo loco ad bonum operationis, sicut virtutes politicæ. Ipsa tamen fides movet ad bonum in operatione per medias virtutes politicas, quas omnes ipsa movet. Ipsa namque vivificat interiorem exterioremque hominem, sicut ait Apostolus: Justus ex fide vivit.13 Quum ergo dicunt philosophi, quod virtus consistit in practico intellectu, intelligunt hoc de virtutibus politicis. Hæc Antisiodorensis.

In cujus verbis videtur obscurum quod dicit, in aliis scientiis esse debere solam speculationem, non delectationem; imo quod intellectus spiritualiter fornicaretur, si per æstimationem moveretur ad delectandum in aliqua creatura. Certum est istud non posse intelligi de scientiis practicis, qualis est ethica, quæ directe referenda est ad operationem, imo ad agendum jucunde et prompte actus virtutum, quum (juxta Philosophum) signum virtutis sit delectatio fiens in opere. Qui denuo fassus est: Quid est veritas scrutamur, non ut sciamus, sed ut boni efficiamur. Istud ergo dictum videtur de speculativis scientiis, quarum finis est ipsa veritatis notitia seu speculatio, et tamen illæ scientiæ habent delectationes suas sibi annexas: et sicut ipsi habitus scientiales seu habituales scientiæ non sunt mali in se neque illiciti, ita nec delectationes naturales eis naturaliter junctæ. Hinc quippe Philosophus dixit, quod philosophia admirabiles delectationes sibi habet annexas, et in scientia astronomiæ valde magnæ delectationes sunt sitæ. Denique, omnes istæ scientiæ sunt de numero bonorum honorabilium, nec ita sunt speculativæ quin consequenter et secundario ordinandæ sint ad theologiam, ad Dei venerationem et cultum, ad profectum virtutum, ad salutem æternam: et ita sunt bonæ et honestæ ac utiles, imo et delectabiles, et ad vitandum carnalia oblectamenta proficuæ. Ideo moveri ad eas per æstimationem ad delectandum in hujusmodi veritatibus creatis, non est spiritualis mœchatio, sed salubre, cum prætacta relatione. Si vero inordinate quis sistat in tali cognitione et delectatione sibi conjuncta, nec ad altiorem referat finem, neque ad supergloriosi Creatoris cultum et gloriam, mœchatio quædam est. Sic quoque non est mœchatio, si affectus noster moveatur ad delectandum in bono temporali, nisi quærat talem delectationem immoderate aut inordinate: quia et temperatus et sobrius potest delectari in cibo et potu, in quantum delectatio illa est pure ac penitus naturalis, imo et virtuose, in quantum ipsa corporalis refectio necessaria utilisque consistit ad insistendum Dei obsequio. Sic quippe dixit Propheta: Delectasti me, Domine, in factura tua;14 et rursus: Ut educas panem de terra, et vinum lætificet cor hominis; ut exhilaret faciem in oleo.15 Sic et per eutrapeliam delectatio moderata quæri potest in ludis. Imo et delectatio in actu conjugali in quantum est actus religionis vel justitiæ, excusatur a culpa.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. iv. ↩

  2. Jacob. II, 19. ↩

  3. Hebr. XI, 1. ↩

  4. Ibid. 6. ↩

  5. Joann. XVII, 3. ↩

  6. II Cor. x, 5. ↩

  7. Galat. v, 6. ↩

  8. art. 1. ↩

  9. Galat. v, 6. ↩

  10. Eccl. XXXVI, 18. ↩

  11. Prov. XX, 6. ↩

  12. Rom. XIV, 23. ↩

  13. Rom. I, 17. ↩

  14. Ps. xci, 5. ↩

  15. Ps. ciii, 14, 15. ↩

Chapter 145 of 201